Tractatus (libri II) 1.10.1
De Avaritia II. I. Avaritia quam facile arguitur ab omnibus, utinam possit tam facile non amari: est enim artifex ac dulce malum, et hominibus universis semper infestum. Denique non habentibus divitias, habendi injicit cupiditatem: habentibus adimit satietatem.
PL 11, 332A貪欲について(2)。――I. 貪欲は、すべての人にいかに易々と咎められることか。同じほど易々と愛されずにいられるなら、どんなによいか。それは巧みで甘い悪であり、すべての人間にとって常に敵である。ついには、富をもたない者には、持ちたいという欲を注ぎ込み、富をもつ者からは、満足を奪う。
Tractatus (libri II) 1.10.2
Ita omnes in rabiem una tempestate praecipitat, ut ubinam sit major, ignores. Est autem similis igni arida pabula depascenti, quae nisi finiant, non finitur.
PL 11, 332Bこのようにして、すべての人を一つの嵐で狂乱へ突き落とすので、どこでそれが最も大きいか、汝には分からない。それは、乾いた燃料を食い尽くす火に似ている。燃料が尽きないかぎり、火は終わらない。
Tractatus (libri II) 1.10.3
Hanc mediocres fraudibus excolunt, divites impotentia, judices gratia, diserti mercenaria ac duplici lingua, reges superbia, negotiatores astutia, inani pauperes voto, cultores Dei odio simulato, totae autem gentes universaeque nationes gladio.
PL 11, 332Bこの貪欲を、中程度の者たちは詐欺によって育て、富める者は放縦によって、裁判官は好意によって、弁の立つ者は金で雇われた二枚舌によって、王は傲慢によって、商人は狡猾によって、貧しい者は空しい願いによって、神の礼拝者は装った憎しみによって、そしてすべての民、すべての国民は剣によって育てる。
Tractatus (libri II) 1.10.4
Per orbem totum vesana bacchatur, novis ac variis artibus fervens: nunquam quieta, non die, non nocte, non bello, non pace: nunquam satura: lucrorum enormitate miserior. Novum calamitatis est genus, quod tantummodo crescit, senescere ignorat.
PL 11, 332B貪欲は全世界に狂ったように荒れ狂い、新しい、さまざまな術で燃え上がる。決して静まらず、昼も夜も、戦時も平時も。決して満たされず、利得が途方もないほど、いっそう惨めである。ただ増えるばかりで、老いることを知らない、新しい種類の災厄である。
Tractatus (libri II) 1.10.5
Non illam parentum pietas frangit, non dulcedo liberorum, non conjugalis affectus, non cara germanitas, non jus amicitiae, non tener pupillus, non dura viduitas, non miseranda paupertas, non Dei contemplatio: ecce enim his omnibus, prout potest, variis artibus aut adulatur, aut nocet, si quid habuerint, tantum ut tollat.
PL 11, 332Cこれを、親への敬虔も、子らの甘美さも、夫婦の情も、愛しい兄弟の絆も、友情の権利も、幼い孤児も、つらい寡婦の身の上も、哀れむべき貧しさも、神への注視も、挫くことはない。見よ、これらすべての者に対して、できるかぎり、さまざまな術で、へつらうか害するかして、何かを持っていれば、ただそれを取り上げようとするのである。
Tractatus (libri II) 1.10.6
Cui autem parcat, quae et mori momentis omnibus, etiam frivolo ac turpi lucro, festinat. II. Quid igitur miser homo auri argentique metalli incensus vana cupiditate, vana cura torqueris? Quid talentorum magnas strues congeris?
PL 11, 332C一瞬ごとに死ぬことさえ急ぎ、つまらぬ恥ずべき利得のためにも急ぐ貪欲が、誰を容赦しようか。II. 惨めな人間よ、金銀の鉱石への空しい欲に燃えて、なぜ汝は空しい心配に苛まれるのか。なぜタレントの大きな山を積み上げるのか。
Tractatus (libri II) 1.10.7
Quid heic remansura, pervigil sollicitudine cassa, nec tibi ipsi inde aliquid concedendo, illibata custodis? Insuper de inopia quereris, qui, quod habes, nescis.
PL 11, 332Cここに残るはずのもののために、空しい気苦労で眠らずにいて、そこから自分自身には何も許さず、手つかずのまま守るのはなぜか。そのうえ、自分の持っているものを知らない汝が、乏しさを嘆いている。
Tractatus (libri II) 1.10.8
Quidquid feceris, nihil horum tecum ad inferna portabis; quod enim naturae est, de loco ad locum transferri potest, ei autem subtrahi non potest.
PL 11, 333A何をしようと、これらのうち何ひとつ、汝は冥界へ携えて行くことはできない。自然に属するものは場所から場所へ移されうるが、自然から取り去ることはできないからである。
Tractatus (libri II) 1.10.9
Denique aurum argentumque penitus quod eruitur magnopere terrae visceribus, iterum celandum terrae mandatur: etenim res est, quam habere falsum est gaudium, certissimum periculum publicare.
PL 11, 333Aついには、金と銀は、地の内臓から深く、苦労して掘り出されながら、再び隠すために地に委ねられる。それは、持つことが偽りの喜びであり、人目にさらすことが最も確かな危険であるような物だからである。
Tractatus (libri II) 1.10.10
Sed non opus est ire per singula; cum uno exemplo noscantur universa ejus mala, Propheta dicente: Idola gentium argentum et aurum (Ps. CXIII, 4) .
PL 11, 333Aだが、一つ一つを巡る必要はない。一つの例によって、その悪のすべてが知られるからである。預言者が言う。「諸国民の偶像は銀と金」(詩篇113:4)。
Tractatus (libri II) 1.10.11
Unde apparet eum, qui diligit aurum et argentum, non tantum Deos colere, sed eorum mores et actus imitari, cujus rei facilis probatio est. Illa interim, quae nostra sunt, videamus. III.
PL 11, 333Aここから明らかなのは、金と銀を愛する者は、神々を崇めるだけでなく、その習いと行いを真似るということである。この証明は容易である。それはさておき、我々のものを見よう。III.
Tractatus (libri II) 1.10.12
Aurum argentumque, Christiane, si vera dicenda sunt, exsecraris in simulacris solis, non in penetralibus tuis; nam et illic aureis argenteisque innumerabilibus veluti templis tereti moneta percussis inesse similiter Regum vultus signaque cognoscis; nihilque aliud distat, nisi quod in tua domo minuta sunt, in templo majora: quae si erogaveris, pecunia est, si servaveris, simulacra.
PL 11, 334Aキリスト教徒よ、真実を言わなければならないなら、汝は金銀を、像の中でだけ忌み嫌い、自分の奥の間では忌み嫌わない。そこでも、丸い貨幣として打たれた数えきれない金銀の上に、あたかも神殿の中のように〔veluti templis の係りは定かでない。貨幣を王の像を納める小さな神殿に見立てると取った〕、王たちの顔と印が同じように宿っていることを、汝は知っているからである。違いはただ、汝の家では小さく、神殿では大きいことだけである。これを使えば金銭であり、取っておけば像である。
Tractatus (libri II) 1.10.13
Ancilla Christi falsum idolum respuis: mihi crede, in te colis, cujus ornatum, cujus imaginem non deponis. Ad Ecclesiam Dei opere vario totum inaurata corpus, exsecrabili metallo procedis onusta, ubique delicata, sub monilibus fortis.
PL 11, 334Aキリストの仕え女よ、汝は偽りの偶像を退ける。だが、私を信じよ、汝は自分の内でそれを崇めている。その飾りも、その像も、汝は脱ぎ捨てていないのだから。神の教会へ、さまざまな細工で全身を金で覆い、忌まわしい金属を負って進み出て、至るところ華奢でありながら、首飾りの重みにだけは強い。
Tractatus (libri II) 1.10.14
Denique ipso cultus rigore in oratione non flecteris, non manus tendis, tumidum monilibus pectus prosternere dedignaris. Sane cervicem curvas, non religione, sed pondere. Quando exomologesim facies, quae plus pro ornatu es, quam pro salute sollicita?
PL 11, 334Aついには、装いそのもののこわばりゆえに、祈りの中でも身を屈めず、手を伸べず、首飾りで膨れた胸を伏せることを潔しとしない。なるほど首は曲げるが、それは敬虔のゆえではなく、重さのゆえである。装いのために、救いのためより気をもつ汝が、いつエクソモロゲシス〔罪の告白〕をなすのか。
Tractatus (libri II) 1.10.15
Quid autem a Deo impetrare te posse credis, quae eum per id, per quod irascitur, deprecaris? Aperi tandem oculos cordis, iuvenies te insultare potius, quam rogare. Postremo, fratres, non potest timere maritum, quae non timet Christum. IV.
PL 11, 335A汝は、神から何を得られると信じているのか。神が怒る当のものによって、神をなだめようとしている汝が。ついに心の目を開け。汝は、願っているよりむしろ侮辱していると気づくであろう〔底本は iuvenies。invenies と読む〕。兄弟たちよ、結局、キリストを恐れない女は、夫を恐れることはできない。IV.
Tractatus (libri II) 1.10.16
Inde est, quod conjuges nuptiali sanctissimo repugnantes jugo, pro se quisque nitentes, amore videlicet nimio, haereditatem captat alter alterius; quod parentes filios, filii parentes oderunt, quod amicitia magis in facie adludit, quam in cordibus commoratur: quod omne genus humanum suo interitu suisque calamitatibus delectatur, viliorem habens animam, quam pecuniam.
PL 11, 335Aここから、夫婦が、最も聖なる婚姻の軛に逆らい、それぞれ自分のために励んで——もちろん過度の愛ゆえに——互いに相手の遺産をねらうことが生じる。親が子を、子が親を憎むこと、友情が顔の上で戯れるばかりで心には宿らないこと、全人類が自らの滅びと自らの災厄を喜び、魂を金銭よりも安いものとみなすことも、ここから生じる。
Tractatus (libri II) 1.10.17
Inde est, quod justitia, honestas, pietas, fides, veritas perit; quod Deus ipse momentis omnibus patitur contumeliam, cujus praecepta contemnuntur, cui cultus, cui amor mundi praeponitur, quodvis etenim piaculum, scelus, dedecus, nefas libenter admittit, cujus praecordia implacabilis cupiditas pestifera flamma repleverit.
PL 11, 336Aここから、正義、高潔、敬虔、信義、真理が滅びる。神自身が絶えず侮辱を被る。その掟は軽んじられ、世の装いと世の愛が神に優先されるからである。実際、その胸の内を、和らぐことのない欲望が疫病をもたらす炎で満たした者は、どのような贖いを要する悪行も、罪も、恥辱も、不敬も、喜んで犯す。
Tractatus (libri II) 1.10.18
V. Sed haec non ad vos, fratres, quorum largitas provinciis omnibus nota est, quorum pia semina totius quodam modo orbis per membra jactantur. A vobis multi redempti, multi edictis feralibus liberati, multi conditionibus duris exsuti gratias agunt.
PL 11, 336AV. だが、これは諸君に向けたものではない、兄弟たちよ。諸君の寛大さはあらゆる属州に知られ、諸君の敬虔の種は、いわば全世界の肢体を通じて蒔かれている。諸君によって身請けされた多くの者、死をもたらす勅令から解放された多くの者、厳しい境遇から脱け出した多くの者が、感謝している。
Tractatus (libri II) 1.10.19
Vestrae domus peregrinis omnibus patent; sub vobis vivus mortuusque diu nunquam visus est nudus. Jam pauperes nostri alimenta rogare non norunt. Jam viduae atque inopes testamenta conficiunt.
PL 11, 336A諸君の家は、すべての旅人に開かれている。諸君のもとでは、生きている者も死んだ者も、久しく裸で見られたことがない。すでに我々の貧しい者たちは、食糧を乞うことを知らない。すでに寡婦や困窮者が遺言状を作っている。
Tractatus (libri II) 1.10.20
Plura ad laudem hujus beatitudinis vestrae possem dicere, nisi essetis mei. Unum tamen prae gaudio tacere non possum, fenerando pauperibus, omnes copias avaritiae subactas vestrum sine invidia transfertis in censum.
PL 11, 337A諸君が私の者でなければ、諸君のこの幸いをたたえて、もっと多くを語ることもできよう。だが一つだけは、喜びのあまり黙っていられない。諸君は貧しい者たちに貸し付けることによって、打ち負かした貪欲のあらゆる財を、妬みを受けることなく自らの財産へと移しているのである。
Tractatus (libri II) 1.10.21
Quid enim esse potest ditius homine, cujus profitetur Deus se esse debitorem? qui est benedictus in saecula saeculorum.
PL 11, 337A実際、神が自らをその債務者であると公言する人間より富める者が、ありえようか〔貧しい者に施す者は主に貸すのだという箴言19:17を踏まえる〕。その神は、世々限りなく祝福されている。