De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.1
Quae corporis sunt a Christo pro nobis suscepti, divinitati non tribuenda: secundum hanc illum altissimum; quod qui neget, eum Patri ascribere incarnationem.
PL 16, 591Aキリストが我々のために引き受けた体に属することは、神性に帰してはならない。神性に従って、彼は「いと高き者」である。これを否む者は、受肉を父に帰す者である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.2
Cum Deus legitur solus esse, aut solus habere immortalitatem, id etiam intelligendum de Christo, tum ut memorata impietas declinetur, tum quia eadem Filii ac Patris asseritur operatio.
PL 16, 591A神が唯一であるとか、唯一不死を有すると読まれるとき、これはキリストについてもまた解されねばならない。前述の不敬虔を避けるためであり、また子と父の働きが同一であると主張されるからでもある。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.3
7. Corporis est igitur, hoc est, nostrum est, quod esurivit: nostrum est, quod flevit, quod tristis fuit usque ad mortem. Cur ad divinitatem quae sunt nostra referuntur? Corporis est, quod etiam factus asseritur.
PL 16, 591B7. それゆえ、飢えたことは体に属する、すなわち我々のものである。泣いたことも、死に至るまで悲しんだことも、我々のものである。なぜ、我々のものが神性に帰せられるのか。作られたと主張されることも、体に属する。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.4
Denique sic habes: Mater Sion dicet: Homo, et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5) . Homo, inquit, factus est, non Deus factus est.
PL 16, 591B実に、こう読める。「母シオンは言うであろう。人は、そして人は彼女の中で作られた。いと高き者自身が彼女を基礎づけた」(詩篇86:5)。人が作られた、と彼は言っている。神が作られた、とは言っていない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.5
8. Qui autem idem altissimus, idem homo, nisi Mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus, qui dedit semetipsum redemptionem pro nobis (I Tim. II, 5, 6) ?
PL 16, 591B8. 同じいと高き者であり、同じ人であるのは、「神と人の間の仲保者、人であるキリスト・イエス、我々のために自分自身を贖いとして与えた者」(一テモテ2:5, 6)でなくて誰であるか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.6
Et hoc utique ad incarnationem pertinet; redemptio enim nostra per sanguinem, remissio per potestatem, vita per gratiam. Quasi altissimus donat, quasi homo precatur: aliud creatoris, aliud redemptoris est.
PL 16, 591Bこれもまた確かに受肉に属する。我々の贖いは血によって、赦しは権能によって、生命は恩寵によってであるからである。いと高き者として彼は与え、人として彼は祈る。一方は創造者のこと、他方は贖い主のことである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.7
Distincta licet, unius tamen auctoris beneficia sunt; decuit enim ut ille nos redimeret, qui creavit. 9. Quis autem neget Christum esse altissimum significatum? Nam qui aliter sentit, Deo Patri sacramentum incarnationis ascribit.
PL 16, 591C区別されているが、同一の創始者の賜物である。我々を贖うのが、我々を造った者であることがふさわしかったからである。9. いと高き者がキリストを意味していることを、誰が否もうか。そうでなく考える者は、受肉の秘義を父なる神に帰している。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.8
Sed hinc dubitari non potest quod altissimus Christus sit; cum etiam alibi dixerit de mysterio passionis: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra (Psal. XVII, 14) .
PL 16, 591Cしかし、ここからキリストがいと高き者であることは疑えない。他の箇所でも、受難の奥義について、「いと高き者は自らの声を与え、大地は揺れ動いた」と語られているからである(詩篇17:14)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.9
Et in Evangelio habes: Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis; praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus (Luc. I, 76) . Qui altissimus? Dei Filius. Ergo qui altissimus Deus, Christus est.
PL 16, 591C福音書にもあなたはこう読む。「幼子よ、汝もまた、いと高き者の預言者と呼ばれるだろう。主の顔の前に先立って、その道を備えるからである」(ルカ1:76)。誰がいと高き者か。神の子である。したがって、いと高き神とは、キリストである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.10
10. Et solus utique cum dicitur Deus, non separatur etiam Dei Filius. Qui enim altissimus, solus, sicut scriptum est: Et cognoscant quoniam nomen tibi Dominus, tu solus altissimus super omnem terram (Psal. LXXXII, 19) .
PL 16, 591D10. また「唯一」と神が言われるときにも、神の子は切り離されない。いと高き者は、唯一だからである。書かれているとおり、「彼らが知るように。汝の名は主であり、ただ汝のみが全地の上にいと高き者であると」(詩篇82:19)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.11
11. Unde etiam illud explosum est, quod solent ad calumniam derivare, quia de Deo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 16) ; de Deo enim scriptum est, quod est commune nomen Patri et Filio.
PL 16, 591D11. ここから、彼らが中傷のために引き合いに出すのが常であるあの論も退けられた。神について、「ただ一人不死を有し、近づきがたい光に住む」と書かれている(一テモテ6:16)というのである。実に、神について書かれているのであり、「神」は父と子に共通の名である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.12
12. Nam si ubicumque Deum legunt, negant etiam Filium designari; et impii sunt, divinitatis potentiam Filio denegando, et incarnatum Patrem Sabelliana impietate astruere videbuntur.
PL 16, 591D12. もし彼らが、「神」と読むところはどこでも子が指されていることを否むなら、神性の力を子に与えないことによって不敬虔であり、またサベリオス派の不敬虔によって、父が受肉したと主張しているとも見えるだろう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.13
Dicant enim quomodo illud non impie de Patre intelligere possint, quod Apostolus ait: In quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis (Coloss. II, 12) ; et advertant de sequentibus quid incurrant; sequitur enim: Et cum mortui essetis delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit nos cum illo, donans nobis omnia delicta, delens quod adversum nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci, exuens se carne (Ibid., 13, 14) .
PL 16, 592A彼らに言わせよ。使徒が言う「その中で、汝らは、彼を死者の中からよみがえらせた神の働きへの信仰によって、ともによみがえった」(コロサイ2:12)という句を、どうして父について不敬虔なく解することができるのかと。そして、続く言葉から自分たちが何に陥るかに気づかせよ。続きにはこうあるからである。「汝らが罪と汝らの肉の無割礼のうちに死んでいたとき、彼は我々を彼とともに生かし、我々にすべての罪を赦し、我々に不利な、我々に敵対する掟の証書を消し去った。そしてそれを中から取り去り、十字架に付け、肉を脱ぎ捨てた」(コロサイ2:13, 14)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.14
13. Ergo non Deus Pater solus intelligendus est, qui suscitavit carnem: et non etiam Filius, cujus templum resuscitatum est.
PL 16, 592A13. ならば、肉をよみがえらせた者として、ただ父なる神だけを解してはならない。その神殿がよみがえらされた子もまた、解さなければならないのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.15
Qui suscitavit, utique et vivificavit: qui vivificavit, et delicta donavit: qui delicta donavit, et chirographum tulit: qui chirographum tulit, affixit illud cruci: qui affixit illud cruci, carnem se exuit.
PL 16, 592Aよみがえらせた者は、確かに生かしもした。生かした者は罪をも赦した。罪を赦した者は証書をも取り去った。証書を取り去った者はそれを十字架に付けた。それを十字架に付けた者は肉を脱ぎ捨てた。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.16
Sed Pater non se exuit carnem; non enim Pater caro factus est, sed Verbum, sicut legimus, caro factum est (Joan. I, 14) . Videtis ergo quod Ariani dum separant a Patre Filium, in id periculum incidant, ut Patrem passum esse commemorent.
PL 16, 592Bしかし父が肉を脱ぎ捨てたのではない。父が肉となったのではなく、我々が読むように、言葉が肉となった(ヨハネ1:14)からである。それゆえ、見てのとおり、アレイオス派は子を父から切り離すあまり、父が苦しんだと述べる危険に陥っている。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.17
14. Nos autem facile docemus de Filii dictum operatione; nam et ipse corpus suum resuscitavit, sicut ipse dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) .
PL 16, 592B14. 我々は、これが子の働きについて言われたことを、たやすく教える。子自身も自分の体をよみがえらせたからである。彼自身が言ったとおり、「この神殿を壊せ。三日のうちに私はそれをよみがえらせる」(ヨハネ2:19)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.18
Et ipse vivificat nos cum suo corpore: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult, vivificat (Joan. V, 21) . Et ipse delicta donavit dicens: Dimissa sunt tibi peccata tua (Luc. V, 20) .
PL 16, 592B彼自身も、自分の体とともに我々を生かす。「父が死者をよみがえらせ、生かすように、子もまた、望む者を生かす」(ヨハネ5:21)。また彼自身が罪を赦した。「汝の罪は赦された」と言って(ルカ5:20)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.2.19
Et ipse chirographum affixit cruci, qui crucifixus est per corporis passionem. Nec alius se carnem exuit, nisi Dei Filius, qui carnem se induit. Ipse ergo significatur Deus, qui opus nostrae resurrectionis operatus est.
PL 16, 592C証書を十字架に付けたのも彼自身であり、彼は体の受難によって十字架につけられた。肉を脱ぎ捨てたのも、肉をまとった神の子以外の者ではない。したがって、我々の復活の業を成し遂げた神として示されているのは、彼自身である。