De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.1
Optat ad se mundandum ut olim ad Esaiam Seraphim aliquem advolare; immo vero ad se, ad Imperatorem aliosque lectores suos Christum invitat: ac tandem Dominico poculo mystice designato, ut ejus virtute Gratianus caeterique fideles inebrientur, petit.
PL 16, 558A自らを清めるために、かつてイザヤのもとにセラフィムの一人が飛んできたように〔飛んでくることを〕願う。いや、むしろ自分に、皇帝に、そのほかの読者たちに、キリストを招く。そして最後に、主の杯を奥義の意味で示し、その力によってグラティアヌスと他の信ずる者たちが酔うように、と求める。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.2
132. Verum nunc mihi propheticum illud est confitendum, quod prophetaturus de Domino praemittit Esaias dicens: O miser ego, et compuncto corde, qui cum immunda labia habeam, in medio quoque populi inhabitem immunda labia habentis; vidi Dominum Sabaoth (Esai. VI, 5) .
PL 16, 558B132. だが今、私は、主について預言しようとしてイザヤが前置きした、あの預言の言葉を告白しなければならない。イザヤは言う。「ああ、私はみじめだ、心を刺された者だ。私は汚れた唇を持つのに、汚れた唇を持つ民の真ん中にも住んでいる。私は万軍の主を見た」(イザヤ6:5)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.3
Ergo si Esaias miserum se dicit, qui vidit Dominum Sabaoth: quid ego de me dicam, qui cum immunda labia habeam, cogor de Dei generatione tractare?
PL 16, 558Bそれゆえ、万軍の主を見たイザヤが自らをみじめだと言うなら、私は自分について何と言おうか。汚れた唇を持つのに、神の生まれについて論じることを余儀なくされているのだから。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.4
Quo igitur de iis quae metuo, locuturus erumpo; cum David de iis quae sciat ori suo custodiam petat (Psal. XXXVIII, 2) ?
PL 16, 558Bそれなのに私は、恐れていることについて語ろうとして、どこへ突き進んでいるのか。ダビデでさえ、知っていることについて、自分の口の見張りを願ったのに(詩篇38:2)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.5
O si mihi quoque unus de Seraphim candentem illum carbonem, quem de altari divino sumpsit, utriusque forcipe deferens Testamenti, immunda adurat labia!
PL 16, 558Cああ、セラフィムの一人が、私にも、神の祭壇から取ったあの白熱した炭を、両方の契約の火ばさみで運んで、私の汚れた唇を焼いてくれたなら!
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.6
133. At quia tunc Seraphim descendit in figura ad prophetam (Esai. VI, 6) : tu autem, Domine, revelato mysterio ad nos in carne venisti, non per legatum, neque per nuntium, sed ipse per te, ab occultis meis conscientiam meam mundes; ut ego quoque dudum immundus, sed jam per tuam misericordiam fide mundus, illud Davidicum canam, dicens: Psallam tibi in cithara, Deus Israel: gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti (Psal. VII, 22, 23) .
PL 16, 558C133. だが、あのときセラフィムは象りにおいて預言者のもとに降ったのだから(イザヤ6:6)、汝、主よ、奥義が啓示されて肉において我々のもとに来た汝は、使者によってでも伝令によってでもなく、汝自身によって、私の隠れたものから私の良心を清めよ。かつては汚れていた私も、いまや汝の慈しみによって、信仰によって清い者となり、ダビデのあの歌を歌い、こう言うためである。「神よ、イスラエルの神よ、私は琴で汝に歌おう。私が汝に歌うとき、私の唇は喜ぶ。汝が贖った私の魂もまた」(詩篇7:22, 23〔この句は詩篇70:22–23。引照はミーニュの刷りのまま〕)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.7
134. Itaque, Domine, calumniatores tuos et hostes relinquens, confer te ad nos; et sanctifica aures principis Gratiani, omniumque praeterea quorum in manus hic libellus venerit, vacuas mihi praesta aures; necubi auditae perfidiae sordes resideant.
PL 16, 558C134. それゆえ主よ、汝を中傷する者たちと敵を後に残し、我々のもとへ身を移せ。君主グラティアヌスの耳を聖別し、さらに、この小著が手に渡るすべての人の耳も、私のために空いたものとして備えよ。聞いた背信の汚れが、どこにも残らないように。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.8
Emunda ergo, emunda aurem non fontanis poculis, nec fluviali haustu, nec susurro praetermeantis rivuli: sed sermonibus ad vicem aquarum operantibus, supra nitorem aquarum perspicuis, et omni purioribus nive; illis utique sermonibus, quibus dixisti: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo (Esai. I, 18) .
PL 16, 558Dそれゆえ清めよ、耳を清めよ。泉の杯によってでも、川の流れを飲むことによってでも、そばを流れ過ぎる小川のささやきによってでもなく、水の代わりに働く言葉によって。水の輝きにまさって澄み、どんな雪よりも清い言葉によってである。すなわち、汝が言ったあの言葉によって。「汝らの罪が緋色のようであっても、私は雪のように白くする」(イザヤ1:18)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.9
135. Est etiam poculum quo secreta mentis mundare consuevisti, poculum non naturae veteris, nec ex vite solemni: sed poculum novum de coelo delatum in terram, expressum ex illo botryone peregrino, qui sicut uva de vite, ita ille in carne crucis pependit e ligno.
PL 16, 559A135. 汝が精神の秘められたところを清めるのを常としてきた杯もある。それは古い本性の杯でも、ありふれたブドウの木によるものでもなく、天から地へもたらされた新しい杯であり、あの異郷の房から搾られたものである。ブドウの実がブドウの木から垂れるように、あの房は肉において十字架の木から垂れた。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.10
Ex hoc ergo botryone est vinum quod laetificat cor hominis, sobrietatem inebriat, crapulam fidei et verae religionis exhalat, crapulam castitatis infundit.
PL 16, 559Aそれゆえ、この房から、人の心を喜ばせるぶどう酒が出る。それは節度を酔わせ、信仰とまことの宗教の酔いを香らせ、貞潔の酔いを注ぎ込む。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.11
136. Hoc igitur vino, Domine meus, domini aures Augusti mentis emunda, ut sicut vino naturali homines inebriati, quietem diligunt, timorem mortis expellunt, injurias non sentiunt, aliena non quaerunt, suorum obliviscuntur: ita etiam vino tuo crapulatus, pacem diligat, et fidei exsultatione securus, mortem infidelitatis ignoret, patientiam charitatis exhibeat, sacrilegia aliena non teneat, fidem etiam pignoribus suis praeferat, secundum quod scriptum est: Relinque omnia tua, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) .
PL 16, 559A136. それゆえ、わが主よ、このぶどう酒によって、主なるアウグストゥスの精神の耳を清めよ〔底本の語順は domini aures Augusti mentis。「主たるアウグストゥスの、精神の耳」と取った。ミーニュの脚注は、若干の写本が Domine, aures augustae mentis(主よ、威厳ある精神の耳を)と読むとし、それを適切さに劣るとする〕。自然のぶどう酒に酔った人々が、安らぎを愛し、死の恐れを追い払い、侮辱を感じず、他人のものを求めず、自分のものを忘れるように、彼もまた汝のぶどう酒に酔って、平和を愛し、信仰の歓喜によって安んじ、不信仰の死を知らず、愛の忍耐を示し、他人の冒瀆に加わらず、信仰を自分の愛する者たち〔子ら〕よりも優先するように。書かれているとおり、「汝のすべてを捨て、来て、私に従え」(マタイ19:21)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.20.12
137. Hoc vino, Domine Jesu, sensus etiam nostros dilue, ut te adoremus, te colamus visibilium et invisibilium creatorem. Non potes ergo invisibilis aut bonus non esse, qui id etiam tuis operibus contulisti.
PL 16, 560A137. このぶどう酒によって、主イエスよ、我々の感覚をも洗え。我々が、見えるものと見えないものの造り主である汝を礼拝し、汝を崇めるためである。それゆえ汝は、見えない者でないことも、善い者でないこともありえない〔invisibilis aut bonus non esse の係りは定かでない。見えないものと善いものを造った者は自ら見えず善い、の意と取った〕。汝はそれを、汝の業にまで与えたのだから。