ヴェローナのゼノbishop c. 362–371/372

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 11 › Tractatus (libri II)

Liber II, Caput XVII 第II巻 第XVII章

Zeno of Verona · Tractatus (libri II) · PL 11, 444B · 19 sectiones

Tractatus (libri II) 2.17.1

1

De Jona propheta. I. Humanae devotionis religiosa confessio est, de Deo hoc nosse, quod licitum est: sicut enim in simplici corde scrutanda sunt testimonia ejus, ita curiositate non sunt inquirenda secreta.

PL 11, 444B

預言者ヨナについて。――I. 人間の神への献身の敬虔な告白とは、神について許されていることだけを知ることである。神の証しは素朴な心で究めるべきであるように、その秘められたことは好奇心によって探り求めてはならないからだ。

Tractatus (libri II) 2.17.2

2

Quis enim causas naturasque coeli hujus et superiorum sciat? Quis corpoream aeris hujus, ut quidam putant, inanitatem se disserere posse mentiatur? Quis terram aqua portari, an aquam terrae gremio contineri se nosse praesumat?

PL 11, 445A

実際、この天と上なるものの原因と本性を、だれが知り得ようか。この空気の、ある者たちが考えるような、物体的な空虚を論じ得るなどと、だれが偽るだろうか。地が水に支えられているのか、水が地の懐に収められているのか、それを知っているなどと、だれが思い込むだろうか。

Tractatus (libri II) 2.17.3

3

Quis spiritus aerios, quis figuras ventorum, quis inter marinos aestus fluminum augmenta, quis denique opificium Domini Deique consilium se deprehendisse gloriabitur? cum Apostolus dicat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inenarrabilia sunt judicia ejus, et quam investigabiles viae ejus!

PL 11, 446A

だれが、空気の息を、風の姿を、海の潮の中での川の増水を、ついには主の造った業と神の計画を、把握したと誇るだろうか。使徒は言っているのに。「ああ、神の富と知恵と知識の深さよ。その裁きはなんと語り尽くせず、その道はなんと究め尽くせないことか」。

Tractatus (libri II) 2.17.4

4

Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. II, 33, 34) ? Non enim in horum inquisitione exaestuans Propheta dicit: De profundis clamavi ad te, Domine (Ps. CXXIX, 1) ; clamat namque de profundis, id est de imis praecordiis: clamat de profundis, sed quibus septus erat moestus ac tristis, calamitatibus humanis: et clamat non voce, sed corde: non clamore, sed fide, quam scit Deum libenter audire.

PL 11, 447A

「実に、主の思いを知った者があろうか」(ローマ2:33, 34〔ミーニュの引照は2:33, 34。この句はローマ11章にある〕)。預言者は、これらの探究に血道を上げて「深き所より、主よ、我は汝に叫んだ」(詩篇129:1)と言うのではない。深みから叫ぶとは、すなわち心の奥底から叫ぶのである。深みから叫ぶが、その深みとは、彼が悲しみ沈んで囲まれていた人間の災いである。そして叫ぶのは声によってではなく心によって、叫び声ではなく信仰によってであり、神がそれを喜んで聞くと知っているからである。

Tractatus (libri II) 2.17.5

5

Hoc igitur e profundo clamans similiter Petrus impetravit a Domino, ut profundi maris lubricos sinus insubditaque humanis gressibus liquidi aequoris terga, quibus viator trepidus absorbebatur, et perambularet pariter et evaderet (Matth. XIV, 30, 31) .

PL 11, 447A

このように深みから叫んで、ペトロも同じく主から得た。深い海の滑りやすい懐と、人間の歩みに従わぬ水の平原の背とを、旅人は怯えつつそこで呑み込まれかけていたが、そこを歩き渡り、同時に逃れることを(マタイ14:30, 31)。

Tractatus (libri II) 2.17.6

6

Clamat de profundis et Paulus obrutus calamitatibus beatis, cum pro nomine Domini latrones in itineribus, latrones in civitatibus patitur: cum a Judaeis virgis ter caesus naufragio trino diluitur: cum insani populi furibunda tempestate lapideis imbribus feliciter grandinatur: cum in profundo maris die demoratus ac nocte, ad Deum cla, mans incolumis inde respuitur (II Cor. II) .

PL 11, 447B

パウロもまた、幸いな災いに押しつぶされて深みから叫ぶ。主の名のために、道では盗賊、町では盗賊の目に遭い、ユダヤ人たちに笞で三度打たれ、三度の難破に洗われ、狂った民の荒れ狂う嵐の中で、石の雨に幸いにも打たれ、海の深みに昼も夜もとどまり、神に叫びつつ〔底本は cla, mans。clamans の崩れと見て取った〕、無事にそこから吐き出されたときに(二コリント2〔ミーニュの引照は二コリント2。この話は11章にある〕)。

Tractatus (libri II) 2.17.7

7

II. Jonas adaeque propheta ad Ninivitas missus a Deo est, eorum ut imminere civitati interitum nuntiaret (Jon. I) : ingentibus enim peccatorum sarcinis premebantur.

PL 11, 447B

II. ヨナもまた同じく預言者であり、ニネベの人々のもとへ、彼らの町に滅びが迫っていると告げるよう、神から遣わされた(ヨナ1)。彼らは罪の巨大な荷に押しつぶされていたからである。

Tractatus (libri II) 2.17.8

8

At ille alio deflexus itinere, navem Tarsos petiturus ascendit; cum subito compugnantium ventorum flatu violento lacessitum fremit mare, sollicitique gurgitis praeruptorum montium canis voluminibus, repugnantium littorum spumantia ora contundens, minatur per momenta naufragium: procellae crebrescentes insaniunt, horrendum sibilant funes, gemunt cedentibus velis antennae, retunsa undique iter non invenit prora.

PL 11, 447B

だが彼は別の道へそれ、タルシシュ〔底本は Tarsos〕へ行こうと船に乗る。すると突然、争い合う風の激しい吹きに挑まれた海がうなり、不安な渦が、断崖の山のような白い巨浪で、逆らう岸辺の泡立つ口を打ち砕き、刻々と難破を脅かす。嵐は頻りに荒れ狂い、索は恐ろしく鳴り、帆がたわむなか帆桁はうめき、舳先はあらゆる方向で鈍らされて、進路を見いださない。

Tractatus (libri II) 2.17.9

9

Trepidant nautae, festinant incassum jactura vasorum navem levare ponderibus, quae prophetae pondere premebatur.

PL 11, 448A

船乗りたちは慌てふためき、船は預言者の重みで押されていたのに、むなしく器財を投げ捨てて、荷の重みから船を軽くしようと急ぐ。

Tractatus (libri II) 2.17.10

10

Tum Jonas, quem solum expetebat bona illa tempestas, sorte ductus naufragus redditur, imo a ligneo ad navigium vitale transfertur: qui, ut est dimissus in altum, ferinaeque voraginis est receptus hospitio, vigilat in ceto, qui stertebat in navi.

PL 11, 448A

そのときヨナは、あの善き嵐が求めていたのは彼ただ一人であり、くじに導かれて難破者とされ、いや、木の船から命の船へと移される。彼は深みへ投げ込まれ、獣の渦のもてなしに受け入れられると、船で鼾をかいていた者が、大魚の中で目を覚ましている。

Tractatus (libri II) 2.17.11

11

Mira res! post naufragium, post natatile sepulcrum incolumis tertio post die Ninivitas illustrat, terribilibus oraculis salutem civitati credulae praestaturus. III.

PL 11, 448A

不思議なことだ。難破の後、泳ぐ墓の後、三日目に無事にニネベの人々を照らし、恐るべき託宣によって、信じやすい町に救いをもたらそうとする。III.

Tractatus (libri II) 2.17.12

12

Quantum datur intelligi, fratres, navis typus est synagogae: ejus proretam sacerdotale corpus accipimus, nautas scribas et pharisaeos, jacturam vasorum repudiationem prophetarum omniumque sanctorum, quos synagoga pulsos Judaei in damna salutis suae indignis caedibus mactaverunt.

PL 11, 448A

理解し得る限り、兄弟たちよ、船は会堂の型である。その船首の見張りを我々は祭司の団体と受け取り、船乗りたちを律法学者とファリサイ派の人々、器財の投棄を、預言者たちとすべての聖徒たちの拒絶と受け取る。会堂は彼らを追い出し、ユダヤ人たちは、自らの救いを損なうほど、不当な殺害で彼らを屠った。

Tractatus (libri II) 2.17.13

13

Venti saevientes diversi sunt reges, qui Judaeam lugubri clangore tubarum armorumque fragore terribili, instantibus undique praeliorum procellis, miserabiliter per totum orbem dispersere terrarum.

PL 11, 448B

荒れ狂う風はさまざまな王たちである。彼らは、悲痛なラッパの響きと恐ろしい武器の轟きをもって、四方から戦の嵐が迫るなか、ユダヤを哀れにも全世界に散らした。

Tractatus (libri II) 2.17.14

14

Jonas in navi dormiens sacramenti Dominici imaginem praeferebat, etenim significabat navis materia crucem, somnus vero passionem. Mare autem mundus est iste tumidus: fluctus ejus Judaeorum populos et Gentes accipimus, qui adversus Deum inaniter fremuerunt.

PL 11, 448B

船の中で眠るヨナは、主の秘義の像を示していた。船の材は十字架を、眠りは受難を意味するからである。海とは、この膨れ上がった世界であり、その波を我々は、ユダヤ人たちの民と諸国民と受け取る。彼らは神に逆らって、むなしく騒いだ。

Tractatus (libri II) 2.17.15

15

Sors Jonam praecipitandum prodidit, prophetia passurum Dominum praedicavit, utrosque volentes, illum conditione, Dominum pietate.

PL 11, 448B

くじはヨナが投げ込まれるべき者であることを示し、預言は主が受難することを告げた。どちらも自らの意志による。ヨナは自らの境遇によって、主は慈しみによって。

Tractatus (libri II) 2.17.16

16

Cetum esse non dubitatur infernum: sicut enim Jonas tribus diebus et tribus noctibus fuit in ventre ceti, evomitusque Ninives se intulit civitati; ita Dominus postridie ab inferno resurgens, se civitati Jerusalem intulit ante quam coelo.

PL 11, 448C

大魚が冥界であることは疑われない。ヨナが三日三晩大魚の腹の中にあり、吐き出されてニネベの町に入ったように、主も翌日、冥界からよみがえり、天に入るより前に、エルサレムの町に入った。

Tractatus (libri II) 2.17.17

17

At vero Ninive imaginem portat Ecclesiae, in qua Gentium jam inde noster populus morabatur, quae non incassum a Deo magna civitas dicta est; erat enim futurum, ut omnium nationum in Christo credentibus populis, totus orbis Deo una civitas redderetur.

PL 11, 449A

さて、ニネベは教会の像を帯びている。そこには、すでにそのときから、諸国民からの我々の民が住んでいた。ニネベが神から「大いなる町」と呼ばれたのは、むなしいことではない。やがて、あらゆる国民のうちキリストを信じる民によって、全世界が神に一つの町として返されることになっていたからである。

Tractatus (libri II) 2.17.18

18

Denique comparationem salutaria gesta confirmant, quae et in nobis manent. Ut est, fratres, Ninivitis nuntiatus interitus, credunt et timent; et quanto sciunt Dominum non esse mendacem, tanto propensius ejus de pietate praesumunt, statimque actus veteris vitae damnantes, pro salute redimenda non solito more ad stupida simulacra concurrunt, non aris foetentibus funestos excitant ignes, non thura cremant, non merum profundunt, nec pecudum inexspectata morte rapti jecoris spirantis consulunt fibras, nec per varios avium volatus conjecturis inanibus statum plumeae salutis inquirunt; sed a suo corde remedium salutare deposcunt, spiritumque suum tota humilitate contribulatum ambitiose sacrificant: sicque legitime celebrata poenitentia, Deum sibi propitium reddiderunt.

PL 11, 449A

結局、この比較を、救いをもたらす出来事が確証し、それは我々のうちにも残っている。兄弟たちよ、ニネベの人々に滅びが告げられると、彼らは信じて恐れる。そして、主が偽りを言わないと知るほど、いっそうその慈しみに信頼し、ただちに旧い生の行いを断罪して、救いを買い戻すために、いつものやり方で愚かな偶像に駆けつけることはしない。悪臭を放つ祭壇に不吉な火を起こさず、乳香を焚かず、生の酒を注がず、家畜が思いがけない死で奪われたとき、その息づく肝臓の繊維に伺いを立てることもせず、鳥のさまざまな飛び方によって、むなしい憶測で、羽毛の救いのありさまを探ることもしない。そうではなく、自らの心から救いの治療を求め、全き謙遜によって打ち砕かれた自らの霊を、熱心に犠牲として捧げる。こうして、正しく営まれた悔い改めによって、神を自らに宥和させたのである。

Tractatus (libri II) 2.17.19

19

Quod et nos fecimus, et facere plerumque debemus, ut et praesentis temporis tentationes et futuri judicii evadere poenas mereamur per Christum Dominum nostrum.

PL 11, 450A

これを我々も行ったし、これからもたびたび行わねばならない。現在の時の試練を逃れ、来るべき審判の刑罰をも逃れるに値するようになるためである。我々の主キリストによって。