ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber II, Caput VI 第II巻 第VI章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 569A · 15 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.1

1

Occasione superiorum Scripturae locorum tantisper digrediens, libertatem Domini primum ex eo quod eadem praeditus affirmetur Spiritus sanctus, deinde expressis quibus ipsa Filio Dei attribuitur, testimoniis demonstrat.

PL 16, 569A

前に挙げた聖書の箇所を機に、しばらく脱線して、主の自由を、まず聖なる霊が同じ自由を備えていると断言されていることから、次いでそれが神の子に帰せられている明白な証言によって示す。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.2

2

47. Ergo ut quasi interpositis plenioris expositionis paulisper induciis, cur dixerit: Si possibile est, voluntatis interim liberae Dominum fuisse doceamus. In tantum processistis impietatis, ut negetis quod Filius Dei liberae voluntatis sit!

PL 16, 569B

47. それゆえ、いわばより十分な説明をしばらく休止して、なぜ「できることなら」と言ったのかについては後に回し、さしあたり、主が自由な意志の持ち主であったことを教えておこう。諸君は不敬虔のあまり、神の子が自由な意志を持つことまで否定するに至った。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.3

3

At certe soletis etiam sancto Spiritui derogare, et negare non potestis scriptum esse: Spiritus ubi vult, spirat (Joan. III, 8) . Ubi vult, inquit, non ubi jubetur. Ergo si Spiritus ubi vult, spirat, Filius quod vult, non agit?

PL 16, 569B

だが諸君は、聖なる霊をも貶めるのを常とし、「霊は望むところに吹く」(ヨハネ3:8)と書かれていることを否定することはできない。「望むところに」と彼は言うのであって、命じられたところにではない。それゆえ、霊が望むところに吹くのなら、子は望むことを行わないのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.4

4

Et certe idem Dei Filius in Evangelio suo dicit, ubi velit spirandi suppetere Spiritui facultatem. Numquid ergo superiorem fatetur; quia illi licet, quod sibi non licet?

PL 16, 569B

しかも、同じ神の子が自らの福音書の中で、霊が望むところで吹く能力が霊に備わっていると言っている。では彼は、霊が上位者であると認めているのか。自分に許されないことが、霊には許されているのだから。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.5

5

48. Apostolus quoque dicit quia omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11) . Prout vult, inquit, hoc est, pro liberae voluntatis arbitrio, non pro necessitatis obsequio.

PL 16, 569C

48. 使徒もまた、「すべてのことを一つの同じ霊が働かせ、望むままに一人一人に分け与える」(一コリント12:11)と言う。「望むままに」と彼は言う。すなわち、必然への服従によってではなく、自由な意志の裁量によって、ということである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.6

6

Et dividit Spiritus non mediocria; sed quae Deus consuevit operari, gratiam curationum, et operationem virtutum. Ergo dividit Spiritus prout vult, Filius Dei non liberat, quem vult? Sed audi etiam ipsum agere quod vult.

PL 16, 569C

また霊が分け与えるのは、並のものではなく、神が働かせるのを常とするもの、すなわち癒しの恩寵と、力の働きである。霊が望むままに分け与えるのに、神の子は望む者を解放しないのか。だが聞け、彼自身も望むことを行うのを。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.7

7

Dixit enim: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX, 9) . Et alibi: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8) .

PL 16, 569C

彼は言ったからである。「私の神よ、汝の意志を行うことを私は望んだ」(詩篇39:9)。また別の箇所で、「私は自ら進んで汝に犠牲を献げよう」(詩篇53:8)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.8

8

49. Scivit sanctus apostolus Petrus Jesum in potestate habere quae vellet; et ideo cum videret ambulare eum supra mare, ait: Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquas (Matth. XIV, 28) .

PL 16, 569C

49. 聖なる使徒ペトロは、イエスが望むことを権能のうちに持っていることを知っていた。だから、彼が海の上を歩くのを見たとき、言った。「主よ、汝であるなら、私に命じて、水の上を汝のもとへ来させよ」(マタイ14:28)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.9

9

Petrus credidit quia si Christus jubeat, naturae possit conditio mutari; ut humanis se subjiciat unda vestigiis, et discrepantium naturarum possit convenire concordia.

PL 16, 569C

ペトロは、キリストが命じるなら、自然の定めが変えられうると信じた。すなわち、波が人の足跡に身をゆだね、相異なる本性どうしの和合が成り立ちうるということである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.10

10

Petrus poscit ut jubeat, non ut roget Christus: Christus non rogavit, sed jussit, et factum est: et Arius contradicit? 50. Quid est tamen quod Pater velit, Filius nolit: aut Filius velit et Pater nolit?

PL 16, 569D

ペトロは、キリストが願うのではなく命じるようにと求める。キリストは願わず、命じ、そのとおりになった。それなのにアレイオスは異を唱えるのか。50. だが、父が望むことを子が望まない、あるいは子が望むことを父が望まないということが、いったいあるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.11

11

Pater quos vult, vivificat; et Filius quos vult, vivificat, sicut scriptum est (Joan. V, 21) . Dic nunc quos vivificaverit Filius, et Pater vivificare noluerit.

PL 16, 569D

「父は望む者たちを生かし、子もまた望む者たちを生かす」と書かれているとおりである(ヨハネ5:21)。さあ、子が生かした者のうち、父が生かすことを望まなかった者を言ってみよ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.12

12

Cum autem Filius quos velit vivificet, et operatio una sit; vides quia non solum Filius voluntatem Patris, sed etiam Pater Filii faciat voluntatem? Quid est autem vivificare, nisi per Filii passionem? Passio autem Christi voluntas est Patris.

PL 16, 570A

子は望む者たちを生かし、働きは一つなのだから、あなたは見ているだろう、子が父の意志を行うだけでなく、父もまた子の意志を行うことを。だが、生かすとは、子の受難によるのでなければ何であろうか。キリストの受難は父の意志である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.13

13

Quos ergo Filius vivificat, per Patris vivificat voluntatem. Una igitur est voluntas. 51. Quae autem voluntas Patris, nisi ut veniret Jesus in hunc mundum, et nos mundaret a vitiis? Audi leprosum dicentem: Si vis, potes me mundare (Matth. VIII, 2) .

PL 16, 570A

それゆえ、子が生かす者たちを、子は父の意志によって生かす。したがって、意志は一つである。51. 父の意志とは、イエスがこの世界に来て、我々を悪徳から清めること以外の何であろうか。重い皮膚病の人が言うのを聞け。「汝が望むなら、私を清めることができる」(マタイ8:2)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.14

14

Respondit Christus, Volo; et statim secutus est effectus sanitatis. Vides quia Filius suae arbiter voluntatis est, et Christi voluntas eadem quae paterna est?

PL 16, 570A

キリストは答えた。「私は望む」。すると直ちに、癒しの効果が続いた。子が自らの意志の主であり、キリストの意志が父の意志と同一であることを、あなたは見ているだろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.6.15

15

Quamquam cum dixerit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15) : sine dubio quia nihil excipitur, quam Pater habet, eamdem habet et Filius voluntatem.

PL 16, 570B

もっとも、「父の持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)と言った以上、何も除外されないのだから、疑いなく、父の持つ意志と同じ意志を、子も持っている。