ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber III, Caput IV 第III巻 第IV章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 594C · 19 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.1

1

Christum non nisi secundum carnem factum narrari; quippe qui ut homines redimeret, non eguerit adjutorio, sicut nec ut se resuscitaret; cum aliis ut mortuos resuscitarent, oratione opus fuerit.

PL 16, 594C

キリストが作られたと語られるのは、肉に従ってのみである。人々を贖うのに、助けを必要としなかったからである。自らをよみがえらせるのにも、同様である。他の者たちが死者をよみがえらせるには、祈りが必要だった。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.2

2

Etsi autem ipse oraverit, hoc referendum ad humanitatem: divinitatem vero ex eo quod imperaverit, aestimandam; in quo diabolus Arianis anteponitur. Tum exposito cur Filius hominis potens dicatur, argumenti ponitur conclusio.

PL 16, 595A

彼が祈ったとしても、それは人性に帰すべきことである。神性は、彼が命じたことから評価されるべきである。この点で、悪魔のほうがアレイオス派にまさるとされる。次に、なぜ人の子が力ある者と呼ばれるかを説いたのち、論証の結論が置かれる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.3

3

26. Satis ergo claret et solum Deum non esse Patrem sine Filio, et solum Deum non intelligi Filium sine Patre; quia secundum carnem factus legitur Dei Filius, non secundum divinam generationem.

PL 16, 595A

26. 以上で、父は子なしには唯一の神でなく、子は父なしには唯一の神と解されないことは、十分に明らかである。神の子が作られたと読まれるのは、肉に従ってのことであり、神的な生まれに従ってのことではないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.4

4

27. In quo autem factus sit, per os sancti patriarchae locutus asseruit, dicens: Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.

PL 16, 595A

27. 何において作られたかは、彼〔子〕が聖なる族長の口を通して語り、断言している。こう言う。「私の魂は悪で満たされ、私の命は冥界に近づいた」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.5

5

Aestimatus sum cum descendentibus in lacum: factus sicut homo sine adjutorio inter mortuos liber (Psal. LXXXVII, 4 et seq.) . Et hic sicut homo, inquit, non sicut Deus, factus sum. Et repleta est malis anima mea: anima utique, non divinitas.

PL 16, 595B

「私は、穴に下る者たちとともに数えられた。助けのない人のように作られ、死者の間で自由な者となった」(詩篇87:4以下)。ここでも彼は、「神のようにではなく、人のように私は作られた」と言っている。そして「私の魂は悪で満たされた」。確かに魂であって、神性ではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.6

6

Factus est in eo, in quo erat infernis debitus: factus est in eo, in quo cum aliis aestimatus est; divinitas enim similitudinem collationis abjurat. Et tamen in ipsa carne morti obnoxia majestatem adverte divinitatis in Christo.

PL 16, 595B

彼は、冥界に負い目ある者であったその点において、作られた。他の者たちとともに数えられたその点において、作られた。神性は、比較によって同類とされることを拒むからである。それでも、死にさらされたその肉そのものにおいて、キリストのうちにある神性の威光に気づけ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.7

7

Et si factus est sicut homo, et sicut caro factus est; factus est tamen inter mortuos liber, et liber sine adjutorio. 28. Sed quomodo hic sine adjutorio fuisse se Filius dicit, cum supra (cap. 2) dictum sit: Posui adjutorium super potentem (Psal. LXXXVIII, 20) ?

PL 16, 595B

彼が人のように作られ、肉のように作られたとしても、それでも死者の間で自由な者となり、助けなしに自由な者となった。28. しかし、ここで子が自分は助けなしにいたと言うのは、上に(第2章)〔底本の引照のとおり。この句が出るのは第3章である〕「私は力ある者の上に助けを置いた」(詩篇88:20)と言われたことと、どう合うのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.8

8

Ergo et hic distingue naturas. Adjutorium caro habet, divinitas non habet. Liber igitur est, quia mortis vincula nescivit; non captus ab inferis, sed qui operatus sit in infernis: sine adjutorio est, quia neque per nuntium, neque per legatum, sed ipse per se Dominus salvum fecit populum suum.

PL 16, 595C

したがって、ここでも本性を区別せよ。肉には助けがあるが、神性にはない。ゆえに彼は自由である。死の絆を知らなかったからである。冥界に捕えられたのではなく、冥界で働いた者である。助けなしにいるのは、使者によっても特使によってでもなく、主自らによって、自分の民を救ったからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.9

9

Quomodo enim potuit adjutorium sui corporis quaerere suscitandi, qui alios suscitavit? 29. Ac licet homines quoque suscitaverint mortuos; non in sua tamen virtute fecerunt, sed in Christi nomine. Aliud est rogare, aliud imperare: aliud mereri, aliud donare.

PL 16, 595C

実に、他の者たちをよみがえらせた者が、自分の体をよみがえらせる助けを求めえたであろうか。29. また、人々も死者をよみがえらせたことはあるが、自分の力でしたのではなく、キリストの名によってしたのである。願うことと命じることは別であり、功績によって得ることと授けることは別である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.10

10

30. Elias ergo suscitavit, sed oravit, non imperavit (III Reg. XVII, 21, 22) . Elisaeus suscitavit configuratus mortuo: suscitavit etiam ipsius mortui corporis tactus; ut esset typus venturum eum qui missus in similitudinem carnis peccati, etiam sepultus mortuos suscitaret (IV Reg. XIII et XIV) .

PL 16, 595C

30. エリヤはよみがえらせたが、祈ったのであって、命じたのではない(列王記三17:21, 22)。エリシャは死者に自らを重ね合わせてよみがえらせた。そして死んだエリシャの体に触れること自体もまた、〔死者を〕よみがえらせた〔エリシャの墓に投げ込まれた死者がよみがえったことを指すと解した〕。それは、罪の肉の似姿に遣わされ、葬られてもなお死者をよみがえらせる、来るべき者の予型となるためであった(列王記四13章・14章)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.11

11

31. Petrus quoque, cum Aeneam curaret, ait: In nomine Jesu Nazareni surge et ambula (Act. II, 6) : non in suo ait, sed in Christi nomine.

PL 16, 595D

31. ペトロもまた、アイネアスを癒やしたとき、言った。「ナザレのイエスの名によって、立って歩け」(使徒言行録2:6)〔ミーニュの引照は2:6と刷る。この句は使徒言行録3:6に当たる〕。自分の名によってではなく、キリストの名によってと言ったのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.12

12

Surge autem verbum est imperantis: sed fiducia de merito est, non praesumptio de potestate; et de nominis operatione, non de sua virtute praeceptionis auctoritas. Quid igitur Ariani dicunt?

PL 16, 595D

「立て」は命じる者の言葉である。しかしそこにあるのは功績への信頼であって、権能への僭越ではない。そして命令の権威は、名の働きから来るのであって、自分の力から来るのではない。では、アレイオス派は何と言うのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.13

13

In nomine Christi et Petrus imperat, et illi nolunt imperasse Dei Filium, sed rogasse. 32. Sed lectum est quia rogavit. Disce distantiam. Rogat quasi filius hominis, imperat quasi Dei Filius.

PL 16, 596A

キリストの名によってペトロが命じるのに、彼らは、神の子が命じたのではなく、願ったのだとしたがる。32. しかし、彼が願ったと読まれる、というのか。違いを学べ。彼は人の子として願い、神の子として命じる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.14

14

Annon defertis hoc Dei Filio, quod etiam diabolus detulit, et vos majore sacrilegio derogatis? Ille dicit: Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut fiat panis (Luc. IV, 3) . Ille dicit, impera: vos dicitis, obsecra.

PL 16, 596A

諸君は、悪魔さえ神の子に帰したものを、神の子に帰さないのか。より大きな冒瀆によって貶めるのか。彼は言う。「汝が神の子なら、この石に、パンになれと言え」(ルカ4:3)。彼は「命じよ」と言う。諸君は「願え」と言う。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.15

15

Ille credit quod, jubente Dei Filio, elementorum rerumque natura in adversum vertatur: vos creditis quod nisi roget Dei Filius, nec voluntas ipsius impleatur. Et diabolus de potestate aestimandum putat Dei Filium, vos de infirmitate.

PL 16, 596A

彼は、神の子が命じれば、諸元素と万物の本性が反対の方向に転じると信じている。諸君は、神の子が願わなければ、その意志さえ成し遂げられないと信じている。悪魔は神の子を権能から評価すべきだと考え、諸君は弱さから評価する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.16

16

Tolerabiliora sunt tentamenta diaboli, quam argumenta Arii. 33. Nec moveat quia potentem Filium dixit hominis, cum Dominum majestatis legeris crucifixum (I Cor. II, 2) . Quae autem major potentia, quam supra coelestes potestates habere dominatum (Ephes. I, 21) ?

PL 16, 596A

悪魔の誘惑のほうが、アレイオスの論証よりも耐えやすい。33. 彼が人の子を力ある者と言ったことに動揺するな。あなたは威光の主が十字架につけられたと読んでいるのだから(一コリント2:2)〔ミーニュは2:2と刷る。この句は一コリント2:8に当たる〕。天の諸権能の上に支配を持つこと(エフェソ1:21)以上に、大きな力があろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.17

17

Habebat autem qui Thronis, Dominationibus, Angelis imperabat. Nam etsi erat inter bestias, sicut scriptum est (Marc. I, 13) , tamen angeli ministrabant ei; ut agnoscas aliud incarnationis esse, aliud potestatis.

PL 16, 596B

彼はそれを持っていた。諸々の座、主権、天使たちに命じていたのである。実に、書かれているとおり、彼は野獣の中にいた(マルコ1:13)が、それでも天使たちは彼に仕えた。それは、受肉に属することと権能に属することが別であると知るためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.18

18

Secundum carnem itaque tentatur a bestiis, secundum dignitatem ab angelis adoratur. 34. Didicimus igitur factum esse hominem et ad hominem hoc esse referendum.

PL 16, 596B

ゆえに、肉に従っては野獣に試みられ、尊厳に従っては天使たちに礼拝される。34. こうして我々は、彼が人として作られたこと、そしてこれは人に帰すべきことであることを学んだ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.4.19

19

Denique et alibi habes: Qui factus est ei ex semine David (Rom. I, 3) , secundum carnem utique ex semine David factus est: Deus autem ante saecula ex Deo natus est.

PL 16, 596B

実に、別の箇所でもあなたは読む。「ダビデの子孫から彼のために作られた者」(ローマ1:3)と。確かに肉に従ってダビデの子孫から作られたのである。だが神としては、世々の前に神から生まれた。