De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.1
Quod Christus diem judicii revelare noluerit, in hoc nostrae utilitati consultum esse. Illud alia Domini sententia declaratur; nec non et Pauli loco plane simili.
PL 16, 691Bキリストが裁きの日を明かそうとしなかったのは、我々の益のためにそう配慮されたのである。このことは主の別の言葉によって明らかにされ、またパウロの全く似た箇所によっても明らかにされる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.2
Urgentibus vero cur ita responderit discipulis ac si nescisset, alii loci quibus Patri eadem tribui videtur ignoratio, opponuntur: ex quibus si ignorantiam impotentiamve in Patre illi admittant, hinc in Filio eamdem quae in Patre substantiam admittendam esse contra ipsos arguit Ambrosius; nisi tamen malint mendacii accusare Filium; cum neque in hunc neque in Patrem cadat fallere, sed memoratis locis utriusque unitas designetur.
PL 16, 691Bしかるに、なぜ彼が知らないかのように弟子たちに答えたのかと迫る者たちには、父にも同じ無知が帰せられると見える別の箇所が対置される。アンブロシウスは、彼らが父に無知や無力を認めるなら、そこから子にも父と同じ実体を認めねばならないと彼らに反論する。ただし彼らがむしろ子を偽りの廉で訴えたいというなら別である。子にも父にも欺くことはありえず、挙げた箇所においては両者の一体性が示されているからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.3
209. Sed quaerimus qua ratione designare momenta noluerit (Luc. XIX, 43) . Si quaeramus, non ignorantiae inveniemus esse, sed sapientiae.
PL 16, 691B209. 我々は、なぜ彼が時を指し示そうとしなかったのかを問う(ルカ19:43)。問うならば、それは無知によるのではなく、知恵によることがわかるであろう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.4
Nobis enim scire non proderat; ut dum certa futuri judicii momenta nescimus, semper tamquam in excubiis constituti, et in quadam virtutis specula collocati, peccandi consuetudinem declinemus; ne nos inter vitia dies Domini deprehendat.
PL 16, 691C我々にとっては知ることは益にならなかったのである。来たるべき裁きの定まった時を知らないことで、我々が常に見張りに立たされた者として、徳の見張り所に置かれた者として、罪を犯す習慣を避け、悪徳のさなかに主の日に捕えられることのないようにするためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.5
Non enim prodest scire, sed metuere quod futurum est; scriptum est enim: Noli alta sapere, sed time (Rom. XI, 20) .
PL 16, 691C来たるべきことは、知ることではなく、恐れることが益になるからである。書かれているとおりである。「高ぶった思いを抱くな、むしろ恐れよ」(ローマ11:20)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.6
210. Nam si diem designasset expresse, uni aetati hominum quae proxima erat judicio, videretur disciplinam praescripsisse vivendi; superioris temporis aut justus esset remissior, aut peccator securior.
PL 16, 691C210. もし彼が日をはっきりと指し示していたなら、裁きに最も近い一つの世代の人々にだけ、生き方の教えを命じたかのように見えたであろう。それ以前の時代については、義人はより怠り、罪人はより安心したであろう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.7
Namque adulter nisi quotidianam poenam metuat, non potest ab adulterandi cupiditate desinere: nec latro obsessorum saltuum secreta deserere, nisi sciat sibi momentis omnibus imminere supplicium. Plerumque enim quibus incentivum est impunitas, timor taedio est.
PL 16, 691C実際、姦淫する者は、日々の刑罰を恐れなければ、姦淫の欲望をやめることができない。盗賊も、自分に刑罰がいつでも迫っていると知らなければ、待ち伏せの山林の隠れ場を捨てることができない。罰を免れることが誘因となっている者たちにとっては、たいてい、恐れは厭わしいものだからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.8
211. Ideo ergo dixi quia scire non proderat, immo proderat ignorare; ut ignorantes timeremus, ut observantes emendaremur, sicut ipse dixit: Estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 44) .
PL 16, 691D211. だから私は言ったのである、知ることは益にならず、むしろ知らないことが益になった、と。知らないがゆえに我々が恐れ、注意するがゆえに矯正されるためである。彼自身が言ったとおりである。「備えていよ。人の子がどの時刻に来るか、汝らは知らないからである」(マタイ24:44)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.9
実際、兵士は、戦いが手もとにあると知らなければ、陣営の前に備えることを知らない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.10
212. Unde alibi quoque ipse Dominus interrogatus ab apostolis, inquam, qui utique non sicut Arius intelligebant, sed Filium Dei futura scire credebant; nam nisi hoc credidissent, numquam interrogassent: interrogatus ergo quando restitueret regnum Israel, non se nescire dixit, sed ait: Non est vestrum scire tempora et annos, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7) .
PL 16, 692A212. それゆえ別の箇所でも、主自身が使徒たちに問われた。その使徒たちは、アレイオスのように理解したのではなく、神の子が将来のことを知っていると信じていた。そう信じていなければ、決して問わなかったはずだからである。そこで、いつイスラエルに国を回復するのかと問われて、彼は自分が知らないとは言わず、こう言った。「父が自らの権能のうちに定めた時と年を知ることは、汝らの事ではない」(使徒言行録1:7)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.11
Attende quid dixerit: Non est vestrum scire. Lege iterum: Non est vestrum. Vestrum dixit, non meum; jam enim non secundum perfectionem, sed secundum profectum humani corporis ac nostrae animae loquebatur. Vestrum ergo dixit, non meum.
PL 16, 692A彼が何と言ったかに注意せよ。「汝らの事ではない」。もう一度読め。「汝らの事ではない」。彼は「汝らの」と言ったのであり、「私の」とは言わなかった。すでに彼は、完全さに従ってではなく、人の体と我々の魂の進歩に従って語っていたからである。ゆえに「汝らの」と言ったのであり、「私の」とは言わなかった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.12
213. Quod et Apostolus secutus: De temporibus autem et momentis, fratres, non habetis, inquit, opus ut vobis scribamus (I Thess. V, 1) .
PL 16, 692A213. 使徒もこれに倣った。「兄弟たちよ、時と折については、汝らに書き送る必要はない」(一テサロニケ5:1)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.13
Itaque ne Apostolus quidem ipse Christi servus dixit se nescire momenta, sed non opus esse doceri populum qui semper spiritalibus munimentis esse debet armatus; ut virtus Christi in unoquoque praetendat.
PL 16, 692Bしたがって、キリストの僕である使徒自身も、折を知らないと言ったのではなく、民は常に霊的な守りで武装しているべきであるから、教えられる必要はないと言ったのである。キリストの力が一人ひとりにおいて前面に立つようにである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.14
Cum autem dicit Dominus: De temporibus quae Pater posuit in sua potestate, utique non potest exsors esse scientiae paternae, cujus nequaquam exsors est potestatis; cum potestas ex sapientia et virtute gignatur, quod utrumque Christus est.
PL 16, 692Bしかし主が「父が自らの権能のうちに定めた時について」と言うとき、父の権能に与らないことが決してない子が、父の知に与らないということは、確かにありえない。権能は知恵と力から生まれるものであり、その両方がキリストだからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.15
214. Sed quaeritis qua causa non ita discipulis negaverit, quasi sciret et nollet dicere: sed neque Angelos, neque Filium scire memoraverit (Marc. XIII, 32) ?
PL 16, 692B214. だが諸君は問う。なぜ彼は弟子たちに、自分は知っているが言いたくないのだというようには否まず、天使たちも子も知らないと言ったのか(マルコ13:32)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.16
Interrogabo vos et ego, qua causa in Genesi Deus dicat: Descendam itaque, ut videam secundum clamorem illorum venientem ad me, si consummabuntur: sin autem, ut sciam (Gen. XVIII, 21) ?
PL 16, 692B私も諸君に問おう。なぜ神は創世記で、こう言うのか。「そこで私は降りて行って、私のもとに届いた彼らの叫びのとおりに、それが成し遂げられるかどうかを見よう。そうでないなら、私は知ろう」(創世記18:21)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.17
Qua causa etiam Scriptura de Domino dicat: Et descendit Dominus videre civitatem et turrim, quam aedificarent filii hominum (Gen. XI, 5) ?
PL 16, 692Cなぜ聖書は主について、こう言うのか。「主は、人の子らが建てていた町と塔を見るために降りた」(創世記11:5)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.18
Qua causa etiam dicat Propheta in Psalterio: Dominus respexit super filios hominum, si est intelligens, aut requirens Deum (Psal. LII, 3) ; quasi et illic si non descenderet Deus, et hic si non prospiceret Dominus, aut opera hominum ignoraret aut merita?
PL 16, 692Cなぜ預言者は詩篇で、こう言うのか。「主は人の子らの上から見下ろした、悟る者、神を求める者がいるかと」(詩篇52:3)。まるでそこで神が降りなかったなら、またここで主が見渡さなかったなら、人々の業か功績を知らなかったかのようではないか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.19
215. Sed etiam in Evangelio habes secundum Lucam, quia Pater dicit: Quid faciam? Mittam Filium meum dilectissimum, forsitan hunc verebuntur (Luc. XX, 13) .
PL 16, 692C215. しかもルカによる福音書には、父がこう言うとある。「どうしようか。私の最愛の子を遣わそう。おそらく彼らはこれを敬うだろう」(ルカ20:13)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.20
Secundum Matthaeum, autem, et secundum Marcum habes: Quoniam misit unicum Filium suum, dicens: Verebuntur Filium meum (Matt. XXI, 37; Marc. XII, 6) .
PL 16, 692Cマタイとマルコによれば、こうある。「彼は独り子を遣わして言った。『彼らは私の子を敬うだろう』」(マタイ21:37; マルコ12:6)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.21
In uno libro dicit: Forsitan verebuntur, et quasi nesciens dubitat; nam hic sermo dubitantis est: in duobus autem aliis libris: Verebuntur, inquit, Filium meum; hoc est, confirmat reverentiam deferendam.
PL 16, 692D一つの書では「おそらく敬うだろう」と言い、あたかも知らないかのようにためらう。この言い方はためらう者のものだからである。だがほかの二つの書では、「彼らは私の子を敬うだろう」と言う。すなわち、払われるべき敬意を確認しているのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.22
216. Sed neque dubitare Dei est, neque falli; dubitat enim, qui ignorat quod futurum est: fallitur autem, qui aliud praedixit, et aliud est secutum.
PL 16, 692D216. しかし、ためらうことも、欺かれることも神にはふさわしくない。ためらうのは、将来のことを知らない者であり、欺かれるのは、一つのことを予告したのに別のことが続いた者だからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.23
Quid autem evidentius, quam quod Scriptura habet aliud Patrem dixisse de Filio, et aliud accidisse eadem Scriptura testatur?
PL 16, 693Aでは、父が子について一つのことを言ったと聖書が記し、別のことが起こったと同じ聖書が証言していること以上に、明らかなことがあろうか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.24
Ille dixit: Verebuntur Filium meum: Filius autem vapulavit, illusus est, crucifixus est, mortuus est (Matth. XXVII, 29 et seq.) ; multoque illis servis qui prius fuerant destinati, graviora secundum carnem passus est.
PL 16, 693A彼は言った。「彼らは私の子を敬うだろう」。しかし子は打たれ、嘲られ、十字架につけられ、死んだ(マタイ27:29以下)。しかも、先に遣わされていたあの僕たちよりもはるかに重いことを、肉において受けた。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.25
Fefellit igitur Pater, an ignoravit, vel subvenire non potuit? Sed verus nescit fallere; scriptum est enim: Fidelis Deus qui non mentitur (Tit. I, 2) . Quomodo autem ignoravit, qui novit omnia (Dan. XIII, 42) ? Aut quid non potuit, qui omnia potest?
PL 16, 693Aでは父は欺いたのか、それとも知らなかったのか、あるいは助けることができなかったのか。だが真実な者は欺くことを知らない。書かれているからである。「偽ることのない神は忠実である」(テトス1:2)。すべてを知っている者(ダニエル13:42)が、どうして知らなかったことがあろうか。すべてをなしうる者に、できなかったことがあろうか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.26
217. Tamen si aut ignoravit, aut non potuit (facilius enim acquiescitis, ut dicatis Patrem ignorasse, quam confiteamini Filium scisse), videtis quia ex hoc ipso unius substantiae est Filius cum Patre; si quemadmodum Pater, ita et Filius, ut secundum vestram insipientiam loquar, aut non omnia novit, aut non omnia potest.
PL 16, 693A217. しかしそれでも、もし父が知らなかった、あるいはできなかったのだとすれば(諸君は、子が知っていたと告白するよりも、父が知らなかったと言うほうを、たやすく承諾するからである)、まさにこのことから、子が父と同一実体であることを諸君は見る。父と同じように子もまた、諸君の愚かさに合わせて言えば、すべてを知らないか、すべてをなしえないことになるからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.27
Non sum enim avarus aut praeceps circa Filii laudes, ut plus audeam dicere Filium posse quam Patrem, qui nullam inter Patrem et Filium discretionem facio potestatis. 218. Sed fortasse dicatis, non ita dixisse Patrem, sed de Patre Filium fefellisse.
PL 16, 693B私は、子が父よりも多くをなしうると敢えて言うほど、子の賛美に関して貪欲でも性急でもない。父と子の間に権能の区別を設けない私なのだから。218. だが諸君はおそらく、父がそう言ったのではなく、子が父について欺いたのだと言うだろう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.28
Jam ergo non solum infirmitatis Filium, sed etiam sacrilegii et mendacii arguitis. Verumtamen si non creditis de Patre Filio, nec de eo credatis; si enim fallere nos voluit, quia dixit dubitasse Patrem, quasi nesciret quod esset futurum: fallere ergo etiam de se nos voluit, quia futura nescire se dixit; multoque tolerabilius ad pudorem, si ignorantiam ante praetendit, quod de se facit, quam si contrario promissis lusus videatur effectu, quod de Patre praedicavit.
PL 16, 693Bそうなると諸君は、子を弱さの廉だけでなく、冒瀆と偽りの廉でも責めることになる。だがそれでも、諸君が子の言う父についての言葉を信じないのなら、子自身についても信じるな。もし彼が、父があたかも将来のことを知らないかのようにためらったと言うことで、我々を欺こうとしたのなら、彼は自分についても、将来のことを知らないと言うことで、我々を欺こうとしたことになる。しかも、あらかじめ無知を装うこと、すなわち彼が自分についてしていることのほうが、約束に反する結果に弄ばれたと見えること、すなわち彼が父について宣べたことよりも、恥としてははるかに耐えやすい〔構文が取りにくい。quod de se facit と quod de Patre praedicavit を、それぞれ前の si の句を受けるものと取った〕。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.29
219. Sed neque fallitur Pater, neque fallit Filius: verum ea est in Scripturis consuetudo divinis, sicut et superiora, et multa alia exempla testantur, ut Deus dissimulet se nescire quod novit.
PL 16, 693C219. しかし、父が欺かれるのでも、子が欺くのでもない。神は知っていることを知らないふりをするというのが、神聖な書の習いであり、先に挙げた例も、ほかの多くの例も証しするとおりである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.17.30
Et in hoc ergo unitas divinitatis, et unitas dispositionis in Patre probatur et Filio, si quemadmodum Deus Pater cognita dissimulat, ita Filius etiam in hoc imago Dei, quae sibi sunt nota dissimulet.
PL 16, 693Cしたがって、このことにおいても、神性の一体性と配剤の一体性が、父と子において証明される。すなわち、父なる神が知っていることを知らないふりをするように、子も、この点で神の像として、自らに知られていることを知らないふりをするのである。