Tractatus (libri II) 2.39.1
Ad Neophytos post baptisma II. Recte sanctissimus David ait: Beati, quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata (Ps. XXXI, 1) : quia beatus esse non potest, fratres, in prima nativitate persistens, quem aestuantium delictorum fax incensa omnibus momentis exurit: qui paedorem sui secum carceris portat: qui carnificem sentit ante quam videat: qui nomen judicis pertimescit: qui, sic unde susurrus ingruerit, se quaeri, se aestimat inveniri: cui securitatis profectus est nullus, etiamsi contingat ei accusatore carere, teste conscio; cum se ipso carere non possit, quia violentior omni tortori conscientia numquam suum deserit peccatorem.
PL 11, 485B新受洗者たちへ、洗礼の後に(2)。――いとも聖なるダビデが「幸いなるかな、その不義が赦され、その罪が覆われた者たちは」(詩篇31:1)と言うのは正しい。兄弟たちよ、最初の誕生にとどまる者は幸いではありえないからである。彼を、燃え上がる罪の松明が、あらゆる瞬間に焼き尽くす。彼は自らの牢の悪臭を身に帯びて歩く。見る前から死刑執行人を感じ取り、裁判官の名を聞くだけで震え上がる。どこからであれささやきが起これば〔底本は sic unde。sicunde(どこからであれ…ならば)の一語とも読める〕、自分が探されている、見つけ出されると思い込む。たとえ告発者も、事情を知る証人もいないとしても、彼に安心の進展は少しもない。自分自身から離れることはできないからである。どんな拷問者よりも激しい良心は、自らの罪人を決して見捨てない。
Tractatus (libri II) 2.39.2
In hoc reatu, fratres, usque nunc fuistis: sed fortiter examinati estis: sed, ut indulgentiam perciperetis, pro vobis bene vigilastis, optime estis auditi. Novum judicii genus, in quo reus si excusaverit crimen, damnatur, absolvitur, si fatetur.
PL 11, 486B兄弟たちよ、諸君は今までこの罪責のうちにいた。しかし、厳しく吟味された。しかし、赦しを受けるために、諸君のためによく徹夜の祈りを捧げ、よく聞き入れられた。これは新しい種類の裁きである。そこでは被告は、罪の弁解をすれば断罪され、告白すれば赦免される。
Tractatus (libri II) 2.39.3
O magna potestas, magna peritia, magna pietas judicis nostri! a quo universi generis peccatores, ut possint beate vivere, puniri festinant; descendit quippe gladius pius in viscera peccatoris, et uno eodemque ictu, incolumi corporis manente materia, interficit hominem veterem, creat novum, et sacri gurgitis elemento sepelit.
PL 11, 486Bおお、我々の裁判官の大いなる権能、大いなる巧みさ、大いなる慈しみよ。この裁判官によって、あらゆる種類の罪人が、幸いに生きることができるように、急いで罰せられようとする。実際、慈しみ深い剣が罪人の内臓に降り、ただ一つの同じ一撃で、体の質料は無傷のまま、古い人を殺し、新しい人を造り、聖なる深みの水によって葬る。
Tractatus (libri II) 2.39.4
Et cum omnium aquarum natura sit talis, ut cum in profundum homines susceperit vivos, evomat mortuos; aqua nostra suscipit mortuos, et evomit vivos, ex animalibus veros homines factos, ex hominibus in angelos transituros, si provectus aetatis eorum infantiam non mutaverit.
PL 11, 487Aまたすべての水の性質は、生きた人間を深みに受け入れても、死んだ者として吐き出すというものであるのに、我々の水は死んだ者を受け入れ、生きた者として吐き出す。動物であった者たちが真の人間となり、人間であった者たちが天使へと移ろうとしているのである。ただし、年齢の進みが彼らの幼さを変えてしまわなければ、の話である。