ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput II 第II巻 第II章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 388A · 11 sectiones

Tractatus (libri II) 2.2.1

1

At ille, cui jubetur, est, inquis, inferior. Quid? quod inde non esse approbatur inferior: quia unde processit, paterni cordis est exsecutor; non enim minus est facere magna, quam dicere.

PL 11, 388A

だが、汝は言う。「命じられる者は下位にある」。何と。むしろそこから、彼が下位でないことが証される。彼は、自らがそこから出てきた父の心の遂行者だからである。大いなることを行うのは、語ることに劣らないからだ。

Tractatus (libri II) 2.2.2

2

Quamvis et quod dictum est a Patre, vel dici potest, quia Verbum est Filius, sine Filio non est: et quod factum est a Filio, vel fieri potest, sine dignatione paterna non est; quia Filius sine Patre non est, ipso dicente: Si non facio facta Patris, nolite mihi credere: sed si mihi credere non vultis, factis credite: et cognoscite, quoniam in me est Pater, et ego in illo (Joan. X, 37 et 38) .

PL 11, 389A

しかも、父によって語られたこと、あるいは語られうることは、子が言葉である以上、子なしにはない。また子によって成されたこと、あるいは成されうることは、父の厚意なしにはない。子は父なしにはないからである。子自身がこう言っている。「もし我が父の業を我が行わないのなら、我を信じるな。だが我を信じようとしないなら、業を信じよ。そして知れ、父が我のうちにあり、我が父のうちにあることを」(ヨハネ10:37, 38)。

Tractatus (libri II) 2.2.3

3

Constat ergo aequalem esse, quod invicem se capit cum Spiritu sancto. II. De Genesi. Nisi quis hostem, a quo impugnatur, expugnet, numquam bonis suis poterit uti securus: sunt enim multi, qui adserere conantur chaos in principio fuisse, id est informem, indigestamque latentis naturae congeriem, acervo quodam magnitudinis suae per se in se manentem: postea vero Deum hanc diremisse, ex eaque constituisse mundum pariter et ornasse.

PL 11, 389A

ゆえに、〔子が〕等しいことは確かである〔aequalem の主語は刷られていない。子と取った〕。〔父と子が〕聖なる霊とともに、互いを受け入れ合うのだから。II. 創世記について。――敵に攻められている者がその敵を打ち破らなければ、自らの財をけっして安心して用いることはできない。実際、初めにカオスがあったと主張しようとする者は多い。すなわち、形なく整えられていない、隠れた自然の堆積であって、自らの大きさの一種の山積みとして、おのずから自らのうちにとどまっていたものである。その後、神がこれを分かち、これから世界を構成し、同時に飾ったというのである。

Tractatus (libri II) 2.2.4

4

Igitur si, ut volunt, Deus materiam, qua usus est, non fecit, sed aeterna sit, ut ipse est; duo sunt ergo principia, et quidem repugnantia: ac per hoc necessario requirendum nobis erit, quid sit fortius de duobus, illud quod sensibile est, an quod caret sensu.

PL 11, 390A

ゆえに、彼らの望むとおり、神が用いた質料を造らず、質料が神自身と同じく永遠であるなら、始源は二つあることになり、しかも互いに相容れない。それゆえ我々は、二つのうちどちらが強いかを必ず問わねばならない。感覚をもつものか、感覚を欠くものか。

Tractatus (libri II) 2.2.5

5

Verum quis dubitet, illud fortius esse, quod sentit, quod sapit, quod cogitat, quod movet, quod movetur, quod mira providentia chaos ipsum, ut chaos non esset, effecit, quod ejus membra discrevit, ratione disposuit, coloribus decoravit, determinavit mensura, officiisque competentibus servire praecepit?

PL 11, 390A

しかし、感じ、味わい知り、考え、動かし、動かされ、驚くべき摂理によってカオスそのものをカオスでなくし、その肢体を分かち、理によって配し、色彩で飾り、尺度で定め、ふさわしい務めに仕えるよう命じたものが、より強いことを、だれが疑おうか。

Tractatus (libri II) 2.2.6

6

Unde non est principium, quod senescit; quod opus factum est alienum; quod non est in sua positum potestate; quod a sua substantia tollitur; quod mutatur; quod alieno movetur pulsu; quod, quid sit, quid fuerit, quid futurum sit, non potest aliquando sentire.

PL 11, 391A

それゆえ、老いるものは始源ではない。他者の作品として造られたものも、自らの力のうちに置かれていないものも、自らの実体から取り去られるものも、変化するものも、他者の衝撃によって動かされるものも、自らが何であるか、何であったか、何であろうかを、ついに感じ得ないものも、始源ではない。

Tractatus (libri II) 2.2.7

7

Solus Deus est itaque principium, qui ex se ipso dedit sibi ipse principium. Solus ante omnia et post omnia, quoniam in ejus manu inclusa sunt omnia, ex se est, quod est. Solus sui conscius, quantus et qualis est.

PL 11, 391A

ゆえに神のみが始源であり、自らのうちから自分自身に始源を与えた。ひとり万物の前、万物の後にあり、万物がその手の中に閉じ込められているので、自らのうちからあるものである。ひとり、自らがどれほど大きく、いかなるものかを自覚している。

Tractatus (libri II) 2.2.8

8

Solus perfectus; quia non potest illi aliquid nec addi, nec minui. Solus omnipotens, quia ex nihilo universa constituit, virtute regit, majestate custodit. Solus indemutabilis, ac semper aequalis; quia in se non admittit aetatem.

PL 11, 391A

ひとり完全である。何ものも彼に加えられず、減らされもしないからだ。ひとり全能である。無から万物を設け、力によって治め、威光によって守るからである。ひとり不変であり、つねに等しい。自らのうちに年齢を許さないからである。

Tractatus (libri II) 2.2.9

9

Solus sempiternus: quia immortalitatis est Dominus. Hic est Deus noster, qui se digessit in Deum. Hic Pater, qui suo manente integro statu, totum se reciprocavit in Filium, ne quid sibimet derogaret.

PL 11, 391B

ひとり永遠である。不死の主だからである。これが我々の神であり、自らを神として展開した。これが父であり、自らの状態を損なわずに保ちながら、自らの全体を子へと注ぎ返し、自らのいかなるものをも減らさなかった。

Tractatus (libri II) 2.2.10

10

Denique alter in altero exsultat, cum Spiritus sancti plenitudine una originali coaeternitate renitens.

PL 11, 392A

こうして、一方は他方のうちに歓喜し、聖なる霊の充満とともに、ただ一つの根源的な共永遠性のうちに輝く〔底本は renitens。ミーニュの脚注 (10) は、聖なる霊の発出が父と子の相互の愛から照り映える(renitet)と言い換えており、renitens を reniteo(照り映える)の分詞と取っている〕。

Tractatus (libri II) 2.2.11

11

Quemadmodum (si dicere dignum est) duo maria, quae in semet recumbunt, freto aestus alternos in unum conferente, connexa, quae licet sui proprietate, locis vocabulisque discreta sint, tamen trini profundi vaporis una virtus, una substantia, una est fluendi natura; nec potest incomprehensibilis, communisque undae dividi magnitudo, utroque in utrumque commeando largiflua, utrisque propria, nulli privata: etenim damnum patientur ubertatis et gratiae, si adimatur, quod uno eodemque aestu alterum ex altero decoratur.

PL 11, 392A

たとえば(言うにふさわしいなら)、二つの海が、互いのうちにもたれ合い、海峡が交互の潮を一つに集めて結ばれている〔Quemadmodum に応ずる主文を欠く〕。それらは固有性や場所や名では区別されるにせよ、三重の深みの蒸気〔trini profundi vaporis の係りは定かでない。このように取った〕の力は一つ、実体は一つ、流れる本性は一つである。把握し得ず共通である波の大きさは分けられ得ない。双方が互いのうちへ行き来して豊かに流れ、両方に固有であり、どちらにも私有されない。実際、一つの同じ潮によって一方が他方から飾られるその事が取り去られるなら、豊かさと恩寵の損失をこうむるであろう。