Tractatus (libri II) 2.4.1
De Genesi, seu de aeterna Filii Dei generatione. Sicut sacra Scriptura testatur, erat ante omnia manens unus et idem alter ex semetipso in semetipsum Deus, secreti sui solus conscius, cujus ex ore, ut rerum natura, quae non erat, fingeretur, prodivit unigenitus Filius, cordis ejus nobilis inquilinus exinde visibilis necessario effectus, quia orbem terrae erat ipse facturus, humanumque visitaturus genus, alias aequalis in omnibus Patri: quidquid enim Pater praecepit, ut fieret; Filius, utpote Dei virtus Deique sapientia, omnia illa opere mirifico ejus cum dicto complevit.
PL 11, 395A創世記について、すなわち神の子の永遠の誕生について。――聖書が証しするとおり、万物に先立って、一にして同一の神、自らから出て自らのうちにある別の者〔である神〕が、存し続けていた〔unus et idem alter ex semetipso in semetipsum Deus の係りは定かでない。「自らから自らのうちへ」と取った〕。この神は自分の秘められたことを知る唯一の者であり、その口から、存在していなかった万物の本性が形づくられるように、独り子なる子が出た。子は神の心の高貴な住人であり、それ以来、必然的に目に見える者とされた。自ら地の円を造り、人類を訪れることになっていたからである。そのほかの点ではあらゆる面で父と等しい。父が成れと命じたことはすべて、子は、神の力、神の知恵として、驚くべき業によって、その言葉と同時に成し遂げたのである。
Tractatus (libri II) 2.4.2
Hunc curiosi opinationibus vanis violare conantur; nunc intelligunt miseri, quoniam curiositas reum efficit, non peritum.
PL 11, 397A好奇心の強い者たちが、空しい臆見によってこの子を冒そうと試みる。いま彼らは悟る、惨めな者たちは。好奇心は人を有罪にするのであって、熟達者にするのではないと。