De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.1
Regnum Patris atque Filii unum esse ac indivisum; et unam similiter utriusque divinitatem. 92. Quaero autem quomodo regnum velint Patris et Filii esse divisum; cum Dominus dixerit, ut supra ostendimus; Omne regnum in se divisum, facile destruetur (Matth. XII, 25) ?
PL 16, 608B父と子の国は一つであって分かたれず、同様に両者の神性も一つである。92. 私は問う。どうして彼らは、父と子の国が分かたれていると望むのか。主は、上に示したとおり、「内で分かれた国はみな、たやすく滅びる」(マタイ12:25)と言ったのに。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.2
93. Et ideo ad excludendum Arianae sacrilegium saevitatis, unum imperium Patris et Filii etiam Petrus sanctus asseruit dicens: Quapropter satagite, fratres, certam vestram vocationem et electionem facere.
PL 16, 608B93. それゆえ、アレイオス派の残忍さの冒瀆を退けるために、聖ペトロもまた、父と子の支配が一つであることを主張して言った。「それゆえ、兄弟たちよ、汝らの召しと選びを確かなものとするよう努めよ」。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.3
Haec enim facientes non errabitis; sic enim abundantius ministrabitur vobis introitus in aeternum imperium Dei, et Domini nostri conservatoris Jesu Christi (II Petr. I, 10, 11) .
PL 16, 608C「これらを行うなら、汝らは誤ることがない。こうして、神と、我々の主、救い主イエス・キリストとの永遠の支配への入り口が、汝らに豊かに備えられるからである」(二ペトロ1:10, 11)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.4
94. Aut si quis de Christi tantum imperio dictum putat, et hoc ideo sic accipit, ut Patrem Filiumque potestate secernat; is tamen et regnum Filii fatebitur, et aeternum.
PL 16, 608C94. あるいは、これはキリストの支配についてだけ言われたのだと考え、そう解して、父と子を権能において分けようとする者がいても、その者は子の国をも、しかも永遠の国を認めることになる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.5
Itaque non solum duo inducent regna divisa, ut obnoxia sint defectui; sed etiam cum regna comparabilia nulla sint Dei regno, quod Filii esse, etiamsi velint negare non possunt: aut contra suam sententiam redibunt, ut idem Patris et Filii regnum esse fateantur: aut, quod sacrilegium est dicere, jus Patri regni minoris ascribent: aut, quod contrarium est, quem minorem divinitate impie memorant, ejus regnum fatebuntur aequale.
PL 16, 608Cこうして彼らは、二つの国を分かれたものとして持ち込み、それらを衰えに服するものとしてしまうだけでなく、さらに、神の国に比べうる国は何ひとつなく、それが子のものであることは、望んでも否定できないのだから、次のいずれかとなる。自分たちの主張に反して、父と子の国は同じだと認めるようになるか、あるいは——これを言うことは冒瀆であるが——父には、より小さい国の権利を割り当てるか、あるいは——これは矛盾であるが——神性において劣ると不敬虔にも言い立てる者の国を、等しいと認めることになるか、である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.6
95. Sed hoc non quadrat, non congruit, non cohaeret. Dicant igitur unum esse regnum, sicut nos dicimus, et probamus: probamus autem non nostris, sed coelestibus testimoniis.
PL 16, 608D95. だが、これは合わない、調和しない、まとまらない。ならば彼らは、我々が言い、立証しているように、国は一つだと言うがよい。我々の立証は、我々自身の証言によるのではなく、天の証言によるのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.7
96. Primum enim etiam aliis exemplis disce regnum coelorum, regnum etiam Filii esse: ipse enim dixit: Amen, amen, dico vobis quoniam sunt aliqui de hic astantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regnum suum (Matth. XVI, 28) .
PL 16, 608D96. 実に、まず他の例によっても、天の国が子の国でもあることを学べ。彼自身が言った。「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。ここに立つ者〔ミーニュの脚注は、古い刊本と少なからぬ写本が de istis、ローマ版が de istic、残りの写本が de his と読むとしたうえで、本文どおり de hic と書くべきだとする。ギリシア語本文の「ここに立っている者たちの」に当たるからである〕の中に、人の子が自分の国に来るのを見るまでは死を味わわない者がいる」(マタイ16:28)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.8
Dubitari ergo non potest quod sit regnum Filii Dei. 97. Sed accipe ipsum esse regnum Filii, quod Patris est: Amen dico vobis quod sunt quidam circumstantium, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute (Marc. VIII, 39) .
PL 16, 609Aだから、神の子の国があることは疑いえない。97. だが、子の国が父のものと同じ国であることを知れ。「アーメン、私は汝らに言う。周りに立つ者の中に、神の国が力をもって来るのを見るまでは死を味わわない者がいる」(マルコ8:39)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.9
Eo enim usque unum regnum est, ut unum sit praemium, idem haeres, eadem merita, idem sponsor. 98. Quomodo non idem regnum, cum praesertim ipse de se Filius dixerit : Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris mei (Matth. XIII, 43) .
PL 16, 609A実に国は、報いが一つ、相続人が同じ、功績が同じ、保証人が同じであるほどに、一つなのである。98. 子自身が自分について、「そのとき、義人たちは私の父の国で太陽のように輝く」(マタイ13:43)と言ったのだから、どうして同じ国でないことがあろうか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.10
Quod enim Patris est per majestatis proprietatem, id etiam Filii est per ejusdem claritudinis unitatem. Ergo et Patris regnum Scriptura dixit, et Filii (Joan. XVII, 5) .
PL 16, 609A威光の固有性によって父のものであるものは、同じ輝きの一体性によって子のものでもある。それゆえ聖書は、父の国とも言い、子の国とも言った(ヨハネ17:5)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.11
99. Accipe nunc quia ubi regnum Dei dicit, nec Patris nec Filii separat potestatem; quia et paternum et Filii regnum uno Dei nomine comprehendit, sicut habes: Cum videritis Abraham, Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei (Luc. XIII, 28) .
PL 16, 609B99. 今度は、「神の国」と言うとき、聖書が父の権能も子の権能も分けていないことを知れ。父の国も子の国も「神」という一つの名で包んでいるからである。次のとおりである。「アブラハム、イサク、ヤコブと、すべての預言者たちが神の国にいるのを、汝らが見るとき」(ルカ13:28)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.12
An negamus in regno Filii prophetas esse, cum et latroni dicenti: Memento mei, cum veneris in regnum tuum; responderit Dominus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42, 43) ? Aut quid est esse in regno Dei, nisi aeternam nescire mortem?
PL 16, 609B我々は、預言者たちが子の国にいることを否定するだろうか。強盗が「汝の国に来るとき、私を思い出せ」と言ったのに、主は「アーメン、私は汝に言う。今日、私とともに楽園にいる」と答えたのである(ルカ23:42, 43)。神の国にいるとは、永遠の死を知らないこと以外の何であろうか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.13
Qui autem nesciunt aeternam mortem, vident Filium hominis venientem in regnum suum. 100. Quomodo ergo potest non in potestate habere quod donat dicens: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19) ? Et videto distantiam.
PL 16, 609Bそして永遠の死を知らない者は、人の子が自分の国に来るのを見る。100. では、「汝に天の国の鍵を与える」(マタイ16:19)と言って与えるものを、どうして自らの権能の内に持たないということがあろうか。そして、その隔たりを見よ。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.14
Servus aperit, Dominus largitur: iste per se, ille per Christum: famulus claves accipit, Dominus ordinat potestates: aliud jus donantis, aliud dispensantis obsequium est. 101. Accipe adhuc unum regnum, unum imperium esse Patris et Filii.
PL 16, 609C僕は開き、主は与える。主は自らによって、僕はキリストによって〔行う〕。僕は鍵を受け取り、主は権能を定める。与える者の権利と、取り次ぐ者の奉仕とは別である。101. さらに、国は一つ、支配は一つであり、それが父と子のものであることを知れ。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.15
Habes ad Timotheum: Paulus apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae (I Tim. I, 1) .
PL 16, 609Cあなたはテモテへの手紙に次のように読む。「キリスト・イエスの使徒パウロ、我々の救い主である神と、我々の希望であるキリスト・イエスとの命令に従って」(一テモテ1:1)〔imperium は「支配」の意でもある〕。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.16
Unum igitur Patris et Filii regnum evidenter est declaratum, sicut et apostolus Paulus asseruit dicens: Hoc enim scitote quod omnis impudicus, aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Ephes. V, 5).
PL 16, 609Cこうして、父と子の国が一つであることは明らかに示された。使徒パウロも次のように主張している。「これを知れ。すべて淫らな者、汚れた者、貪欲な者、すなわち偶像崇拝者は、キリストと神との国で相続にあずからない」(エフェソ5:5)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.17
Ergo unum regnum, et una divinitas. 102. Unam divinitatem lex probavit, quae dicit unum Deum (Deut. VI, 4) . Probavit et Apostolus, dicendo de Christo: In quo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9) .
PL 16, 609Dそれゆえ、国は一つ、神性は一つである。102. 神性が一つであることは、一人の神を言う律法が立証した(申命記6:4)。使徒もキリストについて、「彼の内に、神性の満ちたものがことごとく体をもって宿っている」と言って立証した(コロサイ2:9)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.12.18
Si enim juxta Apostolum plenitudo omnis corporaliter divinitatis in Christo est, aut unius divinitatis Patrem et Filium fatebuntur: aut si Patris et Filii divinitatem cupiunt separare, cum omnem plenitudinem divinitatis corporaliter Filius habeat; quid est quod existimant amplius reservandum, cum amplius nihil sit plenitudine perfectionis? Ergo una divinitas.
PL 16, 610A実に、使徒に従えば、神性の満ちたものがすべて体をもってキリストの内にあるのだから、彼らは、父と子が一つの神性を持つと認めるか、あるいは父と子の神性を分けようと望んでも、子が神性の満ちたものをすべて体をもって持つのであれば、なお取っておくべきより以上のものがあると考えるのは何なのか。完全さの満ちたものより以上のものは何もないのだから。ゆえに、神性は一つである。