ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber V, Caput XVIII 第V巻 第XVIII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 693C · 22 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.1

1

Dominici ad apostolos responsi causam allaturus, primo illud indulgentiae Christi acceptum refert, mox alia quorumdam ratione proposita, germanam hanc esse profitetur, quod idem Dominus ex humano affectu locutus fuerit.

PL 16, 693C

主が使徒たちに答えた理由を述べようとして、まず、それをキリストの寛大さに帰し、ついで或る人々の別の説明を挙げたのち、これこそ真の説明であると明言する。すなわち、同じ主が人間的な情から語ったのだというのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.2

2

Inde colligit scientiam Patris ac Filii aequalem esse; atque adeo non minorem Patre Filium.

PL 16, 693C

そこから、父の知と子の知は等しいと結論し、したがって子は父より小さくないと結論する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.3

3

Postea ubi textui quo dicitur minor, alium quo aequalis traditur, opposuit; Arianorum de Filio judicantium temeritatem castigat, et cum illum impie minorem astruerent, ipsum pie lapidem abs se dici ostendit.

PL 16, 693C

のちに、子が小さいと言われる句に、等しいと伝える別の句を対置して、子について判断を下すアレイオス派の無謀を戒める。彼らが不敬虔にも子を小さい者と主張したのに対し、子が自分によって〔abs se は子とも著者とも取れる。本文 5.18.21 の「彼は石とも言った」に合わせて子と取った〕石と呼ばれるのは敬虔なことであると示す〔「石」は、子が自分について引いた「家を建てる者たちが捨てた石」(ルカ20:17)の句を指すらしい〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.4

4

220. Edoctum est igitur non ignorasse Dei Filium quae futura sunt. Quod si fatentur, et ego, ut jam respondeam qua ratione neque angelos, neque Filium, sed Patrem scire memoravit (Marc. XIII, 32) , solemnem ejus in discipulos charitatem etiam in hoc loco et gratiam recognosco, quod ex frequentia ipsa debet omnibus esse jam cognitum.

PL 16, 694A

220. こうして、神の子が将来のことを知らなかったのではないことは教えられた。彼らがこれを認めるなら、私もまた、なぜ彼が、天使たちでも子でもなく父が知ると言ったのか(マルコ13:32)に今や答えるために、この箇所においても、弟子たちに対する彼のいつもの愛と恩寵を認める。それは、その頻繁さそのものによって、すべての人にすでに知られているはずである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.5

5

Mavult enim Dominus nimio in discipulos amore propensus, petentibus his quae cognitu inutilia judicaret, videri ignorare quod noverat, quam negare; plusque amat nostram utilitatem instruere, quam suam potentiam demonstrare.

PL 16, 694B

主は、弟子たちへの過剰なまでの愛に傾いて、知っても益のないと判断した事柄を弟子たちが求めたときは、それを否むよりも、知っていることを知らないように見られるほうを望むからである。自らの権能を示すよりも、我々の益を教え導くことを愛するのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.6

6

221. Sunt tamen plerique non ita timidiores, ut ego; malo enim alta timere, quam sapere: sunt tamen plerique eo freti, quod scriptum est: Et Jesus proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc. II, 52) , qui dicant confidenter quod secundum divinitatem quidem ea quae futura sunt, ignorare non potuit, sed secundum nostrae conditionis assumptionem ignorare se quasi Filium hominis ante crucem dixit.

PL 16, 694B

221. しかしながら、私ほど臆病でない者が多くいる。私は、高いことを悟るよりも恐れるほうを選ぶからである。それでも多くの者が、「イエスは年齢と知恵において、神と人々の前に恩寵において進んだ」(ルカ2:52)と書かれていることに頼って、確信をもって言う。神性に従えば、将来のことを知らないはずはないが、我々の状態を受け取ったことに従って、十字架の前に人の子として、自分は知らないと言ったのだ、と。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.7

7

Etenim cum Filium dicit, non quasi de alio dicit; nam ipse est et Dominus noster Dei Filius, et Filius Virginis: sed medio verbo nostrum informat affectum, ut quasi hominis filius secundum susceptionem nostrae imprudentiae, vel profectus, non plene adhuc scisse omnia crederetur; non enim est nostrum scire quae futura sunt.

PL 16, 694C

実際、彼が「子」と言うとき、他の者について言うかのように言うのではない。我々の主自身が、神の子であり、またおとめの子でもあるからである。しかし彼は中間の語によって〔medio verbo は、「神の子」とも「人の子」とも限らない「子」という語を言うらしい〕我々の情を写し取り、あたかも人の子として、我々の無知、あるいは進歩を受け取ったことに従い、まだすべてを完全には知っていなかったかのように信じられるようにしたのである。将来のことを知るのは、我々の事ではないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.8

8

Eadem igitur videtur ignorare conditione, qua proficit: nam quomodo secundum divinitatem proficit, in quo habitat plenitudo divinitatis (Coloss. II, 9) ? Aut quid est quod nesciat Dei Filius qui dicebat: Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4) ?

PL 16, 694C

したがって、彼が進歩するのと同じ状態において、知らないように見える。神性の充満が宿る者(コロサイ2:9)が、神性に従ってどうして進歩することがあろうか。また、「なぜ汝らは心の中で悪を考えるのか」(マタイ9:4)と言った神の子に、知らないことが何かあろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.9

9

Quomodo nesciat, de quo dicit Scriptura: Jesus autem norat cogitationes eorum (Luc. VI, 8) ?

PL 16, 694C

「イエスは彼らの思いを知っていた」(ルカ6:8)と聖書が語る者が、どうして知らないことがあろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.10

10

222. Haec tamen alii dicant: ego autem ut ad superiora redeam, qui proposuerim scriptum quia Pater dixit: Fortasse reverebuntur Filium meum (Luc. XX, 13) ; quod utique ideo arbitror positum; ut quia de hominibus loquebatur Pater, humano locutus videatur affectu: multo magis arbitror quia Filius qui cum hominibus conversatus est, et hominem egit, et carnem suscepit, nostrum assumpsit affectum; ut nostra ignoratione nescire se diceret, non quia aliquid ipse nesciret.

PL 16, 694C

222. これらは他の者たちが言うがよい。だが私は、先に戻るなら、父が「おそらく彼らは私の子を敬うだろう」(ルカ20:13)と言ったと書かれていることを提示した者として、こう考える。これは、父が人々について語っていたので、人間的な情で語ったと見えるように置かれたのであると。まして、人々と交わり、人として生き、肉を受けた子は、我々の情を受け取ったので、我々の無知によって、自分が知らないと言ったのであり、彼自身が何かを知らなかったからではない、と私は考える。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.11

11

Nam etsi homo in veritate corporis videbatur; erat tamen vita, erat lux, et virtus exibat de eo, quae vulnera sauciorum majestatis suae auctoritate sanabat (Luc. VI, 19) .

PL 16, 695A

実際、彼は体の真実において人と見えたが、それでもなお命であり、光であり、力が彼から出て、傷ついた者たちの傷を、自らの威光の権威によって癒した(ルカ6:19)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.12

12

223. Advertitis ergo quaestionem vobis esse sublatam, cum et Filii dictum ad susceptionem integrae conditionis referatur humanae, et de Patre ideo scriptum sit, ut vel sic calumniari Filio desinatis.

PL 16, 695A

223. こうして諸君は、問題が諸君から取り除かれたことに気づく。子の言葉は、完全な人間の状態を受け取ったことに帰され、父については、諸君がせめてそのようにして子を中傷することをやめるように書かれたのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.13

13

224. Nihil ergo fuit quod ignoraverit Dei Filius; nihil enim fuit quod ignoraverit Pater. Quod si nihil et Filius ignoravit, ut jam concludamus, dicant in quo eum minorem velint videri.

PL 16, 695B

224. したがって、神の子が知らなかったことは何もない。父が知らなかったことは何もないからである。子もまた何も知らなかったことがないのなら、もう結論としよう。彼らには、どの点で彼を小さいと見せたいのかを言わせよ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.14

14

Si minorem generavit Deus Filium, minus contulit; si minus contulit, aut minus voluit, aut minus potuit: sed nec infirmus nec invidus Pater; quia nec voluntas ante Filium, nec potestas: in quo enim minor, qui omnia habet quae Pater habet (Joan. XVI, 15) ?

PL 16, 695B

神が子を小さい者として生んだのなら、より少なく与えた。より少なく与えたのなら、より少なく望んだか、より少なくなしえたかである。だが父は弱くも妬み深くもない。子に先立つものは、意志も権能もないからである。父の持つものをすべて持つ者(ヨハネ16:15)が、どの点で小さいのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.15

15

Nam et omnia a Patre jure generationis accepit, et totum Patrem gloria suae majestatis expressit. 225. Scriptum est, inquiunt: Quoniam Pater major me est (Joan. XIV, 28) . Sed scriptum est: Non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo (Philip. II, 6) .

PL 16, 695B

実際、彼は生まれの権利によってすべてを父から受け、自らの威光の栄光によって父のすべてを表した。225. 「父は私より大きい」(ヨハネ14:28)と書かれている、と彼らは言う。だがこうも書かれている。「神に等しくあることを、奪い取ったものとは考えなかった」(フィリピ2:6)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.16

16

Scriptum est quod propterea volebant illum Judaei occidere, quia Filium se dicebat Dei, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) . Scriptum est: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Unum legunt, multa non legunt.

PL 16, 695B

ユダヤ人たちが彼を殺そうとしたのは、彼が自らを神の子と言い、自分を神に等しくしたからであると書かれている(ヨハネ5:18)。こう書かれている。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。彼らは一つの句を読み、多くの句を読まない〔直前の「一つである」の unum に掛けた言い方らしい〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.17

17

Numquid ergo et minor et aequalis per naturam eamdem potest esse? Sed aliud ad divinitatem refertur, aliud ad carnem.

PL 16, 695C

では、同じ本性によって、小さくも等しくもありうるだろうか。だが一方は神性に、他方は肉に帰されるのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.18

18

226. Minorem dicunt: quaero quis mensus sit, quis tam exaltati cordis, qui velut ante tribunal suum Patrem Deum et Filium constituat; ut de praelatione dijudicet? Non est exaltatum cor meum, neque in vanum elati sunt oculi mei, David dicit (Psal. CXXX, 1) .

PL 16, 695C

226. 彼らは小さいと言う。私は問う、誰が測ったのか。誰がこれほど高ぶった心を持ち、父なる神と子を自分の法廷の前に立たせるかのようにして、優劣を判定するのか。「私の心は高ぶらず、私の目は空しく挙げられなかった」とダビデは言う(詩篇130:1)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.19

19

Rex David exaltare cor metuit in rebus humanis, nos exaltamus adversus divina secreta. Quis igitur judicat de Dei Filio? Throni, Dominationes, Angeli, Potestates? Sed famulantur et serviunt Archangeli, sed ministrant Cherubim et Seraphim, sed laudant.

PL 16, 695C

王ダビデは人間の事柄においてさえ心を高ぶらせることを恐れたのに、我々は神の秘密に対して高ぶる。では誰が神の子について裁くのか。座天使か、主天使か、天使か、能天使か。しかし大天使たちは仕え、僕として奉仕し、ケルビムとセラフィムは務めを果たし、賛美する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.20

20

Quis igitur judicat de Dei Filio, cum legerit quia ipse Pater noverit Filium, non judicet; Nemo enim novit Filium, nisi Pater (Matth. XI, 27) . Novit, inquit, non judicat. Aliud est nosse, aliud judicare.

PL 16, 695D

では、父自らが子を知っており、裁かないと読んでいながら、誰が神の子について裁くのか。「父のほかに子を知る者はない」(マタイ11:27)からである。彼は「知る」と言ったのであって、「裁く」と言ったのではない。知ることと裁くことは別である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.21

21

Habet Pater in se scientiam, Filius supra se non habet potestatem. Et rursus: Nemo novit Patrem, nisi Filius; et ipse novit Patrem, sicut eum Pater novit. 227. Sed dicis quia minorem se dixit (Joan. XIV, 28) : dixit et lapidem.

PL 16, 695D

父は自らのうちに知を持ち、子は自らの上に権能を持たない。そしてさらに、「子のほかに父を知る者はない」。子自身も、父が彼を知るように、父を知る。227. だが汝は、彼が自分を小さいと言ったと言う(ヨハネ14:28)。彼は自分を石とも言った〔「家を建てる者たちが捨てた石」(ルカ20:17)の句を指すらしい。5.18.10 で引いたルカ20:13 と同じたとえの結び〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.18.22

22

Plus dicis, et impie calumniaris: minus dico, et pie astruo. Minorem dicis, et supra angelos confiteris: ego minorem angelis dico, et non derogo; quia non divinitatem arguo, sed misericordiam praedico.

PL 16, 695D

汝はより多く言い、不敬虔に中傷する。私はより少なく言い、敬虔に主張する。汝は小さいと言いながら、天使たちの上にあると告白する。私は天使たちより小さいと言い、しかも貶めない。神性を責めるのではなく、慈しみを宣べるからである。