ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber III, Caput XV 第III巻 第XV章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 613B · 13 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.1

1

Cum Filium Patri ἑτεροούσιον Ariani dicant, eos in Deo substantiam aperte agnoscere: nec ob aliud hanc vocem defugere, nisi quod illum verum Dei Filium fateri nolint, ut significavit Eusebius Nicomediensis.

PL 16, 613B

アレイオス派は子を父に対して「異なる実体の(ヘテロウシオス)」〔ギリシア語〕と言うとき、神における実体をあからさまに認めているのであり、この語を避けるのは、子を神の真の子と告白したくないからにほかならない。ニコメディアのエウセビオスが示したとおりである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.2

2

Recte igitur constitutum a Nicaenis PP. verbum ὁμοούσιον, utpote haeresi oppositum et in Scriptura firmatum; proindeque neglectis, quae isti fingunt de Sabellianis, retinendum. 123. Quomodo negant Dei esse substantiam?

PL 16, 613C

それゆえ、ニカイアの教父たちによって、ホモウシオス(同一実体の)という語が定められたのは正しい〔ギリシア語。底本の PP. は Patres の略〕。それは異端に対立し、聖書に基づくものだからである。したがって、この語は、彼らがサベリオス派について作りあげることは捨て置いて、保持されねばならない。123. どうして彼らは、神に実体があることを否定するのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.3

3

Quomodo verbum substantiae, quod creberrimum in Scripturis est, putant esse vitandum; cum ipsi ex alia substantia, hoc est, ἑτεροούσιον dicendo Filium, substantiam tamen in Deo esse non abnuant?

PL 16, 613C

聖書に極めて頻出する実体という語を、どうして避けるべきと考えるのか。彼ら自身が、子を「他の実体から」、すなわち「異なる実体の(ヘテロウシオス)」〔ギリシア語〕と言いながら、それでも神における実体を拒まないのに。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.4

4

124. Non igitur verbum, sed vim verbi fugiunt; quia nolunt verum esse Dei Filium. Nam licet humano verbo non possit divinae generationis series comprehendi; tamen judicarunt Patres fidem suam tali proprie contra ἑτεροούσιον sermone signandam, auctoritatem secuti prophetae, qui ait: Quis stetit in substantia Domini, et vidit Verbum ejus?

PL 16, 614A

124. それゆえ彼らは語ではなく、語の力を避けている。神の子が真であることを望まないからである。実際、神的な生まれの連なりは人間の言葉では捉えきれないとしても、教父たちは、自分たちの信仰を、「異なる実体の(ヘテロウシオス)」〔ギリシア語〕に対して、このような言葉で特に印づけるべきだと判断した。預言者の権威に従ったのである。預言者は言う。「主の実体の中に立ち、その言葉を見た者は誰か」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.5

5

Secundum impietatem igitur suam positum substantiae verbum recipiunt Ariani, secundum pietatem autem fidelium comprobatum repudiant et refutant.

PL 16, 614A

こうしてアレイオス派は、自分たちの不敬虔に従って置かれた実体という語は受け入れるが、信じる者たちの敬虔に従って是認された〔実体という語〕は、退けて斥ける。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.6

6

125. Nam quid est aliud, cur ὁμοούσιον Patri nolint Filium dici, nisi quia nolunt verum Dei Filium confiteri? sicut auctor ipsorum Eusebius Nicomediensis epistola sua prodidit scribens: Si verum, inquit, Dei Filium et increatum dicimus, ὁμοούσιον cum Patre incipimus confiteri.

PL 16, 614A

125. 実際、彼らが子を父に「同一実体の(ホモウシオス)」〔ギリシア語〕と呼ぶことを望まないのは、神の真の子を告白したくないからにほかならないではないか。彼らの創始者であるニコメディアのエウセビオスが、自分の書簡で書いて明かしたとおりである。「もし我々が神の子を真であり造られざるものと言うなら、我々は父と同一実体(ホモウシオス)であると告白し始めている」と彼は言う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.7

7

Haec cum lecta esset epistola in concilio Nicaeno, hoc verbum in tractatu Fidei posuerunt Patres, quia id viderunt adversariis esse formidini; ut tamquam evaginato ab ipsis gladio ipsorum nefandae caput haereseos amputarent.

PL 16, 614B

この書簡がニカイア教会会議で読まれたとき、教父たちはこの語を信条〔tractatus Fidei〕に置いた。それが敵対者たちにとって恐れの種であると見たからである。それは、彼ら自身が抜いた剣で、彼らの忌まわしい異端の首を切り落とすかのようにするためであった。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.8

8

126. Frustra autem verbum istud propter Sabellianos declinare sedicunt, et in eo suam imperitiam produnt; ὁμοούσιον enim aliud alii, non ipsum est sibi. Recte ergo ὁμοούσιον Patri Filium dicimus, quia verbo eo et personarum distinctio et naturae unitas significatur.

PL 16, 614B

126. 彼らはサベリオス派のゆえにこの語を避けると称する〔底本は sedicunt。se dicunt と読む〕が、むなしい。それによって自分たちの無知をさらけ出している。「同一実体の(ホモウシオス)」ものは、ほかのものに対してそうなのであって、自分自身に対してそうなのではない。それゆえ我々が子を父に「同一実体の(ホモウシオス)」〔ギリシア語〕と言うのは正しい。その語によって、ペルソナの区別と本性の一体性とが示されるからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.9

9

127. An negare possunt οὑσίαν lectam, cum et panem ἐπιούσιον Dominus dixerit (Matth. VI) ; et Moyses scripserit: ὑμεῖς ἔσεσθέ μοι λαὸς περιούσιος (Exod. XIX) ? Aut quid est οὐσία, vel unde dicta, nisi οὖσα ἀεί, quod semper maneat?

PL 16, 614B

127. 彼らは、ウーシア(実体)〔ギリシア語〕が〔聖書に〕読まれることを否定できるだろうか。主はパンを「実体を超える(エピウーシオス)」〔ギリシア語。主の祈りの「日ごとの」に当たる語〕と言い(マタイ6)、モーセは「汝らは私の選ばれた(ペリウーシオス)民となる」と書いた(出エジプト記19)〔ギリシア語〕のに。そもそもウーシアとは何か、何に由来してそう言われるのか。「常に在る(ウーサ・アエイ)」、すなわち常にとどまるもの、という意味にほかならない〔ギリシア語〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.10

10

Qui enim est, et est semper, Deus est; et ideo manens semper ουσία dicitur divina substantia.

PL 16, 614C

実に、在り、かつ常に在る者は神である。それゆえ、常にとどまることから、神的な実体はウーシア〔ギリシア語〕と呼ばれる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.11

11

Propterea ἐπιούσιος panis, quod ex Verbi substantia substantiam virtutis manentis cordi et animae subministret; scriptum est enim: Et panis confirmat cor hominis (Psal. CIII, 15) .

PL 16, 614C

それゆえパンは「実体を超える(エピウーシオス)」〔ギリシア語〕と言われる。それは、言葉の実体から、とどまる力の実体を、心と魂に供するからである。「パンは人の心を強める」と書かれている(詩篇103:15)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.12

12

128. Servemus igitur praecepta majorum, nec haereditaria signacula ausi rudis temeritate violemus. Librum signatum illum propheticum non Seniores, non Potestates, non Angeli, non Archangeli aperire ausi sunt: soli Christo explanandi ejus praerogativa est servata.

PL 16, 614C

128. それゆえ、先人たちの掟を守り、先祖伝来の封印を、粗野な向こう見ずによってあえて破ることはすまい。あの預言の封印された書を、長老たちも、諸権能も、天使たちも、大天使たちも、あえて開こうとはしなかった。それを説き明かす特権は、キリストにだけ取っておかれたのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.15.13

13

Librum sacerdotalem quis nostrum resignare audeat, signatum a confessoribus, et multorum jam martyrio consecratum? Quem qui resignare coacti sunt, postea tamen damnata fraude, signarunt: qui violare non ausi sunt, confessores et martyres exstiterunt. Quomodo fidem eorum possumus denegare, quorum victoriam praedicamus?

PL 16, 615A

司教の書を、我々のうち誰が封を切ろうとするだろうか。それは告白者たちによって封印され、すでに多くの殉教によって聖別されている。それの封を切るよう強いられた者たちは、のちに、偽りを断罪して再び封印した。あえてそれを破らなかった者たちは、告白者、殉教者となった。その勝利を我々が宣べ伝えている者たちの信仰を、どうして否定できようか。