De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.1
Creaturam non esse Dei Filium hinc astruitur, quod non jusserit sibi praedicari Evangelium, quod creatura vanitati subdita sit, quod omnia creaverit, quod legatur genitus, quod tandem tradita fuerit generationis et adoptionis differentia: ubi utraque natura in ipso declaratur.
PL 16, 548C神の子が被造物でないことは、次の点から立てられる。彼が福音を自分に宣べ伝えるよう命じなかったこと、被造物は空しさに服していること、彼がすべてを造ったこと、「生まれた」と読まれること、そして最後に、生まれと養子とされることの違いが伝えられていることである。そこでは、二つの本性が彼において示されている。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.2
Quae tot ac tanta testimonia Apostolici expositione confirmantur. 86. Patuit, ut arbitror, sancte Imperator, neque dissimilem Patri, neque ex tempore esse Dominum Jesum.
PL 16, 548Cこれほど多くの、これほど大きな証言は、使徒の説明によって確かめられる。86. 聖なる皇帝よ、主イエスが父に似ていないのでも、時から存在するのでもないことは、私の考えでは、すでに明らかになった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.3
Restat ut illud quoque sacrilegium redarguatur, et probemus creaturam non esse Dei Filium: in quo nobis praesentis oraculum lectionis aspirat; audivimus enim legi, dicente Domino: Ite in orbem universum, et praedicate Evangelium universae creaturae (Marc. LXVI, 15) .
PL 16, 549Aなお、あの冒瀆をも論駁し、神の子が被造物でないことを証明することが残っている。この点では、今朗読された聖句の託宣が我々に息を吹き込んでいる。主が「全世界に行って、すべての被造物に福音を宣べ伝えよ」と言うのが読まれるのを、我々は聞いたからである(マルコ16:15〔底本の引照は LXVI(66)。XVI と読む〕)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.4
Qui universam creaturam dicit, nullam excipit. Et ideo ubi sunt, qui creaturam Christum appellant? Nam si creatura esset, numquid ipse sibi mandaret Evangelium praedicari? Non igitur creatura est, sed creator, qui docendae creaturae discipulis suis mandat officium.
PL 16, 549Aすべての被造物と言う者は、何一つ除かない。それゆえ、キリストを被造物と呼ぶ者たちは、どこにいるのか。もし彼が被造物であるなら、自分自身に福音を宣べ伝えるよう命じるだろうか。それゆえ彼は被造物ではなく、造り主である。被造物を教えるための務めを、弟子たちに命じるのだから。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.5
87. Non creatura Christus: Vanitati enim creatura subjecta est, sicut Apostolus dixit (Rom. VIII, 20) . Numquid ergo Christus subjectus est vanitati? Rursus juxta eumdem Apostolum: Creatura congemiscit et comparturit usque nunc (Ibid., 22) .
PL 16, 549B87. キリストは被造物ではない。使徒が言ったとおり、被造物は空しさに服したからである(ローマ8:20)。ではキリストは空しさに服したのか。また、同じ使徒によれば、「被造物は今に至るまで共にうめき、共に産みの苦しみを味わっている」(ローマ8:22)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.6
Numquid ergo Christus congemiscit et comparturit, qui nostros a morte gemitus liberavit? Creatura, inquit, liberabitur a servitute corruptionis (Ibid., 21) .
PL 16, 549Bではキリストは、共にうめき、共に産みの苦しみを味わうのか。彼は我々のうめきを死から解き放ったのである。使徒は言う。「被造物は、朽ちることの隷属から解放されるであろう」(ローマ8:21)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.7
Videmus igitur magnam inter creaturam et Dominum esse distantiam; quia servitus creatura est; Dominus autem spiritus est; ubi autem spiritus Domini est, ibi libertas (II Cor. III, 17) .
PL 16, 549Bそれゆえ我々は、被造物と主のあいだに大きな隔たりがあることを見る。被造物は隷属であり、主は霊である。しかし主の霊のある所には、自由がある(二コリント3:17)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.8
88. Quis hunc induxit errorem, ut eum qui creavit omnia, qui fecit omnia, diceret creaturam? Numquid ipse Dominus se creavit? Si enim lectum est quod per ipsum omnia facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Joan. I, 3) : numquid ipse se fecit?
PL 16, 549C88. 誰がこの誤りを持ち込んで、すべてを造った者、すべてを作った者を、被造物と言わせたのか。主が自分自身を造ったというのか。「すべてのものは彼によって作られた。彼なしには、作られたものは何一つなかった」と読まれる以上(ヨハネ1:3)、彼が自分自身を作ったというのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.9
Si lectum est, quod negari non potest, quia Deus in sapientia fecit omnia: numquid verisimile videri potest quia in se ipsa est facta sapientia (Psal. CIII, 24) ? 89. Legimus genitum; quia Pater dixit: Ego ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3) .
PL 16, 549C否定できないことだが、「神は知恵においてすべてを作った」と読まれる以上、知恵が自分自身のうちに作られたなどということが、ありそうなことに見えうるだろうか(詩篇103:24)。89. 我々は「生まれた」と読む。父が言ったからである。「私は胎から、明けの明星より前に、汝を生んだ」(詩篇109:3)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.10
Legimus primogenitum (Matth. I, 25) : Filium, legimus unigenitum (Joan. I, 14) ? primogenitum, quia nemo ante ipsum: unigenitum, quia nemo post ipsum: legimus etiam: Generationem ejus quis enarrabit (Esai. LIII, 8? Generationem, inquit, non creationem.
PL 16, 549C我々は「初子である子」と読み(マタイ1:25)、「独り子」と読む(ヨハネ1:14)〔底本は primogenitum のあとにコロン、unigenitum のあとに疑問符を刷り、句読が乱れている。primogenitum Filium を続けて読んだ〕。初子は、彼の前に誰もいないからであり、独り子は、彼のあとに誰もいないからである。我々はまた読む。「誰がその生まれを語り尽くすだろうか」(イザヤ53:8〔底本は閉じ括弧を欠き、疑問符が括弧の中に入っている〕)。「生まれ」と言い、造られたこととは言わない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.11
Quid his tantis ac talibus conferri potest. 90. Ostendit etiam Dei Filius distantiam generationis et gratiae, dicens: Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum: Deum meum, et Deum vestrum (Joan. XX, 17) .
PL 16, 549Dこれほど大きく、これほど優れた証言に、何が並べられうるだろうか。90. 神の子はまた、生まれと恩寵の隔たりを示している。こう言うのである。「私は、私の父、汝らの父のもとへ、私の神、汝らの神のもとへ上る」(ヨハネ20:17)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.12
Non dixit: Ascendo ad Patrem nostrum, sed: Ascendo ad Patremmeum, et Patrem vestrum. Separatio ista diversitatem ostendit, quod illius generator, noster creator sit.
PL 16, 549D彼は「我々の父のもとへ上る」と言わず、「私の父、汝らの父のもとへ上る」と言った〔底本は Patremmeum。Patrem meum と読む〕。この区別は違いを示している。父は彼を生む者であり、我々を造る者だからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.13
91. Et addidit: Deum meum, et Deum vestrum; quia licet ipse et Pater unum sint, et illi Pater sit proprietate naturae, nobis Deus Pater coeperit esse per Filium, non naturae jure, sed gratiae; tamen utramque naturam hic significare videtur in Christo et divinitatis et carnis, divinitatis ex Patre, carnis ex matre, illamque ante omnia, istamque ex Virgine.
PL 16, 549D91. また彼は「私の神、汝らの神」と加えた。というのは、彼自身と父は一つであり、父は本性の固有性によって彼の父であって、我々にとっては、神は子を通して、本性の権利によってではなく恩寵によって父となり始めたのであるが、それでもここでは、キリストにおける二つの本性、すなわち神性と肉とを示していると見えるからである。神性は父から、肉は母から。前者はすべてに先立ち、後者はおとめからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.14
Denique ante Patrem ut Filius nominavit, Deum postea ut homo nuncupavit. 92. Ubique autem Deum suum quod ex persona dicat hominis, testimonia docent: Deus, Deus meus, respice me; quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1) ?
PL 16, 550A実に、彼は先に子として父と呼び、あとで人として神と呼んだ。92. 彼が神を自分の神と呼ぶのが人の人格から語っているのだと、あらゆる所で証言が教えている。「神よ、私の神よ、私を顧みよ。なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:1)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.15
Et alibi: De ventre matris meae Deus meus es tu (Ibid., 11) . Et supra quasi homo patitur: et infra homo est, qui ex matris ventre jactatur.
PL 16, 550Aまた別の箇所では、「母の胎から、汝は私の神である」(詩篇21:11)。上の句では人のように苦しみを受け、下の句では、母の胎から投げ出された人である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.16
Itaque cum dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu; significat cum qui Pater semper erat, ex eo Deum sibi esse, ex quo de ventre matris jactatus est.
PL 16, 550Aそれゆえ、「母の胎から、汝は私の神である」と言うとき、彼は、常に父であった者が、母の胎から投げ出されたそのときから、彼の神であることを意味している〔底本は cum。eum と読む〕。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.17
93. Cum igitur in Evangelio, in Apostolo, in prophetis generationem Christi legerimus, unde audent dicere creatum esse vel factum? Et quidem in quo creatum legerint, in quo factum, considerare deberent.
PL 16, 550B93. それゆえ、福音書にも、使徒にも、預言者たちにも、キリストの生まれを我々は読んだのだから、どうして彼らは、造られた、あるいは作られたと言い張るのか。しかも彼らは、どの点で造られたと読んだのか、どの点で作られたと読んだのかを、よく考えるべきである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.18
Edoctum est enim Dei Filium de Deo esse genitum, de Deo natum: factum autem in quo legerint, diligenter advertant; non enim Deus factus, sed Deus Dei Filius natus est: postea autem secundum carnem homo factus ex Maria est.
PL 16, 550B神の子が神から生まれた、神から生まれた者であることは、すでに教えられている。「作られた」と彼らがどの点で読んだのかを、よく注意するがよい。神が作られたのではない。神の子である神が生まれたのである。そのあとで、肉に従って、マリアから人として作られたのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.19
94. Si mihi non credunt, credant Apostolo dicenti: Postquam vero venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege (Galat. IV, 4). Filium, inquit, suum, non unum de multis: non communem, sed suum.
PL 16, 550B94. 彼らが私を信じないなら、こう言う使徒を信じるがよい。「時が満ちたとき、神は自分の子を遣わした。女から作られ、律法の下に作られた者として」(ガラテヤ4:4)。使徒は「自分の子」と言う。多くのうちの一人ではない。共通の子ではなく、自分の子である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.14.20
Suum cum dicit, generationis aeternae proprietatem signavit. Hunc postea factum ex muliere asseruit, ut factura non divinitati, sed assumptioni corporis ascriberetur: factum ex muliere per carnis susceptionem: factum sub Lege per observantiam Legis: generatio autem illa coelestis ante Legem, ista post Legem (Conc. Chalcedon. act. I, in exposit. fid. Nic.) .
PL 16, 550C「自分の」と言うとき、彼は永遠の生まれの固有性を示した。その子があとで女から作られたと彼は断言した。作られたことが神性ではなく、体を受け取ったことに帰されるためである。女から作られたとは、肉を受け取ることによって、律法の下に作られたとは、律法を守ることによってである。あの天上の生まれは律法の前にあり、この生まれは律法のあとにある(カルケドン教会会議、第1会期、ニカイア信条の説明の中で)。