ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber III, Caput XIV 第III巻 第XIV章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 611B · 23 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.1

1

Unius substantiae cum Patre Filium esse; hanc autem etiam secundum divinitatem sumi debere in multis Scripturarum testimoniis, tametsi in aliis nonnullis hoc verbum aut de possessionibus aut de incarnatione intelligatur.

PL 16, 611B

子は父と同一実体である。この実体は、聖書の多くの証言において神性に従って解されねばならない。ほかのいくつかの箇所では、この語が財産や受肉について解されるとしても、である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.2

2

108. De substantia autem, Imperator auguste, quid loquar unius Filium cum Patre esse substantiae; cum imaginem Paternae substantiae Filium legerimus (Sap. VII, 26) ; ut in nullo secundum divinitatem a Patre intelligas discrepare?

PL 16, 611B

108. 実体については、皇帝アウグストゥスよ、子が父と同一の実体であることを、何を語る必要があろうか。子は父の実体の像であると我々は読んでいるのだから(知恵の書7:26)。それは、あなたが、神性に従って子が父といかなる点でも異ならないと悟るようにするためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.3

3

109. Juxta hanc imaginem dixit: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVI, 15) . Ergo nec substantiam in Deo possumus denegare; neque enim insubstantivus est, qui aliis dedit habere substantiam: licet alia sit substantia Dei, alia creaturae.

PL 16, 611B

109. この像に従って彼は言った。「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ16:15)。それゆえ我々は、神における実体を否定することはできない。他の者たちに実体を持つことを与えた者が、実体を欠く者であることはないからである。ただし、神の実体と被造物の実体は別である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.4

4

Nec posset insubstantivus Filius Dei esse, per quem cuncta subsistunt. 110. Et ideo ait: Non est occultatum os meum quod fecisti in abscondito, et substantia mea in inferioribus terrae (Psal. CXXXVIII, 15) .

PL 16, 611C

それによってすべてのものが存立する神の子が、実体を欠く者でありえようか。110. それゆえ彼は言う。「汝が隠れた所で作った私の骨と、地の低い所にある私の実体とは、汝から隠されていなかった」(詩篇138:15)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.5

5

Virtuti enim et divinitati ea, quae ante constitutionem mundi, vel imperspicabili majestate sunt gesta, abscondita esse non poterant. Legimus ergo substantiam. 111. Sed dices de incarnatione dictam esse substantiam.

PL 16, 611C

実に、世界の構えの前に、あるいは測り知れぬ威光のうちに行われたことは、〔彼の〕力と神性に隠されえなかった。ゆえに我々は実体を読んでいる。111. しかし汝は、実体は受肉について語られたものだと言うだろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.6

6

Interim nomen substantiae lectum probavi, et lectum non pro patrimoniis, ut dicitis. Jam, si placet, accipiamus secundum mysterium in inferioribus Christi fuisse substantiam.

PL 16, 611C

さしあたり私は、実体という名が〔聖書に〕読まれることを立証したのであり、しかも諸君の言うような財産の意味ではなく読まれることを立証した。さあ、よければ、キリストの実体が、奥義に従って「低い所」にあったと受け取ろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.7

7

Etenim ut defunctorum animas in sui corporis anima liberaret, vincula mortis solveret, peccata donaret, operatus est in inferno.

PL 16, 611C

実に、死者たちの魂を、自分の体の魂によって〔in sui corporis anima の取り方は定かでない。体に宿っていた自分の魂によって、と取った〕解放し、死の鎖を解き、罪を赦すために、彼は冥界で働いたのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.8

8

112. Et tamen quid obstat quominus illam divinam intelligas esse substantiam, cum Deus ita ubique sit, ut ei dictum sit: Si ascendero in coelum, tu illic es: si descendero ad infernum, ades (Ibid., 8) .

PL 16, 611D

112. それでもなお、あれが神的な実体であると解することを何が妨げるのか。神は至る所におり、「私が天に昇るなら、汝はそこにいる。冥界に降るなら、汝はそこにいる」と神に向かって語られているほどなのに(詩篇138:8)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.9

9

113. Denique ad substantiam divinam derivandum esse intellectum sequentibus declaravit dicens: Inoperatum meum viderunt oculi tui (Ibid., 16) ; eo quod non operis factura sit Filius, sed Verbum genitum potestatis aeternae: ἀκατέργαστον enim dixit, hoc est, inoperatum atque increatum Verbum sine alicujus creaturae testimonio ex Patre natum: et tamen abundamus aliis substantiae testimoniis.

PL 16, 612A

113. さらに、続く句で、この理解は神的な実体へと導かれるべきだと彼は明らかにして言った。「汝の目は、私の作られざるものを見た」(詩篇138:16)。子は業の作られたものではなく、とこしえの権能の生まれた言葉だからである。彼は「作られざる(アカテルガストン)」〔ギリシア語〕と言った〔inoperatum は「働きによらないもの」の意。ここでは「作られざる」と訳す〕。すなわち、いかなる被造物の証しもなしに父から生まれた、作られざる、造られてもいない言葉ということである。それでも、我々には実体についてほかの証言がなお豊かにある。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.10

10

Sit ista hoc loco substantia corporalis, dummodo non opus Dei Filium, sed inoperatam ejus divinitatem et ipse fatearis.

PL 16, 612A

この箇所の実体が体の実体であるとしてもよい。ただし、神の子を業とはせず、その神性を作られざるものと、汝自身も認めるならばである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.11

11

114. Scio autem aliquos dicere inoperatum esse etiam incarnationis mysterium, quod non sit virilis copulae usus operatus; quia partus est Virginis. Si ergo plerique hoc loco nec Mariae partus opus esse dixerunt, tu, Ariane, opus putas esse Dei Verbum?

PL 16, 612A

114. 私は、受肉の奥義もまた「作られざる」ものだと言う者がいることを知っている。男との交わりの営みが生んだものではなく、おとめの出産だからである。そこで、多くの者がこの箇所ではマリアの出産すら業ではないと言ったのなら、アレイオス派よ、汝は神の言葉が業だと考えるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.12

12

115. Aut hic tantum substantiam legimus? Nonne et alibi dixit: Portae civitatum effractae sunt, montes ceciderunt, et revelata est substantia (Nahum. II, 6) ? Numquid hic quoque creatura signatur? Solent enim aliqui dicere pecuniariam esse substantiam.

PL 16, 612B

115. あるいは、実体を我々が読むのはここだけか。別の箇所でも彼は言ったではないか。「諸都市の門は打ち破られ、山々は倒れ、実体が明らかにされた」(ナホム2:6)。ここでも被造物が指されているのか。実際、実体とは金銭のことだと言う者がしばしばいる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.13

13

Ergo si ad hunc sensum refers, ideo occiderunt montes, ut pecuniarium patrimonium cerneretur.

PL 16, 612B

そうだとすれば、その意味に帰するなら、金銭の財産が見えるようになるために山々が倒れた、ということになる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.14

14

116. Sed meminerimus qui montes ceciderunt, illi utique de quibus dictum est: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: Tollere, et jactare in mare (Matth. XVII, 19) . Montes ergo sunt altitudines se extollentes.

PL 16, 612B

116. だが、倒れた山々が何であるかを思い起こそう。それはまさしく、「もし汝らがからし種ほどの信仰を持つなら、この山に、『取り上げられて、海に投げ入れられよ』と言うだろう」と言われたあの山々である(マタイ17:19)。それゆえ山々とは、自らをそびえ立たせる高みである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.15

15

117. Denique in Graeco, regna ceciderunt, habetur. Quae regna, nisi satanae, de quo dixit Dominus: Quomodo stabit regnum ipsius (Matth. XII, 26) ? Ipsos ergo legimus montes, quae regna sunt diaboli.

PL 16, 612C

117. 実に、ギリシア語では「王国が倒れた」とある。サタンの王国のほかに、どの王国があろうか。主はそのサタンについて、「その国はどうして立つだろうか」と言った(マタイ12:26)。それゆえ我々は、その山々そのものを、悪魔の国々と読む。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.16

16

Ideoque istis cadentibus regnis de corde fidelium, revelatum est paternae Dei Filium Christum esse substantiae. Qui sunt etiam illi ipsi montes aerei, de quorum medio quatuor currus procedunt (Zach. VI, 1) ?

PL 16, 612C

そしてそれらの国々が信じる者たちの心から倒れたことにより、神の子キリストが父の実体に属することが明らかにされた。四つの戦車がその間から出てくる、あの青銅の山々とは、何であろうか(ゼカリヤ6:1)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.17

17

118. Advertimus altitudinem illam extollentem se adversus scientiam Dei verbo Domini corruisse; cum diceret Dei Filius: Obmulesce, et exi, immunde spiritus (Marc. I, 25) . De quo et propheta dixit: Ecce ego ad te, mons corrupte (Jerem. LI, 25) .

PL 16, 612C

118. 神の知識に逆らってそびえ立つその高みが、主の言葉によって崩れ落ちたことに、我々は気づく。神の子が「黙れ〔底本は Obmulesce。Obmutesce と読む〕、汚れた霊よ、出て行け」と言ったときである(マルコ1:25)。この高みについて預言者も言った。「見よ、私は汝に向かう、腐敗した山よ」(エレミヤ51:25)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.18

18

119. Isti ergo ceciderunt montes, et revelatum est quod esset in Christo divina substantia, dicentibus iis, qui viderant: Vere Filius Dei est (Luc. IV, 41) ; non enim humana, sed divina potestate daemoniis imperabat.

PL 16, 612C

119. こうしてこれらの山々が倒れ、キリストの内に神的な実体があったことが明らかにされた。見た者たちが「まことに彼は神の子である」と言ったのである(ルカ4:41)。彼は人間の権能ではなく神の権能によって悪霊たちに命じていたからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.19

19

Jeremias quoque dicit: Super montes accipite luctum, et super semitas desertas planctum, quia defecerunt; eo quod non sint homines, non acceperunt vocem substantiae: a volatilibus usque ad jumenta expaverunt et defecerunt (Jerem. IX, 10) .

PL 16, 612D

エレミヤもまた言う。「山々の上で嘆きを、荒れた小道の上で哀悼を取れ。彼らは絶え果てたからである。人間がいないために、実体の声を受けなかった。空を飛ぶものから家畜に至るまで、彼らはおののき、絶え果てた」(エレミヤ9:10)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.20

20

120. Nec praeteriit etiam alibi, cum fragilitates exponeret conditionis humanae, ut susceptam a se infirmitatem carnis, et affectum nostrae mentis ostenderet, dixisse Dominum per Prophetam: Memento, Domine, quae est substantia mea (Psalm. LXXXVIII, 48) ; quia in natura fragilitatis humanae Dei Filius loquebatur.

PL 16, 613A

120. また別の箇所でも、人間の境遇の脆さを説明するにあたり、自分が引き受けた肉の弱さと我々の精神の情を示すために、主が預言者を通して「主よ、思い出せ、私の実体とは何か」と言ったことを、彼は見過ごさなかった(詩篇88:48)。神の子は、人間の脆さの本性において語っていたからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.21

21

121. De quo supra, ut incarnationis mysteria revelaret, ait: Tu vero repulisti, Domine, et pro nihilo habuisti: dispulisti Christum tuum, evertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem ejus (Ibid. 39, 40) .

PL 16, 613A

121. 彼について、受肉の奥義を明らかにするために、上ではこう言っている。「しかし汝は退け、主よ、無とみなした。汝のキリストを打ち散らし、汝の僕の契約を覆し、地上でその聖性を汚した」(詩篇88:39, 40)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.22

22

In quo utique servum dixit, nisi in carne, quia non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et specie inventus ut homo (Philip. II, 6, 7) ?

PL 16, 613B

肉においてでなければ、どこで彼を僕と呼んだのか。彼は「神と等しくあることを奪い取ることとは考えず、かえって自らを無にして、僕の姿を取り、人間たちの似姿となり、姿は人間として見いだされた」からである(フィリピ2:6, 7)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.14.23

23

Mea ergo susceptione servus, sua Dominus potestate. 122. Quid illud quod habes? Quoniam quis stetit in substantia Domini (Jerem. XXIII, 18) ; et alibi: Et si stetissent in substantia mea, et audissent verba mea, et si docuissent plebem meam; avertissem eos a nequitiis et adinventionibus suis (Ibid., 22) .

PL 16, 613B

ゆえに、私〔人間〕を引き受けたことによって〔mea の取り方は定かでない。人間である「私」を引き受けたこと、と取った〕僕であり、自らの権能によって主である。122. あなたが読むこの句は何か。「主の実体の中に立った者は誰か」(エレミヤ23:18)。また別の箇所では、「もし彼らが私の実体の中に立ち、私の言葉を聞き、私の民に教えたなら、私は彼らを、その悪と企みから遠ざけただろう」(エレミヤ23:22)。