ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber II, Caput V 第II巻 第V章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 567A · 13 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.1

1

Objectos adversus Christi omnipotentiam Scripturae textus exponit; ac maxime in eo immoratur, ut eumdem non raro ex humanae naturae affectu locutum probet.

PL 16, 567A

キリストの全能性に対して持ち出された聖書の本文を説き明かす。とりわけ、彼がしばしば人間の本性の感情から語ったことを証明することに力を注ぐ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.2

2

39. Nec vereor ne quia scriptum est de Deo: Beatus et solus potens (I Tim. VI, 15) , ab eo Dei Filius separetur; cum Scriptura Deum solum potentem dixerit, non Patrem solum: et ipse de Christo Deus Pater asserat per Prophetam: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20) .

PL 16, 567B

39. 神について「祝福された、唯一の力ある者」(一テモテ6:15)と書かれているからといって、神の子が彼から切り離されるのではないかと、私は恐れない。聖書が唯一の力ある者と呼んだのは神であって、父だけではないからである。また、神なる父自身が、キリストについて預言者を通して断言している。「私は力ある者の上に助け手を置いた」(詩篇88:20)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.3

3

Non ergo Pater solus potens, sed potens etiam Deus Filius; in Patre enim laudatur et Filius. 40. Certe ostendat aliquis quid sit, quod non possit Dei Filius: quis ei adjutor cum coelum faceret, fuit: quis adjutor cum conderet mundum?

PL 16, 567B

それゆえ、力ある者は父だけではなく、神なる子もまた力ある者である。父において子もまた称えられるからである。40. 神の子にできないことが何なのか、誰か示してみよ。天を作ったとき、誰が彼の助け手だったのか。世界を建てたとき、誰が助け手だったのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.4

4

An qui in constitutione Angelorum et Dominationum adjutore non eguit, eguit ut hominem liberaret? 41. Scriptum est, inquiunt: Pater meus, si possibile est, transfer a me calicem hunc (Matth. XXVI, 39; Luc. XXII, 42) .

PL 16, 567B

天使たちと主権者たちを据えるにあたって助け手を必要としなかった者が、人間を解放するために必要としたというのか。41. 「書かれている」と彼らは言う。「私の父よ、できることなら、この杯を私から取りのけよ」(マタイ26:39; ルカ22:42)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.5

5

Et ideo omnipotens est, quomodo de possibilitate ambigit? Ergo quia omnipotentem probavi, probavi utique ambigere eum de possibilitate non posse. 42. Verba, inquis, Christi sunt. Verum dicis: sed quando, et in qua forma loquatur, adverte.

PL 16, 567C

彼は全能であるのに、どうして可能かどうかを疑うことがあろうか。それゆえ、私は彼が全能であることを証明したのだから、彼が可能かどうかを疑いえないことも証明したことになる。42. 「これはキリストの言葉である」と汝は言う。汝の言うことは正しい。だが、いつ、どのような姿で語っているのかに注意せよ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.6

6

Hominis substantiam gessit, hominis assumpsit affectum. Denique supra habes quia progressus pusillum procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater, si possibile est.

PL 16, 568A

彼は人間の実体を担い、人間の感情を身に受けた。実に、上にあなたが見たとおり、彼は少し進んで顔を伏せ、祈って言った。「父よ、できることなら」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.7

7

Non ergo quasi Deus, sed quasi homo loquitur; Deus enim possibile aliquid aut impossibile nesciebat? Aut aliquid impossibile Deo, cum scriptum sit: Impossibile enim tibi nihil est (Job XXII, 17) ? 43. De quo autem dubitat? de se, an de Patre?

PL 16, 568A

それゆえ彼は、神としてではなく人間として語っている。神が、何かを可能とも不可能とも知らなかったというのか。あるいは、神にとって不可能なことがあるというのか。「汝にとって不可能なことは何もない」(ヨブ記22:17)と書かれているのに。43. では、彼は何について疑っているのか。自分についてか、それとも父についてか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.8

8

De eo utique qui dicit: Transfer: et dubitat hominis affectu. Ergo propheta non putat aliquid impossibile Deo. Propheta non dubitat, et Filium dubitare tu credis? Num infra homines constituis Deum? Et dubitat de Patre Deus, et de morte formidat?

PL 16, 568A

確かに、「取りのけよ」と言う者、すなわち人間の感情をもって疑う者、自分自身についてである。それゆえ預言者は、神にとって不可能なことがあるとは考えない。預言者が疑わないのに、汝は神の子が疑うと信じるのか。汝は神を人間より下に置くのか。神が父について疑い、死を恐れるというのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.9

9

Timet ergo Christus; et cum Petrus non timeat, Christus timet? Petrus dicit: Animam meam pro te ponam (Joan. XIII, 37) ; Christus dicit: Anima mea turbatur (Joan. XII, 27) .

PL 16, 568B

では、キリストは恐れるのか。ペトロが恐れないのに、キリストが恐れるのか。ペトロは言う。「私は汝のために私の魂を捨てよう」(ヨハネ13:37)。キリストは言う。「私の魂は動揺している」(ヨハネ12:27)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.10

10

44. Utrumque verum est, et plenum utrumque rationis; quod et ille qui est inferior, non timet: et ille qui superior est, gerit timentis affectum: ille enim quasi homo vim mortis ignorat, iste quasi Deus in corpore constitutus fragilitatem carnis exponit; ut eorum qui sacramentum Incarnationis abjurant, excluderetur impietas.

PL 16, 568B

44. どちらも真であり、どちらも理にかなっている。劣った者は恐れず、まさった者が恐れる者の感情を身に帯びているということである。前者は人間として死の力を知らず、後者は神として体のうちに置かれて肉の脆さをあらわにする。それは、受肉の秘義を否認する者たちの不敬虔が、退けられるためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.11

11

Denique et haec dixit, et Manichaeus non credidit, Valentinus negavit, Marcion phantasma judicavit.

PL 16, 568B

実に、彼はこのことを言ったが、マニ教徒は信じず、ウァレンティノスは否定し、マルキオンは幻影とみなした。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.12

12

45. Eousque autem hominem quem veritate corporis demonstrabat, aequabat affectu, ut diceret: Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39) ; cum utique similiter, sit Christi velle, quod Pater vult: cujus similiter est facere, quod Pater facit.

PL 16, 568C

45. 彼は、体の真実によって示していた人間に、感情の点でそこまで等しくなって、こう言った。「それでも、私が望むようにではなく、汝が望むようにせよ」(マタイ26:39)。とはいえ、父が望むことを望むのは確かにキリストにとっても同様であり、父が行うことを行うのも同様に彼のものなのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.5.13

13

46. Quo loco etiam illa vestra quaestio conticescit, quam soletis objicere, quia dixit Dominus: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis; et alibi: Ad hoc descendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38) .

PL 16, 569A

46. この箇所で、諸君が持ち出すのを常とする、あの諸君の問いも黙する。すなわち、主が「私が望むようにではなく、汝が望むようにせよ」と言い、また別の箇所で、「私は、自分の意志を行うためではなく、私を遣わした者の意志を行うために、天から降った」(ヨハネ6:38)と言った、という問いである。