ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber I, Caput VII 第I巻 第VII章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 275B · 7 sectiones

Tractatus (libri II) 1.7.1

1

Primum est itaque dilectionis officium, Deo refundere, quod nati sumus: solique debere, quod vivimus; nihilque prorsus cordis nostri in penetralibus retinere, quod alieno jure servemus.

PL 11, 275B

愛の第一の務めは、我々が生まれたことを神に返し、我々が生きていることをただ神にのみ負うこと、そして我々の心の奥の間に、他者の権利のもとに保っておくものを何一つ留めないことである。

Tractatus (libri II) 1.7.2

2

At cum ab eodem hujus devotionis invitatione inhabitari, seu nos in ipso habitare coeperimus, sicut Joannes dicit; Deus charitas est; qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Joan. IV, 16) ; tunc demum, fratres, charitatem per semetipsum ei condigne reddemus, quia facta commutatione, quod ejus est, fit pro partibus nostris.

PL 11, 275B

しかし、この献身への招きによって、我々が同じ神の住まいとなり〔ab eodem … inhabitari は受動で、同じ神が我々のうちに住むことを言う〕、あるいは我々が神のうちに住み始めたとき——ヨハネが言うとおり、「神は愛である。愛にとどまる者は神にとどまり、神もその者にとどまる」(一ヨハネ4:16)——、そのときこそ、兄弟たちよ、我々は愛を、神自身を通して〔per semetipsum は、主語の「我々」自身とも、愛である神自身とも取れる。後者と解した〕ふさわしく神に返すであろう。交換がなされたので、神のものが我々の側の分となるからである。

Tractatus (libri II) 1.7.3

3

Sequens est, ut etiam proximos eo affectu, quo nos ipsos diligimus, diligamus: maxime cum cognationis ipsa hoc exigant jura: clamat enim propheta: Deus unus creavit vos. Nonne pater unus est omnium vestrum (Mal. II, 10) ?

PL 11, 276A

次いで、我々自身を愛する思いをもって隣人をも愛することである。とりわけ、血縁の権利そのものがこれを要求するのであるから。預言者は叫ぶ。「一人の神が汝らを創造した。父は汝ら皆にとって一人ではないか」(マラキ2:10)。

Tractatus (libri II) 1.7.4

4

Quisquis igitur nobilitatis suae conscientiam retinet, diligit fratrem: nec aliquid audire exspectat ex lege, ne admonitione, pietati aliquid derogetur: tantumque se in ipso amat, ut oderit se sine ipso.

PL 11, 276A

それゆえ、自らの高貴な生まれの自覚を保つ者は、兄弟を愛する。律法から何かを聞くのを待たない。戒めのために、敬虔が少しでも損なわれることのないようにである。そして兄弟のうちにある自分をあまりに愛するので、兄弟なしの自分を憎むほどである。

Tractatus (libri II) 1.7.5

5

Accedit ad cumulum, quod ideo Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, ut contemplatione imaginis pateremur reverentiam veritatis; in eaque res conditione dimissa est, ut si quid mali, vel boni cuiquam fecerimus, Deo fecisse videamur; propter quod non immerito Joannes peculiaris arcanorum Domini consultor constanter edicit: Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est: qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere (I Joan. IV, 20) .

PL 11, 276A

これに加えて、神が人を自らの像と似姿に造ったのは、像を見つめることによって、我々が真理への畏敬を身に受けるためであった。そして事物は、次の定めのもとに置かれた。すなわち、我々が誰かに悪を為しても善を為しても、神に為したと見なされるように、という定めである。それゆえ、主の秘められた事柄の特別な相談役であるヨハネは、当然のことながら絶えず宣言する。「もし誰かが『私は神を愛する』と言いながら、その兄弟を憎むなら、偽り者である。目に見える兄弟を愛さない者は、見えない神を愛することができない」(一ヨハネ4:20)。

Tractatus (libri II) 1.7.6

6

Decertemus igitur, fratres, inter nos mutui amoris aemulatione gloriosa; imaginemque Dei dignissime venerando, declaremus quid ipsi veritati debeamus, scientes, quoniam si quis imaginem laeserit, in exitium suae animae incitat veritatem.

PL 11, 276B

それゆえ、兄弟たちよ、相互の愛の栄えある競い合いによって、我々のあいだで争おう。そして神の像を最もふさわしく敬うことによって、我々が真理そのものに何を負っているかを明らかにしよう。誰かが像を傷つけるなら、自らの魂の滅びのために真理を駆り立てることになると知りつつ。

Tractatus (libri II) 1.7.7

7

Nec est dicto longe probatio. Si inclyti cujusquam Regis (hominis tamen) vultus, quivis ulla violaverit ratione; nonne continuo velut sacrilegii commissi capitales poenas luit? quanto magis in Dei causa fortius praecavendum est, quem solum veretur, quidquid in virtutibus naturae a Regibus ipsis quoque metuitur?

PL 11, 276B

この言葉の証明は遠くにない。もし名高い王(といっても人間であるが)の顔を、誰かが何らかの仕方で傷つけたなら、たちまち冒瀆を犯した者として死刑に相当する罰を受けるではないか。まして神の事柄においては、いっそう強く用心せねばならない。自然の力あるもののうちにあって、王たち自身からも恐れられているものすべてが、ただこの神だけを畏れているのだから。