ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber II, Caput X 第II巻 第X章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 578A · 12 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.1

1

Objectionem a Filii obedientia desumptam solvit, ostensoque Trinitatis unam potentiam, divinitatem atque operationem esse, addit Christum etiam matri, qua minor dici neutiquam potest, obedientiam exhibuisse.

PL 16, 578A

子の従順に基づく反論を解き、三位一体の権能・神性・働きが一つであることを示したのち、キリストが母にも従順を示したことを加える。その母に対して、キリストを劣ると言うことは決してできない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.2

2

84. Pari modo obedientiam Filii objicere solent, quia scriptum est: Et specie inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem (Phil. II, 7, 8) .

PL 16, 578B

84. 同じように、彼らは子の従順を持ち出しがちである。「人の姿で見いだされ、自分を低くして、死に至るまで従順となった」と書かれているからである(フィリピ2:7, 8)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.3

3

Et hominem praemisit, et usque ad mortem dixit; ut intelligeremus obedientiam mortis non divinitatis fuisse, sed incarnationis: in qua et officia nostra suscepit et nomina.

PL 16, 578B

彼は先に「人」を置き、さらに「死に至るまで」と言った。死に至る従順が神性のものではなく受肉のものであったと、我々が理解するためである。その受肉において、彼は我々の務めと名とを受け取った。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.4

4

85. Didicimus itaque unam esse potentiam Trinitatis, quam nos in ipsa atque post ipsam docuit passionem; Filius enim patitur per corporis sacramentum, apostolis Spiritus sanctus infunditur: in manus Patris commendatur spiritus, Deus quoque Pater maxima voce signatur.

PL 16, 578B

85. こうして我々は、三位一体の権能が一つであることを学んだ。それを彼は、受難そのもののうちに、またその後に、我々に教えた。実に、子は体の秘義によって苦しみを受け、使徒たちには聖なる霊が注がれ、霊は父の手に委ねられ、神なる父もまた大きな声によって示される。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.5

5

Didicimus unam Patris et Filii esse imaginem, unam similitudinem, unam sanctificationem. Didicimus unam esse operationem, unam gloriam, unam quoque divinitatem.

PL 16, 578B

我々は、父と子の像が一つ、似姿が一つ、聖化が一つであることを学んだ。働きが一つ、栄光が一つ、さらに神性もまた一つであることを学んだ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.6

6

86. Unus ergo et solus Deus; quia scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13) .

PL 16, 578C

86. それゆえ、神は一であり、唯一である。書かれているからである。「汝の神である主を汝は礼拝し、ただ彼にのみ仕える」(申命記6:13)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.7

7

Unus Deus, non ut ipse sit Pater et Filius, sicut impius Sabellius asserit: sed quia Patris et Filii, Spiritusque sancti una divinitas sit: ubi autem una divinitas, una voluntas, una praeceptio.

PL 16, 578C

神が一であるのは、不敬虔なサベリオスが主張するように、同じ者が父であり子であるということではない。父と、子と、聖なる霊の神性が一つだからである。そして神性が一つであるところには、意志が一つ、命令が一つある。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.8

8

87. Denique ut scias et Patrem esse, et Filium esse, et unum opus Patris ac Filii esse, Apostolum sequere, qui dixit: Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus dirigat viam nostram ad vos (I Thess. III, 11) .

PL 16, 578C

87. 実に、父があり、子があり、父と子の業が一つであることを知るために、使徒に従え。使徒は言った。「神自身、我々の父、また我々の主イエスが、汝らのもとへの我々の道を導くように」(一テサロニケ3:11)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.9

9

Et Patrem loquitur, et Filium loquitur: sed unitas directionis est; quia unitas potestatis est.

PL 16, 578C

父のことを語り、子のことを語っている。しかしそこにあるのは導きの一体性である。権能の一体性があるからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.10

10

Sic et alibi habes: Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus, et Pater noster qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia; consoletur corda vestra, et confirmet (II Thess. II, 16, 17) .

PL 16, 578C

ほかの箇所でも、あなたはこう読む。「我々の主イエス・キリスト自身、また、我々を愛し、永遠の慰めと恩寵による良い望みとを与えた神、我々の父が、汝らの心を慰め、強めるように」(二テサロニケ2:16, 17)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.11

11

Quantam unitatem ostendit, ut consolationis unitas, non pluralitas sit! Conticescat ergo perfidia, aut si ratione non vincitur, morali humanitate flectatur. 88. Consideremus quam moraliter egerit Dominus; ut nos non solum fidem, sed etiam mores doceret.

PL 16, 578D

どれほどの一体性を示していることか。慰めが複数ではなく一つなのだから。それゆえ背信は黙するがよい。理によって打ち負かされないなら、せめて道徳にかなった人間らしさによって折れるがよい。88. 主がいかに道徳にかなって振る舞ったかを考えよう。我々に信仰だけでなく、品行をも教えるためであった。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.10.12

12

Namque in forma hominis constitutus, subditus erat Joseph et Mariae (Luc. II, 51) . Numquid ergo minor et hominibus, quia subditus? Aliud pietatis, aliud potestatis est: sed non praejudicat pietas potestati. In quo ergo legis subditum Patri? In corpore scilicet, in quo erat subditus matri.

PL 16, 579A

実に、人の姿をとっていたとき、彼はヨセフとマリアに従っていた(ルカ2:51)。では、従っていたからといって、人々よりも劣るのか。一方は孝心に、他方は権能に属することである。しかし孝心は権能を損なわない。では、彼が父に従っていると、あなたはどの点において読むのか。もちろん体においてである。その体において、彼は母に従っていた。