ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput XL 第II巻 第XL章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 487A · 8 sectiones

Tractatus (libri II) 2.40.1

1

Ad Neophytos post baptisma III. Exsultemus, fratres, in Christo: triumphatorique perpetuo hymnis, citharis, tympanis, canticis gratiam referamus, qui nobis promissa perpetuans pia sanctione (ut aiunt) claves vere aureas misit: et quidem non illas, quae maligno beneficio crimina excipiunt, quae corpori parcunt, animam liberare non possunt; quae peccata, cum dissimulando praetereunt, non adimunt, sed includunt; quae reum, qualem invenerint, talem quoque dimittunt; quae in pari causa ipsi praestatori nihil prodesse possunt.

PL 11, 487A

新受洗者たちへ、洗礼の後に(3)。――喜び躍ろう、兄弟たちよ、キリストにおいて。永遠の凱旋者に、賛歌と竪琴と太鼓と歌をもって感謝をささげよう。彼は我々への約束を、(人の言うように)敬虔な裁可によって永続のものとして、まことに金の鍵を送った。しかもそれは、悪意ある恩恵によって罪を受け入れる鍵、肉体は容赦しても魂を解き放つことのできない鍵、罪過を黙って見過ごしても取り除かず、閉じ込めるだけの鍵、被告を見いだしたままの姿で帰す鍵、同じ事件にあって、授けた当人にすら何の益ももたらせない鍵ではない。

Tractatus (libri II) 2.40.2

2

At vero nostrae acervatim absolvunt, quidquid invenerint, nec aliquid subsecivi esse patiuntur: sed pectorum aperiunt cuncta penetralia, diligenter universa crimina expellunt, ac rursus diligenter occludunt, ne quid illo vel frivolum, inde quod excluditur, revertatur.

PL 11, 488A

ところが我々の鍵は、見いだしたものすべてを一括して無罪放免し、いささかの残りも許さない。胸の奥の室をことごとく開き、あらゆる罪を丹念に追い出し、そして再び丹念に閉ざす。追い出されたものが、取るに足らぬものでさえ、そこから戻ることのないように〔ミーニュの脚注 (4) は、この句を、一度消された罪は何一つ再び生き返らせないの意に言い換える〕。

Tractatus (libri II) 2.40.3

3

Mira ratio, mira beatitudo! Salvo reo punitur reatus in reo, integroque statu moritur in homine, propter quod homo fuerat moriturus.

PL 11, 488A

見事な道理、見事な幸いよ。被告は無傷のまま、被告のうちにある罪が罰せられ、人の状態は損なわれぬまま、人が死ぬはずであったそのもの〔罪〕が人のうちで死ぬ。

Tractatus (libri II) 2.40.4

4

Inde est, quod nostra non habet necessaria tormenta confessio; quod sine sudore tortoris facinora sua sponte reus, ut fiat innocens, confitetur. Pretiosa indulgentia est, fratres, quae et veniam praestat et medicinam.

PL 11, 488A

ここから、我々の告白は拷問を必要としない。拷問者の汗なしに、被告はおのずから自分の凶行を、無罪となるために告白する。貴い赦しである、兄弟たちよ、容赦と薬とをともに与える赦しは。

Tractatus (libri II) 2.40.5

5

Caeterum qui parcit venefico, homicidae, adultero, incestatori, sacrilego, nisi ejus curaverit mentem, non video quid illi praestiterit. O liberatoris nostri profunda providentia! O praestantia singularis! O dulcis sententia! O damnatio necessaria!

PL 11, 488B

そもそも、毒殺者、殺人者、姦淫者、近親相姦者、冒瀆者を容赦しても、その心を癒やさないなら、その者に何を施したことになるのか、私には分からない。おお、我々の解放者の深い摂理よ。おお、比類なき卓越よ。おお、甘美な判決よ。おお、必要な有罪判決よ。

Tractatus (libri II) 2.40.6

6

Homo jugulatur, ut vivat: percussor, percussorisque non cernitur gladius: percussique non hiat vulnus, non defluit sanguis, non decolor color est. Ipse est, et tamen ipse non est.

PL 11, 488B

人は喉を断たれる、生きるために。打つ者も、打つ者の剣も見えない。打たれた者の傷は開かず、血は流れず、顔色も褪せない。彼は彼であり、しかも彼ではない。

Tractatus (libri II) 2.40.7

7

Vetus quidem videtur domicilium, sed novus est inquilinus, mutatione morum nativitatis suae nobilitatem incredulis variis virtutibus monstrans.

PL 11, 489A

住まいは古く見えるが、住人は新しい。行いの変化によって、さまざまな徳をもって、自らの生まれの高貴さを不信の者たちに示している。

Tractatus (libri II) 2.40.8

8

Cujus sanctionem, vestrae aetatis omni curriculo manente in sua semper infantia, custodite: ac fortiter praecavete ne primi hominis quondam vestri umquam memoriam recolatis.

PL 11, 489A

その裁可を、諸君の年齢のあらゆる歩みが常に幼子の状態にとどまったまま、守れ。そして強く用心せよ、かつての諸君の最初の人の記憶を決して呼び戻さぬように。