De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.1
Proponit cum Arianis humaniter agere Christi exemplo vulnera vino et oleo curantis: ad quod coeleste medicamentum omnes invitans, quo consilio is carnem induerit, et qua utilitate, tradit.
PL 16, 579Aアレイオス派に対して、ぶどう酒と油で傷を癒すキリストの手本にならい、穏やかに事を進めることを提案する。この天の薬へすべての人を招き、キリストがいかなる計画で、いかなる益のために肉をまとったかを伝える。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.2
Hinc aperit quantum prosit fidem habere, qua Christum propter nos omnem infirmitatem suscepisse cognoscimus, cujus divinitas in passione erumpebat.
PL 16, 579Bここから、我々のためにキリストがあらゆる弱さを引き受けたと認める信仰を持つことが、どれほど益になるかを明らかにする。その神性は受難のうちにあふれ出ていた。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.3
Ex quibus intelligere est Dei Filium sine subjectione ulla missum fuisse: nec metuendum ne fides haec displiceat Patri; quippe qui in filio sibi complacere significet.
PL 16, 579Bこれらから、神の子が何の服従もなしに遣わされたことが理解される。また、この信仰が父に気に入らないのではないかと恐れるには及ばない。父は子において自分が喜ぶと示しているからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.4
89. Agamus et nos moraliter, persuadeamus illis quod sibi prosit, obsecremus et ploremus ante Dominum qui fecit nos (Psal. XCIV, 6) . Non enim vincere volumus, sed sanare: non insidiose agimus, sed religiose monemus.
PL 16, 579B89. 我々もまた道徳にかなって振る舞い、彼ら自身の益になることを彼らに説き、我々を作った主の前で願い、泣こう(詩篇94:6)。実に、我々は勝とうとするのではなく、癒そうとする。策略で行うのではなく、敬虔に諭すのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.5
Saepe flectit humanitas, quos nec virtus potuerit superare, nec ratio. Denique Dominus illum hominem qui ex Hiericho descendens, incidit in latrones, quem non asperioribus Legis medicamentis, non prophetico rigore curaverat, oleo curavit et vino (Luc. X, 30 et seq.) .
PL 16, 579B人間らしい思いやりは、力も理も打ち負かすことができなかった者たちを、しばしば屈服させる。実に主は、エリコから下って強盗に襲われたあの人を、律法のより厳しい薬でも、預言者の厳しさでも癒さなかったのに、油とぶどう酒で癒した(ルカ10:30以下)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.6
90. Veniant ergo ad hunc omnes qui sanari volunt; accipiant medicamentum, quod et a Patre detulit, et praeparavit in coelo, ex illis confectum immortalibus succis. Hoc ex terra non pullulat; expers enim est omnis natura hujus confectionis.
PL 16, 579C90. それゆえ、癒されたい者はみな、この者のもとに来よ。薬を受け取れ。それは彼が父のもとから運んで来て、天で整えた薬、あの不死の汁から調合された薬である。これは地からは芽生えない。あらゆる本性が、この調合にあずからないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.7
Divino enim consilio suscepit hanc carnem, ut ostenderet legem carnis legi esse subditam mentis. Suscepit carnem, ut quasi homo vinceret, qui homines erudiret.
PL 16, 579C実に、神の計画によって、彼はこの肉を受け取った。肉の法が精神の法に従うことを示すためである。肉を受け取ったのは、人々を教える者が、人として勝つためであった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.8
91. Quid mihi prodesset, si quasi Deus exerta potestate divinitatem suam tantummodo inviolabilem demonstrasset? Aut cur susciperet carnem, nisi ut tentari se naturae atque infirmitatis meae conditione pateretur?
PL 16, 579C91. もし彼が神として権能を現し、自分の神性が傷つけられえないことだけを示したのなら、私に何の益があっただろうか。また、私の本性と弱さの条件によって自分が試みられることを許すためでなければ、なぜ肉を受け取ったのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.9
Tentari debuit, compati mihi debuit; ut scirem quemadmodum tentatus vincerem, compassus evaderem. Vicit per continentiam, vicit per contemptum divitiarum, vicit per fidem: calcavit ambitionem, fugavit intemperantiam, lasciviam relegavit.
PL 16, 579D彼は試みられねばならず、私と共に苦しまねばならなかった。私が、試みられてどう勝つか、共に苦しんでどう逃れるかを知るためである。彼は節制によって勝ち、富の軽蔑によって勝ち、信仰によって勝った。野心を踏みつけ、放縦を追い払い、淫らさを遠ざけた。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.10
92. Hoc medicamentum Petrus vidit, et retia sua, instrumenta videlicet quaestus et subsidia dereliquit, renuntians carnis concupiscentiae tamquam corruptae navi, in quam quasi sentina quaedam multarum ingreditur passionum.
PL 16, 579D92. この薬をペトロは見て、網を、すなわち利得の道具と助けとを捨てた。腐った船のような肉の欲望を捨てたのである。その船には、汚水だめのように、多くの情念が入り込む。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.11
Magnum ergo medicamentum, quod non solum cicatricem vetusti vulneris amputavit, sed etiam causam passionis incidit. O fides thesauris omnibus opulentior! o vulnerum nostrorum, peccatorumque medicina praestantior! 93. Consideremus quia nobis prodest bene credere.
PL 16, 579Dそれゆえ偉大な薬である。それは古い傷の痕を切り取っただけでなく、情念の原因をも断ち切った。ああ、あらゆる宝よりも豊かな信仰よ。ああ、我々の傷と罪にとって、より優れた薬よ。93. 正しく信じることが我々に益になることを考えよう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.12
Mihi enim prodest scire quia propter me Christus suscepit meas infirmitates, mei corporis subiit passiones (Esai. LIII, 4) : pro me peccatum, hoc est, pro omni homine, pro me maledictum factus est, pro me atque in me subditus atque subjectus, pro me agnus, pro me vitis, pro me lapis, pro me servus, pro me filius ancillae, pro me diem judicii ignorans, pro nobis nesciens diem aut horam.
PL 16, 580A実に、私にとって益になるのは、キリストが私のために私の弱さを引き受け、私の体の苦難を負った(イザヤ53:4)と知ることである。私のために罪となり——すなわちすべての人のために——、私のために呪いとなり、私のために、また私のうちで、服従し従わされた者となり、私のために子羊、私のためにブドウの木、私のために石、私のために僕、私のために女奴隷の子、私のために裁きの日を知らない者、我々のために日も時も知らない者となった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.13
94. Nam quomodo posset diem nescire, qui dies fecit et tempora? Quomodo posset diem ignorare judicii, qui et horam futuri judicii expressit et causam?
PL 16, 580A94. 実に、日と時を作った者が、どうして日を知らないことがありえようか。来たるべき裁きの時と理由を明らかに述べた者が、どうして裁きの日を知らないことがありえようか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.14
Factus ergo maledictum non secundum divinitatem, sed secundum carnem; scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno (Deut. XXI, 23) . Secundum carnem utique pependit; et ideo maledictum, qui nostra maledicta suscepit.
PL 16, 580Bそれゆえ呪いとなったのは、神性に従ってではなく、肉に従ってである。書かれているからである。「木にかけられた者はみな呪われている」(申命記21:23)。彼は肉に従って確かにかけられたのであり、それゆえ、我々の呪いを受け取った者が呪いとなったのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.15
Ille flevit, ne tu homo diu fleres: ille injurias passus est, ne tu injuriam tuam doleres. 95. Grande remedium, solatium habere de Christo. Ille enim pro nobis haec patientius tulit, et sumus qui patienter haec pro illius nomine ferre nequeamus!
PL 16, 580B彼が泣いたのは、あなたが人として長く泣かないためである。彼が不当な仕打ちを受けたのは、あなたが自分の受けた不当を嘆かないためである。95. キリストに慰めを得るのは大きな癒しである。実に彼は我々のためにこれを忍耐強く耐えたのに、我々は彼の名のためにこれを忍耐強く担うことができないのだ。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.16
Quis appetitus non discat ignoscere, quando et pro persecutoribus suis Christus etiam crucifixus orabat? Videsne illas quas tu putas Christi infirmitates, tuas esse virtutes? Cur de remediis nostris ei quaestionem movemus?
PL 16, 580Bいかなる欲求が、赦すことを学ばないだろうか。キリストが十字架にかけられてなお、自分を迫害する者たちのために祈っていたのだから。汝がキリストの弱さだと思っているものが、汝自身の徳であるのが分からないのか。なぜ我々は、自分たちの癒しについて、彼に問いを持ち出すのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.17
Lacrymae illae nos lavant, fletus illi nos abluunt, ac dubitatio illa nos firmat; ne tu si coeperis dubitare, desperes. Quanto major est injuria, tanto uberior debetur gratia. 96. Sed in ipsis injuriis cognosce divinitatem.
PL 16, 580Cあの涙は我々を洗い、あの泣き声は我々を清め、あの疑いは我々を強める。あなたが疑い始めたとき、絶望しないためである。〔彼の受けた〕不当が大きいほど、それだけ豊かな感謝が〔我々から〕負われる。96. だが、不当な仕打ちそのものの中に神性を認めよ。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.18
In cruce pendebat, et elementa ei omnia serviebant. Sol refugit, dies occidit, offusae et circumfusae tenebrae, terra tremuit: non tremuit qui pependit (Matth. XXVII, 51) . Quid aliud haec, quam Auctoris reverentiam signant?
PL 16, 580C十字架にかかっていたとき、あらゆる元素が彼に仕えていた。太陽は退き、日は沈み、闇が注ぎ、取り巻き、地は震えた。かけられた者は震えなかった(マタイ27:51)。これらは、創造者への畏敬のほかに何を示すか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.19
Quia in cruce est, vides: quia regnum Dei donat, non vides. Quia mortem gustavit, legis: quia latronem quoque ad paradisum invitavit (Luc. XXIII, 43) , non legis. Mulieres flentes intueris ad tumulum, non intueris angelos excubantes (Joan. XX, 12) .
PL 16, 580C汝は、彼が十字架にいることは見るが、神の国を与えることは見ない。死を味わったことは読むが、強盗をも楽園に招いたこと(ルカ23:43)は読まない。汝は泣く女たちが墓にいるのは見るが、見張る天使たちは見ない(ヨハネ20:12)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.20
Quid dixerit legis, quid gesserit non legis. Dicis Chananaeae mulieri dixisse Dominum: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Matth. XV, 24) : non dicis, quoniam id quod ab ea rogatus est, fecit.
PL 16, 580C彼が何と言ったかは読むが、何を行ったかは読まない。汝は、主がカナンの女に言ったと言う。「私は、イスラエルの家の滅びた羊のもとにしか遣わされていない」(マタイ15:24)。だが、汝は、彼女に求められたことを彼が行ったとは言わない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.21
97. Unde intelligere te convenit, quia missus non id significat, quod alieno sit coactus imperio, sed quod voluntario functus sit arbitratu: alioquin contemptum ostendis Patris.
PL 16, 580D97. ここから、汝が理解するのが適切である。遣わされたとは、他者の命令に強いられたことではなく、自発的な意思で務めを果たしたことを意味する。さもなければ、汝は父への軽蔑を示している。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.22
Si enim, ut tu interpretaris, paternorum famulus praeceptorum Christus venerat in Judaeam, ut solis ejus incolis mederetur, et Chananaeae prius filiam, ut legimus, liberavit; non utique alieni fuit exsecutor imperii, sed voluntarii liber arbitrii.
PL 16, 580D実に、汝が解するように、キリストが父の命令に仕える僕としてユダヤに来たのが、その住民だけを癒すためだったとしよう。だが、我々が読むとおり、彼はまずカナンの女の娘を解放した。ゆえに彼は他者の命令の執行者ではなく、自発的な自由意志の者であった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.23
Ubi autem libertas voluntatis, ibi nulla praevaricatio missionis. 98. Nec vereare ne displiceat Patri, quod fecit Filius; cum ipse dicat. Quaecumque placita sunt ei, facio semper (Joan. VIII, 29) ; et alibi: Opera quae ego facio, ipse facit (Joan. XIV, 12) .
PL 16, 581A自由な意志のあるところに、遣わされることへの背反はない。98. 子のしたことが父に気に入らないのではないかと恐れるな。彼自身が言っているのだから。「私は、彼の気に入ることを常に行う」(ヨハネ8:29)。また別の箇所で、「私が行う業を、彼自身が行う」(ヨハネ14:12)〔ヨハネ14:12 は「私を信じる者は、私が行う業を自らも行う」の意の句。刷られた引用の形のまま訳した〕。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.24
Quomodo ergo Patri potuit displicere, quod ipse fecit per Filium? Unus enim Deus, sicut scriptum est, qui justificavit circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem (Rom. III, 30) .
PL 16, 581Aでは、彼自身が子を通して行ったことが、どうして父に気に入らなかったことがありえようか。書かれているとおり、神は一であり、割礼を信仰から、無割礼を信仰を通して義とした者だからである(ローマ3:30)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.11.25
99. Omnia lege, omnia diligenter adverte; invenies sic demonstrasse se Christum, ut Deus in homine cerneretur: nec malitiose accipias de Patre Filium gloriantem, cum audias Patrem in Filio complacentem (Matth. XVII, 5) .
PL 16, 581A99. すべてを読み、すべてを注意深く心に留めよ。キリストが、人において神が認められるように自分を示したことが見いだされるだろう。また、子が父について誇っていると、悪意をもって受け取るな。父が子において喜んでいるのを聞くのだから(マタイ17:5)。