Tractatus (libri II) 2.20.1
In eumdem locum Geneseos. In quo paucis additis, quibusdam mutatis, continentur ea quae in superiore.
PL 11, 456B創世記の同じ箇所について。――ここには、わずかな追加と若干の変更を除き、前の講話に含まれる事柄が収められている。
Tractatus (libri II) 2.20.2
Nihil est, fratres dilectissimi, ante omnia homini nato tam necessarium atque conveniens, quam ut se ipsum noverit: etenim genus insaniae est, eum rationem secreti naturae disquirere, qui vitae suae non possit reddere: non enim elementa pulchrius aut verius verbis humanis adseri possunt, quam a Deo facta sunt, vel videntur.
PL 11, 457Aいとも愛する兄弟たちよ、生まれた人間にとって、何よりも先に、自分自身を知ること以上に必要でふさわしいことはない。自らの生について説明できない者が、自然の秘密の道理を探り求めるのは、一種の狂気だからである。実際、諸元素は、神によって造られたとおり、あるいは見えるとおり以上に、美しく真実に、人間の言葉で言い表されることはできない。
Tractatus (libri II) 2.20.3
Itaque quod ad nos pertinet, videamus, quid sit, quod Deus ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.
PL 11, 457Aそれゆえ、我々に関わることとして、神が言う「我々の像に、我々に似せて、人を造ろう」とは何かを見よう。
Tractatus (libri II) 2.20.4
Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 26) ; et alio loco dicat: Ego sum, qui sum; et non demutor (Malac. III, v. 6) .
PL 11, 457Aさらに、「神は人を、神の像に、神に似せて造った」(創世記1:26)と言い、別の箇所では「我はある、というものである。我は変えられることがない」(マラキ3:6)と言っている〔「dicat」は「dicit」の誤りと取った。「我はある、というものである」は出エジプト記3:14 の語で、「我は変えられることがない」がマラキ3:6 に当たる。引照はミーニュの刷るまま写した〕。
Tractatus (libri II) 2.20.5
Cum hoc ita sit, homo quemadmodum Dei imaginem portat? cujus vultus omni conversioni subjectus momentis omnibus immutatur labore, aetate, languore, gaudio, tristitudine: nunc macie deformis, nunc enormi pinguedine: usque adeo incertus, ut idem in duobus per orbem totum non possit inveniri terrarum.
PL 11, 457Bそうであるならば、人はどのようにして神の像を担うのか。人の顔はあらゆる変化に服し、労苦によっても、年齢によっても、衰弱によっても、喜びによっても、悲しみによっても、あらゆる瞬間に変わる。ある時はやせ衰えて醜く、ある時は途方もない肥満で醜い。しかも定まらぬこと甚だしく、全世界を探しても、同じ顔が二人の人に見つかることはありえない。
Tractatus (libri II) 2.20.6
Igitur in Deum cum haec non incidant, Dei imaginem non habemus? Absit fratres. Habemus plane, et quidem manifestam ex eo ipso, quod non est portantibus nota: incomprehensibilis enim Dei imago invisibilis sit necesse est.
PL 11, 457Bでは、これらのことが神には起こらない以上、我々は神の像を持たないのか。決してそうではない、兄弟たちよ。我々は確かに持っている。しかも、それを担う者に知られていないというまさにその点から、明らかである。把握され得ない神の像は、見えないものでなければならないからである。
Tractatus (libri II) 2.20.7
Denique oculis non est subjecta mortalibus; nam neque cum ingreditur corpus, neque cum de corpore egreditur, a quoquam conspicari potest: tantumque potestatis habet, ut cum sui domicilii septo teneatur, tamen quidquid voluerit, omnibus momentis illustret.
PL 11, 457B実際、それは死すべき者の目には映らない。〔その像が〕体に入るときも、体から出てゆくときも、誰にも見ることができない。しかもそれは大きな力を持ち、自らの住まいの囲いに閉じ込められていながら、望むものはすべて、いかなる瞬間にも照らし出す。
Tractatus (libri II) 2.20.8
Non ergo carnale hoc indumentum imaginem Dei debemus accipere, sed coelestis hominis spiritalem, quam nobis plenitudinis suae pio de fonte largitur.
PL 11, 458Aしたがって、我々が神の像として受け取るべきは、この肉の衣ではなく、天の人の霊的な像であり、天の人はそれを、自らの充満の慈しみ深い泉から、我々に惜しみなく与える。
Tractatus (libri II) 2.20.9
Quam rationem Paulus evidenter prodidit dicens: Quemadmodum portavimus imaginem ejus, qui de limo est, portemus et ejus imaginem, qui de coelo est: quam qui sancte portaverint, sicut Apostoli omnesque justi, non tantum imaginem, sed ipsum Deum quoque portabunt, sicut et scriptum est: Vos estis templum Dei, et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. XV, 49) .
PL 11, 458Aパウロはこの道理を、はっきりと示した。「我々が土から出た者の像を担ったように、天から出た者の像をも担おう」と言うのである。使徒たちやすべての義人のように、この像を聖なる仕方で担う者たちは、像だけでなく神自身をも担うことになる。それはまた、こう書かれているとおりである。「汝らは神の神殿であり、神の霊が汝らのうちに住む」(一コリント15:49)〔この引照は前の「我々が土から出た者の像を…」の句のもの。「汝らは神の神殿…」は一コリント3:16 に当たる〕。