ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput XII 第I巻 第XII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 545C · 15 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.1

1

Iteratae in Filium objectioni iterum respondetur eam retorqueri etiam in Patrem posse; cum ergo Pater nec loco, nec tempore, aliave ulla creatura indigeat, sic nec eorum indigentiam attribuendam Filio: cujus singularis generatio est non solum e Patre, sed etiam e Virgine; proptereaque cum in hac non sexus aut similia locum habuerint, in illa quoque non habuisse.

PL 16, 545C

子に向けられた反論が繰り返されるのに対し、再び答える。その反論は父にも向け返しうる。父は場所も時も、いかなる被造物も必要としないのだから、それらを必要とすることを子に帰してもならない。子の生まれは、父からのものだけでなくおとめからのものでもあり、特異である。それゆえ、後者に性などの類いのものが場を占めなかったのなら、前者にも占めなかった。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.2

2

74. Rursus objiciunt: Ergo non est Filius, si non habet quae habent filii. Ignoscat mihi Pater, ignoscat Filius, ignoscat et Spiritus sanctus, quaestionem pro pietate referre cupienti. Est certe Pater, et manet semper: sunt etiam creaturae pro dispositione divina.

PL 16, 545C

74. 彼らは再び反論する。「では、子らがもつものをもたないなら、彼は子ではない」。父が私を赦すように、子が赦すように、聖なる霊も赦すように。私は敬虔のために問いを返したいと望んでいるのである。父は確かに存在し、常に存続する。被造物もまた、神の定めに従って存在する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.3

3

Est ergo aliquid earum quod non subjectum sit aut locis, aut temporibus, aut creationi, aut causae alicui vel auctori? Profecto nihil. Quid ergo dicitis? Est horum aliquid quo egeat Pater? Impium est dicere.

PL 16, 545D

それゆえ、被造物のうちに、場所にも時にも、造られることにも、何らかの原因や造り手にも従わないものがあるか。確かに何もない。ならば諸君は何と言うのか。これらのうち、父が必要とするものがあるのか。そう言うのは不敬虔である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.4

4

Ergo aut desinite, quae creaturarum sunt, aptare divinitati: aut si comparare contenditis, considerate quo vestra procedat impietas; quod absit ut vel in sensus nostros aliquando veniat. 75. Nos enim piam responsionem tenemus.

PL 16, 546A

ならば、被造物に属することを神性に当てはめるのをやめよ。あるいは、あくまで比べようとするなら、諸君の不敬虔がどこへ進むかをよく考えよ。それが我々の感覚にいつか及ぶことさえ、決してないように。75. 我々は敬虔な答えを保つ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.5

5

Namque omnipotens Deus est, et ideo nullo eorum Pater indiget, qui non habet mutationem sui aliquam, vel profectum quo nos egemus, quorum infirmitas ex hujusmodi rebus profectum accipit.

PL 16, 546A

実に、神は全能であり、それゆえ父は、それらのどれをも必要としない。父は自らに何の変化も、進歩ももたないが、我々はそれを必要としている。我々の弱さは、この類いのものから進歩を得るからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.6

6

Qui autem omnipotens est, utique non creatus, et sine loco, et supra tempora est. Nihil enim ante Deum, immo hoc ipsum Verbum, ante Deum dicere esse aliquid, grave.

PL 16, 546A

しかるに全能である者は、確かに造られたのではなく、場所をもたず、時を超えている。神の前には何もない。いや、神の前に何かがあると言うこと、この言葉そのもの〔hoc ipsum Verbum の係りは定かでない。「言うこと」の同格と取った〕が重い罪である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.7

7

Ergo si ita est, quia nihil horum est in Deo Patre, quae profectum significent; quia Deus est: nihil horum aptari etiam potest Dei Filio, ut vel initium accipiat, vel profectum; quia Deus verus ex Deo vero est.

PL 16, 546B

それゆえ、もしそうであって、父なる神には進歩を意味するもののどれもない――神だからである――なら、これらのどれも神の子にも当てはめることはできず、子が始まりを得ることも進歩を得ることもない。子は真の神からの真の神だからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.8

8

76. Ergo quia usitatum non reperimus ordinem, acquiesce, Ariane, praecipuam Filii generationem fuisse. Acquiesce, inquam; et si mihi non credis, erubesce vel Dei vocem dicentis: Cui me similem aestimastis (Esai. XLVI, 5) ?

PL 16, 546B

76. それゆえ、慣わしの順序を我々は見いださなかったのだから、アレイオス派よ、子の生まれが格別なものであったことに同意せよ。同意せよ、と言うのだ。もし私を信じないなら、せめて、こう言う神の声に恥じ入れ。「汝らは、誰に私を似せたのか」(イザヤ46:5)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.9

9

Et iterum: Quia non sicut homo, ita et Deus (Num. XXIII, 19) . Etenim si operatio Dei praecipua est, quia non manibus operatur aliquid, non labore conficit, non diebus absolvit; Ipse enim dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5) : cur non credamus praecipuam generationem esse ejus in Filio, cujus praecipuam creationem in operibus agnoscimus?

PL 16, 546B

またこうも言う。「神は人のようではない」(民数記23:19)。実に、神の働きが、手で何かを働くのでも、骨折りで成し遂げるのでも、日数をかけて完成させるのでもなく格別であるなら――「彼が言い、それらは作られた。彼が命じ、それらは造られた」(詩篇148:5)――その格別な創造を業に認める者の、子における生まれが格別であることを、どうして我々は信じないでいられようか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.10

10

Dignum certe est ut specialiter et praecipue videatur generasse Filium. Habeat generationis inusitatae gloriam, qui habet potestatis inusitatae gratiam. 77. Non sola admirabilis ex Patre generatio Christi, admirabilis etiam ipsa generatio ejus ex Virgine.

PL 16, 546C

子を特別に、格別に生んだと見えるのは、確かにふさわしいことである。異例の権能の恩寵をもつ者が、異例の生まれの栄光をもつがよい。77. キリストの父からの生まれだけが驚くべきものなのではない。おとめからの彼の生まれそのものもまた驚くべきである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.11

11

Tu illam dicis nostrae similem conceptionis, et ego probo et istam nostrae esse dissimilem, immo te ipsum cogam fateri.

PL 16, 546C

汝はそれを我々の宿りに似たものだと言う。私はこれもまた我々のものに似ていないことを証明する。いや、汝自身にそれを認めさせてやる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.12

12

Dic quemadmodum sit natus ex Maria, quo usu uterus eum habuerit virginalis, quomodo sine semine viri partus, unde virgo praegnans, quemadmodum puella mater ante fetus, quam copulam ut uxor experta? Causa deerat, et generabatur filius.

PL 16, 546C

言え。マリアからどのように生まれたのか。おとめの胎は、いかなる慣わしによって彼を宿したのか。男の種なしに、どうして出産があったのか。どうしておとめが身ごもったのか。妻のような交わりを知る前に、どうして少女が母となったのか。原因が欠けているのに、子が生まれつつあったのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.13

13

Unde ergo legis novatae partus? 78. Si igitur in Virgine usus defuit generationis humanae, quemadmodum in Deo Patre propriae generationis usum requiris? Certe usus in sexu est, quia sexus in carne est: ubi ergo caro non est, quemadmodum carnis infirmitatem exigis?

PL 16, 546C

では、新たにされた法則による出産〔legis novatae partus の係りは定かでない。「新たにされた法則による出産」と取った〕は、どこから来たのか。78. おとめにおいて人間の生む慣わしが欠けていたのなら、どうして汝は、父なる神に、固有の生まれの慣わしを求めるのか。確かに慣わしは性にあり、性は肉にある。肉のないところで、どうして肉の弱さを要求するのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.14

14

Nemo meliorem discutit: credere tibi jussum est, non discutere permissum est. Scriptum est enim: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam (Gen. XV, 6) . Nec solum in generatione Filii sermo deficit, sed etiam in operibus Dei.

PL 16, 546D

自分より優れた者を、誰も問い詰めはしない。汝は信じるよう命じられたのであり、問い詰めることは許されていない。「アブラハムは神を信じた。それは彼に義と認められた」と書かれているからである(創世記15:6)。言葉が尽きるのは子の生まれにおいてだけではない、神の業においてもである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.12.15

15

Scriptum est enim: Omnia opera ejus in fide (Psal. XXXII, 4) . Opera ergo in fide, generatio sine fide? Et discutimus quae non videmus, qui jubemur credere magis quam discutere, quae videmus.

PL 16, 547A

「彼の業はみな信仰にある」と書かれているからである(詩篇32:4)。業は信仰にあるのに、生まれは信仰の外にあるのか。我々は、見ているものについてさえ問い詰めるよりも信じるよう命じられているのに、見えないものを問い詰めている。