ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber V, Caput IX 第V巻 第IX章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 672C · 8 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.9.1

1

Judaico more ordinem verborum: In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, objicientibus, praeter responsum quod vir sanctus indicat a se jam datum, regerit etiam Filium ante Patrem saepe locari.

PL 16, 672C

ユダヤ人のやり方で「父と子と聖なる霊の名によって」という言葉の順序を持ち出す者たちに対し、聖なる人〔著者〕は、すでに与えたと示す答えのほかに、子が父より前に置かれることもしばしばあると反論する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.9.2

2

116. Quid quod etiam more Judaico falsi et impudentes interpretes Ariani verborum sunt divinorum, dicentes usque adeo aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse potestatem, ut scriptum sit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19) ; et ex verborum ordine differentiam divinae faciunt potestatis?

PL 16, 672C

116. また、アレイオス派が、ユダヤ人のやり方で、神的な言葉の偽りの恥知らずな解釈者でもあるということは、どう考えるか。彼らは、「行って、すべての諸国民を教え、父と子と聖なる霊の名によって彼らに洗礼を授けよ」と書かれているのだから(マタイ28:19)、父の権能、子の権能、聖なる霊の権能は別のものだとまで言い、言葉の順序から、神的な権能の差異をつくり出すのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.9.3

3

117. Ego autem licet hoc ipsum testimonium in superioribus libris pro unitate asseruerim majestatis ac nominis, tamen si hinc faciunt quaestionem, possum testimoniis asserere Scripturarum in plerisque locis prius Filium nominatum, postea Patrem dictum.

PL 16, 672D

117. しかし私は、この証言を前の諸巻で、威光と名の一体性のために主張してきたが、それでも、彼らがここから問題を立てるなら、聖書の証言によって、多くの箇所でまず子が名指され、のちに父が言われていると主張できる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.9.4

4

Numquid igitur quia Filii significatio ante praemissa est, verborum, ut Ariani volunt, praejudicio Pater secundus a Filio est? Absit, inquam, absit. Nescit hunc ordinem fides, nescit discretum Patris et Filii honorem.

PL 16, 672D

では、子の呼称が先に置かれているからといって、アレイオス派が望むように、言葉の先入見によって、父は子の次の第二の者となるのか。断じてそうではない、と私は言う、断じて。信仰はこの順序を知らず、父と子の敬いに区別があることを知らない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.9.5

5

Non legi, non audivi, nec aliquem in Deo inveni gradum. Nusquam secundum, nusquam tertium Deum legi: primum legi, primum ac solum audivi (Esai XLIV, 6).

PL 16, 673A

私は、神における序列を、読んだことも、聞いたことも、見出したこともない。第二の神も第三の神も、どこにも読んだことがない。神が第一であると読み、第一にして唯一であると聞いた(イザヤ44:6)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.9.6

6

118. Si ordinis exigimus superstitionem, nec ad dexteram Patris sedere Filius debet, nec primum se et principium debuit dicere. Male ergo Evangelista prius a Verbo, quam a Deo coepit, dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) .

PL 16, 673A

118. 順序への迷信的な執着を求めるなら、子は父の右に座すべきではなく、自らを第一の者、始まりと言うべきでもなかった。ならば福音書記者は、神からではなく言葉から始めたのだから、誤ったことになる。「初めに言葉があり、言葉は神のもとにあった」と言ったのだから(ヨハネ1:1)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.9.7

7

Etenim juxta humani ritus ordinem, prius Patrem debuit nominare. Nescivit etiam Apostolus ordinem, qui ait: Paulus servus Christi Jesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei (Rom. I, 1) ; et alibi: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti (II Cor. XIII, 13) .

PL 16, 673A

実際、人間の慣行の順序に従えば、まず父を名指すべきであった。使徒もまた順序を知らなかった。彼は言う。「キリスト・イエスの僕パウロ、召された使徒、神の福音のために選び分けられた者」(ローマ1:1)。また別の箇所では、「我々の主イエス・キリストの恩寵と、神の愛と、聖なる霊の交わりが〔あるように〕」(二コリント13:13)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.9.8

8

Si verborum persequamur ordinem, in primo Filium posuit, in secundo Patrem. Sed verborum ordo saepe mutatur; et ideo non debes vel de ordine, vel de gradu Patri Deo et Filio ejus facere quaestionem, cum secundum divinitatem divisio nulla sit unitatis.

PL 16, 673B

言葉の順序を追うなら、彼は最初に子を、二番目に父を置いたことになる。しかし言葉の順序はしばしば入れ替わる。だから汝は、神なる父とその子について、順序についても序列についても問題を立ててはならない。神性に従えば、一体性に分割はいっさい無いからである。