Tractatus (libri II) 2.3.1
De Genesi seu de aeterna Filii Dei generatione. Principium, fratres dilectissimi, Dominus noster incunctanter est Christus, quem ante omnia saecula pater in profundo suae sacrae mentis arcano insuspicabili, ac soli sibi nota conscientia, Filii non sine affectu, sed sine revelamine amplectebatur.
PL 11, 392A創世記について、すなわち神の子の永遠の誕生について。――初めとは、いとも愛する兄弟たちよ、ためらうことなく言えば、我々の主キリストである。父は、このキリストを、すべての世に先立って、自らの聖なる思いの、推し量りえない奥まった秘所、ただ自らにのみ知られる意識のうちに、子への愛情なしにではなく、しかし啓示なしに、抱いていた。
Tractatus (libri II) 2.3.2
Igitur ineffabilis illa incomprehensibilisque sapientia sapientiam, omnipotentia omnipotentiam propagat. De Deo nascitur Deus, de ingenito unigenitus, de solo solus, de toto totus, de vero verus, de perfecto perfectus. Totum Patris habens, nihil derogans Patri.
PL 11, 393Aかくて、かの言い表しがたく把握しえない知恵は知恵を、全能は全能を、広め出す。神から神が生まれ、生まれざる者から独り子が、唯一の者から唯一の者が、全体から全体が、真の者から真の者が、完全な者から完全な者が生まれる。父のものをことごとく有し、父から何ひとつ減じない。
Tractatus (libri II) 2.3.3
Procedit in nativitatem, qui erat, antequam nasceretur, in Patre aequalis in omnibus; quia Pater in ipsum alium se genuit ex se, ex innascibili scilicet sua illa substantia, in qua beatus manens in sempiternum omnibus, quae habet, habentem Filium paria procreavit, qui est Deus benedictus in saecula saeculorum.
PL 11, 394A生まれる前から父のうちにあり、万事において等しい者が、誕生へと進み出る。父が、自らから、すなわちかの生まれることのない自らの実体から、自分とは別のもう一人の自分を、その子のうちに〔in ipsum は「その子として」とも読める〕生んだからである。その実体のうちに幸いなる者として永遠にとどまりつつ、父は、自らの有するすべてにおいて等しい子、それらを有する子をもうけた。この子は、世々にわたって祝されるべき神である。