Tractatus (libri II) 2.69.1
De Daniele in Pascha I. Evigila, Christiane, omnique saecularis somni torpore discusso, apertis auribus cordis a pueris disce virtutem. Sed vide, ne aestimes falsum, quod eis cessit incendium. Veritatem ratio protestatur.
PL 11, 522B復活祭におけるダニエルについて(1)。――目覚めよ、キリスト教徒よ。世の眠りのあらゆる麻痺を振り払い、心の耳を開いて、少年たちから徳を学べ。しかし、彼らに火が道を譲ったことを、偽りだと思わぬよう気をつけよ。理が真理を宣している。
Tractatus (libri II) 2.69.2
Qui nunc in se credentes baptizat Spiritu sancto et igni, ipse tunc quoque numero suae affuit Trinitatis. Denique rem sacramento gestam esse cognosce.
PL 11, 522B今、自分を信じる者たちを聖なる霊と火によって洗礼する者は、あのときもまた、自らの三位一体の数をもってそこにいた。要するに、この出来事が秘跡として行われたことを知れ。
Tractatus (libri II) 2.69.3
In caminum missi (Dan. c. III) , ut submersi sunt flammis, statim invisibili rore incendia temperantur: mors refugiens mutat officium: incensores cremantur: incensis hymnum canentibus flamma blanditur: Deus a creatura benedicitur universa.
PL 11, 523A炉に投げ入れられ(ダニエル3章)、炎に呑み込まれるや、たちまち、見えない露によって炎は和らげられる。死は退いて、その務めを変え、火をつけた者たちが焼かれ、焼かれた者たちが賛歌を歌えば、炎は彼らに媚びる。神は、被造物の全体によってたたえられる。
Tractatus (libri II) 2.69.4
In tribus una mens, una virtus, unus triumphus exsultat. Melioratur vita supplicio. Rex non inviderat pueris, si non eos praecepisset ardere.
PL 11, 523A三人のうちで、一つの心、一つの力、一つの勝利が歓喜する。命は刑罰によって善くされる。王は、彼らを焼けと命じさえしなかったなら、少年たちを妬んだことにはならなかったであろう〔この句の取り方は定かでない。字義どおりに訳した〕。