ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput XIX 第I巻 第XIX章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 556B · 17 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.1

1

Ubi Ario primum e memoratis erroribus attribuit, eumdem refellit Joannis testimonio, ac e re nata tragicam haeresiarchae mortem describit. Mox singillatim reliquas ejusdem blasphemias expendit et confutat.

PL 16, 556B

前に挙げた誤りのうち、まず第一のものをアレイオスに帰し、ヨハネの証言で彼を論駁し、そこから異端の首領の悲惨な最期を描く。続いて、彼の他の冒瀆を一つずつ吟味し、論破する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.2

2

123. Arius ergo dicit: Erat quando non erat; sed Scriptura dicit, Erat, non dicit, non erat. Denique Joannes scripsit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1) .

PL 16, 556C

123. アレイオスは言う。「かつて、いなかった時があった」。だが聖書は「あった」と言うのであって、「いなかった」とは言わない。実にヨハネは書いた。「初めに言葉があり、言葉は神と共にあり、言葉は神であった。これは初めに神と共にあった」(ヨハネ1:1)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.3

3

Ecce quoties erat et nusquam dixit quod non erat. Cui ergo credimus? Joanni in Christi pectore recumbenti, an Ario inter effusa se sua viscera volutanti; ut agnosceremus similem Judae proditoris Arii quoque fuisse perfidiam, quem similis poena damnavit?

PL 16, 556C

見よ、何度「あった」と言い、「いなかった」とは一度も言わなかったことか。では、我々は誰を信じるのか。キリストの胸にもたれたヨハネか、それとも流れ出た自分の内臓の中でのたうつアレイオスか。それは、裏切り者ユダの背信と同じ背信がアレイオスにもあったと、我々が認めるためであり、同じ刑罰が彼を断罪したのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.4

4

124. Effusa sunt enim et Arii viscera, pudet dicere ubi, atque ita crepuit medius, prostratus in faciem; ea quibus Christum negaverat, foeda ora pollutus.

PL 16, 557A

124. 実に、アレイオスの内臓もまた流れ出た。どこでかを言うのは恥ずかしい。こうして彼は、うつ伏せに倒れて真ん中から裂けた。キリストを否んだその口を汚して〔ea quibus … ora の係りは定かでない。キリストを否んだ口をおぞましく汚された、と解した〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.5

5

Crepuit enim, sicut etiam de Juda Petrus apostolus dixit (Act. I, 18) , quia possedit agrum de mercede injustitiae, et in faciem prostratus crepuit medius, et effusa sunt omnia viscera ejus.

PL 16, 557A

実に彼は裂けた。使徒ペトロがユダについて言ったとおりである。「彼は不義の報酬で畑を手に入れ、うつ伏せに倒れて真ん中から裂け、その内臓がことごとく流れ出た」(使徒言行録1:18)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.6

6

Non est fortuita mors, ubi in sacrilegio pari poenae parilis processit exemplum; ut idem subirent supplicium qui eumdem Dominum negaverunt; et qui eumdem Dominum prodiderunt. 125. Veniamus ad alia.

PL 16, 557A

冒瀆が等しいところで、等しい刑罰の実例が現れたのだから、この死は偶然ではない。同じ主を否んだ者と、同じ主を裏切った者とが、同じ刑罰を受けるためである。125. 他の点に移ろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.7

7

Arius dicit: Antequam nasceretur, non erat: sed Scriptura dicit omnia esse per Filium. Quomodo ergo aliis dedit esse, qui non erat? Cum autem dicit impius, quando et ante, haec utique duo verba tempus ostendunt.

PL 16, 557A

アレイオスは言う。「生まれる前にはいなかった」と。だが聖書は、万物が子を通してあると言う。では、いなかった者が、どうして他のものにあることを与えたのか。また、不敬虔な者が「いつ」「以前」と言うとき、この二語は確かに時間を示している。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.8

8

Quomodo ergo negant tempus ante Filium, et volunt prius fuisse quae temporis sunt: cum idipsum, quando et ante et aliquando non fuisse, sit temporis? 126. Arius dicit ex nihilo Dei Filium.

PL 16, 557B

では、どうして彼らは、子の前に時間があることを否定しながら、時間に属するものが先にあったとするのか。「いつ」「以前」「かつていなかった」ということ自体が、時間に属するのに。126. アレイオスは、神の子は無からだと言う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.9

9

Quomodo ergo Dei Filius? quomodo paterno generatus ex utero? quomodo eructatum ex corde Verbum legitur, nisi ut ex intimo et inaestimabili Patris intelligatur, ut scriptum est, prodiisse secreto?

PL 16, 557B

では、どうして神の子なのか。どうして父の胎から生まれた者なのか。どうして言葉が心から吐き出されたと読まれるのか。それは、書かれているとおり、父のもっとも内奥の、計り知れない秘められたところから出たことを理解させるためでなくて何であろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.10

10

Filius enim aut per adoptionem, aut per naturam est: per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est. Quomodo ergo ex nihilo ille, qui ex nihilo fecit omnia (Psal. XLIV, 1) ? 127. Non habet Filium, qui nescit unde sit.

PL 16, 557B

実に子とは、養子縁組によるか、本性によるかである。我々が子と呼ばれるのは養子縁組により、彼は本性の真実によって〔子〕である。では、無からすべてを作った者が、どうして無からなのか(詩篇44:1〔この引照は前の「心から吐き出された言葉」の句に当たり、ここの文には合わない。ミーニュの刷りの位置のまま〕)。127. 子がどこから来たかを知らない者は、子を持っていない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.11

11

Denique nec Judaei habebant Filium, quia unde esset nesciebant. Et ideo dixit his Dominus: Nescitis unde veni (Joan. VIII, 14) ; et infra: Neque me nostis, neque Patrem meum scitis (Ibid. 19) .

PL 16, 557C

実に、ユダヤ人たちも子を持っていなかった。彼がどこから来たかを知らなかったからである。それゆえ主は彼らに言った。「汝らは、私がどこから来たかを知らない」(ヨハネ8:14)。また下で、「汝らは私を知らず、私の父をも知らない」(ヨハネ8:19)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.12

12

Qui enim negat ex Patre Filium, nec Patrem ex quo est Filius, novit: neque Filium novit; quia Patrem nescit (Galat. IV, 5) . 128. Arius dicit: Ex alia substantia. Quae igitur alia substantia aequatur Dei Filio, ut ex ipsa Dei Filius sit?

PL 16, 557C

実に、子が父からであることを否定する者は、子がそこから出ている父をも知らず、子をも知らない。父を知らないからである(ガラテヤ4:5〔引照は内容と合うか定かでない。ミーニュの刷りのまま〕)。128. アレイオスは言う。「他の実体から」と。では、どのような他の実体が神の子に等しいというのか。神の子がその実体からであるとするほどに。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.13

13

Aut quomodo reprehendunt quia nos in Deo aut οὐσίαν Graece, aut Latine substantiam dicimus, cum ex alia dicendo substantia Dei esse Filium, etiam ipsi substantiam Dei esse confirment?

PL 16, 557C

それとも、我々が神について、ギリシア語ではウーシア〔ギリシア語。実体〕、ラテン語では実体と言うのを、彼らはどうして非難するのか。神の子が他の実体からであると言うことで、彼ら自身も神に実体があると確認しているのに。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.14

14

129. Sed si de nomine substantiae aut naturae divinae voluerint dicere, facile revincentur; quia et οὐσίαν Graece, et Latine substantiam frequenter Scriptura memoravit. Et Petrus vult nos, ut legimus (II Petr. I, 4) , divinae consortes fieri naturae.

PL 16, 557C

129. だが、もし彼らが実体、あるいは神の本性という名について何か言おうとするなら、容易に論破される。聖書は、ギリシア語のウーシア〔ギリシア語。実体〕も、ラテン語の実体も、しばしば言及しているからである。また、読むとおり、ペトロは我々が神の本性にあずかる者となることを望んでいる(二ペトロ1:4)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.15

15

Quod si ex alia substantia Filium dicent, ipsi se revincunt, et verbum substantiae quod metuunt confitendo, et Filium creaturis quibus praeferre se simulant, conferendo. 130. Arius dicit creaturam Dei Filium, non sicut caeteras creaturas.

PL 16, 557D

もし彼らが子を他の実体からと言うなら、自ら論破されるのである。彼らが恐れる実体という語を告白することによって、また、自分たちが〔子を〕優先させると見せかけている被造物と、子とを比べることによって。130. アレイオスは、神の子は被造物であるが、他の被造物のようではないと言う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.16

16

Quae enim creatura non sicut alia creatura non est? Homo non ut Angelus, terra non ut coelum, sol non ut aqua, lumen non ut tenebrae. Nihil ergo praeferendo donavit, sed ad simplices decipiendos misero colore fraudem suae impietatis obduxit.

PL 16, 558A

実に、他の被造物のようではない、ということのない被造物が、どこにあろうか。人は天使のようではなく、地は天のようではなく、太陽は水のようではなく、光は闇のようではない。それゆえ彼は、〔子を〕優遇することによって何も与えたのではなく、素朴な者たちを欺くために、みじめな彩りで自分の不敬虔の欺瞞を覆ったのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.19.17

17

131. Arius dicit mutabilem et convertibilem Dei Filium. Quomodo ergo Deus, si mutabilis; cum ipse dixerit: Ego sum, ego sum, et non sum mutatus (Malac. III, 6) ?

PL 16, 558A

131. アレイオスは、神の子は変化しうる、変わりうると言う。では、変化しうるなら、どうして神なのか。神自身が「私はある、私はある。私は変化していない」と言ったのに(マラキ3:6)。