ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber V, Caput XV 第V巻 第XV章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 685B · 18 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.1

1

Superius disputata strictim resumit, ex unitate divinae potestatis in Patre ac Filio quaecumque de Filii subjectione dicuntur, ad solam referenda humanitatem scite colligens: quod praeterea ex charitate, quae eadem utriusque est, confirmat.

PL 16, 685B

先に論じたことを簡潔に取り上げ直す。父と子における神的な権能の一体性から、子の服従について言われることはすべて人性にのみ関わると巧みに結論づけ、さらにそれを、両者に共通の愛から確かめる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.2

2

183. Conclusionem igitur totius absolutionis breviter colligamus. Unitas potestatis opinionem injuriosae subjectionis excludit: evacuatio potestatum, et victoria de morte quaesita, triumphatoris utique non minuit potestatem: subjectionem operatur obedientia, obedientiam Christus assumpsit, obedientia usque ad crucem, crux ad salutem.

PL 16, 685C

183. それゆえ、この解明全体の結論を手短にまとめよう。権能の一体性は、侮辱的な服従という見解を排除する。諸権能が無力にされ、死に対して勝利が勝ち取られたことは、凱旋者の権能をまったく減じない。服従を生み出すのは従順であり、従順をキリストは引き受けた。従順は十字架に至るまで、十字架は救いに至る。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.3

3

Ergo ubi opus, ibi et auctor est operis. Cum igitur omnia Christo subjecta fuerint per obedientiam Christi, ut in nomine ejus omnes genu flectant, tunc erit ipse omnia in omnibus; nunc enim, quia non omnes credunt, non videntur omnes esse subjecti.

PL 16, 685C

それゆえ、業のあるところには、業の作者もいる。ゆえに、すべてがキリストの従順を通してキリストに従わされ、彼の名においてすべての者が膝をかがめるとき、その時、彼自身がすべてにおいてすべてとなる。今は、すべての者が信じているわけではないので、すべての者が服しているとは見えないのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.4

4

Cum omnes ergo crediderint, et Dei fecerint voluntatem, erit omnia et in omnibus Christus: cum Christus fuerit omnia et in omnibus, erit omnia et in omnibus Deus; quia Pater manet semper in Filio. Quomodo ergo infirmitatis arguitur, qui redemit infirmos?

PL 16, 685D

それゆえ、すべての者が信じ、神の意志を行ったとき、キリストがすべてにおいてすべてとなる。キリストがすべてにおいてすべてとなったとき、神がすべてにおいてすべてとなる。父は常に子の内にとどまるからである。では、弱き者たちを贖った者が、どうして弱さのゆえに責められるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.5

5

184. Ac ne forte et illud ad infirmitatem Filii referas, quod scriptum est quia subjecit ei Deus omnia; disce quod omnia sibi etiam ipse subjecerit; scriptum est enim: Nostra autem conversatio in coelis est; unde et Salvatorem exspectamus Dominum Jesum, qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme ut fiat corpori gloriae suae secundum operationem, quo possit etiam subjicere sibi omnia (Phil. III, 20, 21) .

PL 16, 685D

184. そして、神が彼にすべてを従わせたと書かれていることまで、汝が子の弱さに帰したりしないように、彼自身もすべてを自分に従わせたことを学べ。書かれているからである。「しかし我々の暮らしは天にある。そこから我々は、救い主である主イエスを待ち望む。彼は我々の低い体を、自らの栄光の体と同じ形に変える。その働きによって、彼はすべてを自分に従わせることさえできる」(フィリピ3:20, 21)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.6

6

Didicisti ergo quod omnia possit sibi ipse subjicere, secundum operationem utique divinitatis.

PL 16, 686A

それゆえ汝は学んだ。彼がすべてを自ら自分に従わせることができること、それは神性の働きに即してであると。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.7

7

185. Disce nunc quoniam secundum carnem omnia subjecta accipiat, sicut scriptum est: Qui operatus est in Christo, suscitans eum a mortuis, et constituens eum ad dexteram suam in coelestibus, supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; et omnia subjecit sub pedibus ejus (Ephes. V, 20, 21) .

PL 16, 686A

185. 次に学べ。肉に即しては、すべてが従わされたものとして受けていることを。書かれているとおりである。「彼はキリストの内に働き、彼を死者の中から復活させ、天上で自分の右に座らせ、あらゆる支配と権能と力と主権の上に、またこの世においてのみならず来るべき世においても唱えられるあらゆる名の上に置き、すべてを彼の足の下に従わせた」(エフェソ5:20, 21)〔ミーニュの刷る引照のまま。引かれている句はエフェソ1:20–22 に当たる〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.8

8

Secundum carnem igitur ei omnia subjecta tradentur, secundum quam et a mortuis suscitatus est, et secundum animam humanam ac rationabilem subjectionem.

PL 16, 686B

それゆえ、肉に即して、すべてが従わされたものとして彼に渡されることになる。その肉に即して彼は死者の中から復活させられたのであり、また人間の理性ある魂に即した服従〔もある〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.9

9

186. Divine plerique interpretantur quod scriptum est: Nonne Deo subjecta erit anima mea (Psal. LXI, 1) ? animam dixit, non divinitatem; animam, non majestatem.

PL 16, 686B

186. 書かれていることを、多くの者が見事に解釈している。「私の魂は神に服するではないか」(詩篇61:1)。彼は魂と言ったのであって、神性とは言わなかった。魂であって威光ではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.10

10

Et ut sciremus quod Dominus per Prophetam de susceptione naturae est locutus humanae, addidit: Usquequo adjicietis super hominem (Ibid., 3) ? secundum illud quod ait in Evangelio: Quid me quaeritis interficere hominem (Joan. VIII, 40) ?

PL 16, 686B

そして、主が預言者を通して人の本性を取ったことについて語ったと我々が知るように、彼は付け加えた。「汝らはいつまで人に〔害を〕加えるのか」(詩篇61:3)。福音書で彼の言うことに従えば、「なぜ汝らは、人である私を殺そうとするのか」(ヨハネ8:40)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.11

11

Et addidit: Verumtamen pretium meum voluerunt repellere, cucurrerunt in siti, ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Ps. LXI, 4) .

PL 16, 686B

そして付け加えた。「ただし彼らは、私の代価を退けようとし、渇きの内に走り、口では祝福し、心では呪った」(詩篇61:4)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.12

12

Judaei enim, reportante Juda pretium, recipere noluerunt (Matth. XXVII, 6) , currentes in siti amentiae; quia spiritalis potus gratiam recusarunt. 187. Haec est pia subjectionis interpretatio.

PL 16, 686C

実に、ユダが代価を持ち帰ったのに、ユダヤ人たちは受け取ろうとせず(マタイ27:6)、狂気の渇きの内に走った。霊的な飲み物の恩寵を拒んだからである。187. これが服従の敬虔な解釈である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.13

13

Etenim cum Dominicae passionis hoc munus sit, utique in quo passus est, in hoc erit subjectus in nobis. Quaerimus qua causa?

PL 16, 686C

実に、これは主の受難の賜物であるから、彼が苦しんだその点において、彼は我々の内で服することになる。我々は問う、いかなる理由によってか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.14

14

Ut neque angeli, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque praesentia, neque futura, neque creatura alia separare nos possit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Rom. VIII, 38, 39) .

PL 16, 686C

天使も、力も、高さも、深さも、現在のものも、未来のものも、他のいかなる被造物も、キリスト・イエスにある神の愛から我々を引き離すことができないためである(ローマ8:38, 39)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.15

15

Videmus itaque ex his quae diximus, nullam exceptam esse creaturam: sed istis, quas supra dixit, omnem, si qua est, annumeratam esse.

PL 16, 686C

それゆえ、我々が述べたことから、いかなる被造物も除かれていないことが分かる。むしろ、彼が先に挙げたこれらに、もしあるならば、あらゆる被造物が数え入れられているのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.16

16

188. Simul etiam illud est considerandum, quod cum in superioribus dixerit: Quis nos separabit a charitate Christi? subter posuit: Neque mors, neque vita, nec alia creatura separare nos poterit a charitate Dei, quae est in Christo Jesu (Ibid., 35) .

PL 16, 686D

188. 同時に、次のことも考えねばならない。彼は先の箇所で「誰が我々をキリストの愛から引き離すだろうか」と言ったのち、その下に置いた。「死も、生も、他のいかなる被造物も、キリスト・イエスにある神の愛から我々を引き離すことはできない」(ローマ8:35)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.17

17

Videmus ergo eamdem charitatem Dei esse, quae Christi est. Denique non otiose posuit charitatem Dei, quae est in Christo Jesu; ne separatam Dei et Christi intelligeres charitatem.

PL 16, 686D

それゆえ、神の愛とキリストの愛は同じであることが分かる。実に彼は、「キリスト・イエスにある神の愛」と、いたずらに置いたのではない。神の愛とキリストの愛を別のものと、あなたが解さないためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.15.18

18

Nihil autem est quod charitas dividat, nihil quod divinitas sempiterna non possit, nihil quod lateat veritatem, fallat justitiam, praetereat sapientiam.

PL 16, 686D

愛が分かつものは何もなく、とこしえの神性にできないことは何もなく、真理に隠れるものは何もなく、正義を欺くものは何もなく、知恵を通り過ぎるものは何もない。