ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber IV, Caput XI 第IV巻 第XI章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 643D · 35 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.1

1

Discrimen quod conflare Ariani moliebantur e verbis Apostoli ex Patre omnia, et per Filium omnia esse docentis, irridetur. Ostenditur enim illic eamdem Patris ac Filii omnipotentiam exprimi: quod cum ex aliis locis, tum ex ipsius Pauli textu confirmatur.

PL 16, 643D

アレイオス派が、「万物は父から、また万物は子によって」と教える使徒の言葉から作り上げようとした区別が、嘲笑される。この箇所で、父と子の同じ全能が表されていることが示されるからである。これは他の箇所からも、パウロ自身の本文からも確かめられる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.2

2

Hunc absurde ad Patrem referri ab haereticis, ac pertinere ad Filium ex ejusdem serie demonstrari: nec tamen quidquam Filii derogari potentiae, si de Patre intelligatur.

PL 16, 643D

この箇所を異端者たちが不合理にも父に当てることと、同じ文脈から子に関わることが示されること。また、父について理解したとしても、子の力は何ら損なわれないこと。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.3

3

Postremo in istis, ex quo, per quem, et in quo aliquid, nullam intercedere differentiam, et haec omnia de tribus personis dici, evincit.

PL 16, 644A

最後に、「それから」「それによって」「それにおいて」という言い方のあいだにはいかなる違いも入り込まず、これらすべてが三つのペルソナについて言われることを論証する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.4

4

138. Jam illud ridiculum est, quod quidam ex illo Apostolico discretionem inter Patrem et Filium faciunt potestatis, quia scriptum est: Nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6) .

PL 16, 644A

138. さらに、ある者たちが使徒のあの句から、父と子の権能の区別を作るのは滑稽である。こう書かれているからである。「しかし我々には唯一の神、父がおり、万物は彼から、我々も彼のうちにある。また唯一の主イエス・キリストがおり、万物は彼によって、我々も彼によってある」(一コリント8:6)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.5

5

Aiunt enim non mediocrem divinae majestatis esse distantiam, quia dictum est: Ex illo omnia, et per hunc omnia. Nihil autem expressius, quam quod hoc loco omnipotens Filius evidenti ratione signatur; nam ut ex illo omnia, ita per hunc omnia.

PL 16, 644A

彼らは言う。「彼から万物が」「この者によって万物が」と言われているのだから、神的威光の隔たりは小さくない、と。だが、この箇所で全能の子が明白な理由によって示されていることほど、はっきりしたものはない。彼から万物があるように、この者によって万物があるのだから。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.6

6

139. Inter omnia Pater non est, cui dictum est: Quia universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91) . Inter omnia Filius non est, quia omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3) , et omnia in ipso constant, et ipse est super omnes coelos (Coloss. I, 17) .

PL 16, 644A

139. 父は「万物」の中にはいない。父に向かって、「万物は汝に仕える」(詩篇118:91)と言われているからである。子も「万物」の中にはいない。万物は彼によって作られ(ヨハネ1:3)、万物は彼のうちに成り立ち、彼はすべての天の上にいるからである(コロサイ1:17)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.7

7

Non ergo inter omnia Filius, sed super omnia: qui secundum carnem quidem est ex familia Judaeorum; idem tamen super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) , cujus est nomen super omne nomen, et de quo dicitur: Omnia subjecisti sub pedibus ejus (Psal. VIII, 8) .

PL 16, 644B

それゆえ子は万物の中にではなく、万物の上にいる。彼は肉に従えばユダヤ人の血筋から出たが、それでも万物の上にある神、世々にほめたたえられる神(ローマ9:5)であり、その名はすべての名の上にある。彼について言われている。「汝は万物を彼の足もとに服させた」(詩篇8:8)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.8

8

Subjiciendo autem omnia, nihil reliquit ei non subjectum, sicut Apostolus dixit (Hebr. II, 8) . Quod si hoc etiam secundum incarnationis locutus est sacramentum, quemadmodum possumus de supernae generationis incomparabili majestate dubitare?

PL 16, 644B

万物を服させることによって、彼に服さないものを何も残さなかったと、使徒は言った(ヘブライ2:8)。これをも受肉の秘義に従って語ったのなら、天の生まれの比類なき威光を、どうして疑うことができようか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.9

9

140. Nihil igitur potestatis inter Patrem et Filium certum est interesse. Denique eo usque nihil interest potestatis, ut idem Apostolus ex ipso dixerit esse omnia, per quem omnia sicut habes: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia (Rom. XI, 33) .

PL 16, 644B

140. それゆえ、父と子のあいだに、権能の違いが入り込むことは何もないと確実に言える。実に、権能に違いがないことは、同じ使徒が、万物がそれによってある者について、万物が彼から出ると言っているほどである。あなたが知るとおりである。「万物は彼から、彼によって、彼のうちにある」(ローマ11:33)〔ミーニュの引照は11:33。この句はローマ11:36 に見える〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.10

10

141. Si igitur Pater, sicut putant, tantummodo significatur, non potest idem et omnipotens esse, quia ex ipso omnia: et omnipotens non esse, quia per ipsum omnia.

PL 16, 644C

141. それゆえ、彼らの考えるとおり、ここで示されるのが父だけであるなら、同じ者が、万物が彼から出るのだから全能であり、かつ、万物が彼によってあるのだから全能でない、ということはありえない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.11

11

Aut igitur invalidum, nec omnipotentem Patrem sua assertione memorabunt, aut certe omnipotentem etiam Filium vel inviti voce propria fatebuntur. 142. Eligant tamen utrum hic Patrem declaratum putent.

PL 16, 644C

したがって彼らは、自らの主張によって、父を無力で全能でないと述べることになるか、あるいは少なくとも、不本意ながら自らの口で、子もまた全能であると告白することになる。142. だが彼らは、ここで宣べられているのが父であると考えるのかどうか、選ぶがよい。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.12

12

Si Patrem, ergo et per ipsum omnia: si Filium, ergo et ex ipso omnia. Si autem et per Patrem omnia, nihil utique Filio derogandum: et si ex Filio omnia, similiter et Filio deferendum.

PL 16, 644C

父であるなら、万物は父によってもある。子であるなら、万物は子からもある。万物が父によってあるなら、子から何も減じてはならない。万物が子から出るなら、同様に子にも帰さねばならない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.13

13

143. Ac ne insidiari nos unius arbitrentur obreptione versiculi, totum caput recenseamus: O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!

PL 16, 644D

143. また、一つの句をこっそり摘んで、我々が策を弄していると彼らが思わないよう、章全体を見直そう。彼は言う。「ああ、神の知恵と知識の富の深さよ。その裁きはいかに究めがたく、その道はいかにたどりがたいことか」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.14

14

Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula (Ibid., 33 et seq.)

PL 16, 644D

「誰が主の思いを知ったか。誰がその相談相手であったか。誰が先に彼に与えて、報いを受けようか。万物は彼から、彼によって、彼のうちにある。彼に栄光が世々にある」(ローマ11:33以下)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.15

15

144. De quo igitur dictum putant, de Patre, an de Filio? Si de Patre: sed non est Sapientia Dei Pater; quia Sapientia Dei Filius est. Quid est autem quod non possit Sapientia, de qua scriptum est: Cum sit una omnipotens et permanens, in se omnia innovat (Sap. VII, 27) ?

PL 16, 645A

144. では彼らは、これは誰について言われたと考えるのか。父についてか、子についてか。父についてだとすれば、父は神の知恵ではない。神の知恵は子だからである。ところで、知恵にできないことがあろうか。知恵についてはこう書かれている。「ただ一つであって全能であり、とどまりつつ、万物を新しくする」(知恵の書7:27)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.16

16

Non ergo accedentem legimus, sed permanentem. Habes ergo juxta Salomonem, omnipotentem et permanentem Sapientiam. Habes etiam bonam, quia scriptum est: Sapientiam autem non vincit malitia (Ibid., 30) . 145. Sed ad propositum revertamur.

PL 16, 645A

それゆえ我々は、〔知恵が〕来て加わると読むのではなく、とどまると読む。したがってあなたは、ソロモンに従えば、全能でとどまる知恵を持っている。さらにあなたは、善なる知恵をも持っている。こう書かれているからである。「知恵に悪は勝たない」(知恵の書7:30)。145. しかし本題に戻ろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.17

17

Quam inscrutabilia sunt, inquit, judicia ejus! Si igitur omne judicium Pater dedit Filio, Filium Pater videtur declarare, qui judicat (Joan. V, 22) . 146. Denique ut scias quia non de Patre, sed de Filio dicit, addidit: Quis prior, inquit, dedit illi?

PL 16, 645A

「その裁きはいかに究めがたいことか」と彼は言う。父がすべての裁きを子に与えたのなら(ヨハネ5:22)、父は、裁く子を示していると見える。146. 実に、これが父についてではなく子について言われていることをあなたが知るために、彼は付け加えた。「誰が先に彼に与えたか」と。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.18

18

Dedit enim Pater Filio: sed dedit jure generationis, non munere largitatis. Et ideo quia negari non potest a Patre accepisse Filium, secundum quod scriptum est: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo (Matth. XI, 27) : dicendo tamen: Quis prior dedit illi? non accepisse per naturam a Patre Filium denegavit, sed priorem non posse dici inter Patrem et Filium declaravit; quia etsi Pater dedit Filio, non tamen quasi posteriori dedit: quia increata et inaestimabilis Trinitas, quae unius est aeternitatis et gloriae, nec tempus, nec gradum, vel posterioris recipit, vel prioris.

PL 16, 645B

実際、父は子に与えた。ただしそれは生まれの権利によって与えたのであり、施しの賜物としてではない。そして、子が父から受けたことは否定できない。「すべては私の父から私に渡された」(マタイ11:27)と書かれているとおりである。それでも、「誰が先に彼に与えたか」と言うことで、子が父から本性によって受けたことを否定したのではなく、父と子のあいだに先なる者を言うことはできないと宣言したのである。父が子に与えたとしても、後なる者に与えたかのようにではない。唯一の永遠と栄光に属する、造られざる、評価しがたい三位一体は、後なるものも先なるものも、時も段階も受けつけないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.19

19

147. Quod si Graecos magis codices sequendos putamus, qui habent τὶς προσέδωκεν αὐτῷ vides quoniam cui nihil addi potest, non dispar a pleno est.

PL 16, 645B

147. もしギリシア語の写本にこそ従うべきだと考えるなら、そこには「誰が彼に先に与えたか」〔ギリシア語。「付け加えて与える」の含みをもつ語〕とあり、あなたは、何も加えられえない者は、満ちた者と異ならないことを見る。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.20

20

Ergo si Filio magis convenit hoc totum Apostolicum caput, videmus et de Filio esse credendum, quia ex ipso omnia, sicut scriptum est: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. 148. Esto tamen de Patre dictum putent.

PL 16, 645C

それゆえ、使徒のこの章全体が子により適しているなら、万物が彼から出るということも子について信じるべきであることがわかる。「万物は彼から、彼によって、彼のうちにある」と書かれているとおりである。148. だが、彼らが父について言われたと考えるとしてみよう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.21

21

Itaque meminerimus quia sicut ex ipso legimus omnia, ita etiam per ipsum omnia: in universitatem quippe totius creaturae Patris et Filii profertur auctoritas.

PL 16, 645C

それなら、彼から万物があると読むように、彼によって万物があるとも読むことを思い出そう。父と子の権威は、全被造物の総体に向けて宣べられているのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.22

22

Ac licet superius omnipotentem Filium paterno probaverimus exemplo, tamen quia illis derogare studium est, considerent quia et Patri derogant. Si enim infirmus Filius, quia per ipsum omnia, numquid infirmus et Pater, quia et per Patrem omnia?

PL 16, 645C

また、先に我々が、父の例によって子の全能を証明したにもかかわらず、彼らは子を貶めることに熱心なので、父をも貶めていることを考えるがよい。万物が子によってあるから子が弱いのなら、万物が父によってもあるのだから、父も弱いのではないか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.23

23

149. Sed ut agnoscant nullam discretionem inter haec esse, iterum demonstrabo ejusdem esse, ex quo aliquid, et per quem aliquid; et ostendam utrumque de Patre lectum. Sic enim habemus: Fidelis Deus per quem vocati estis in communionem Filii ejus (I Cor. I, 9).

PL 16, 645C

149. しかし、これらのあいだに区別がないことを彼らが認めるように、「何かがそれから出る」ことと「何かがそれによってある」ことが同じ者に属することを、再び示そう。しかも両方が父について読まれることを示そう。こうあるからである。「神は誠実である。神によって、汝らはその子の交わりに召された」(一コリント1:9)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.24

24

Quid Apostolus dixerit, considerent. Per Patrem vocamur, et nihil est quaestionis: per Filium creamur, et hoc vilius aestimarunt?

PL 16, 645D

使徒が何と言ったかを、彼らは考えるがよい。我々は父によって召される、それには何の問題もない。我々は子によって造られる、それを彼らはより卑しいと評価したのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.25

25

Pater in communionem Filii vocavit, et religiose hoc sicut debemus, accipimus: Filius omnia creavit, et putant non liberae fuisse voluntatis arbitrium, sed coactae atque servilis operationis obsequium?

PL 16, 646A

父は我々を子の交わりに召した。我々はそれを、当然そうすべきように、敬虔に受け取る。子が万物を造った。それを彼らは、自由な意志の決定ではなく、強いられた奴隷的な働きの服従だと考えるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.26

26

150. Ut autem agnoscas plenius nihil distare inter Patris et Filii potestatem, cum per Patrem in communionem Filii ejus vocemur; ex Filio est ipsa communio, sicut scriptum est: Quoniam de plenitudine ejus nos omnes accepimus (Joan. I, 16) ; licet secundum Graecum Evangelium, ex plenitudine ejus intelligere debeamus.

PL 16, 646A

150. さらに、父によって我々が子の交わりに召される以上、父と子の権能にまったく隔たりがないことを、あなたがより十分に認めるために。その交わり自体が子から出ている。こう書かれているとおりである。「その充満から我々はみな受けた」(ヨハネ1:16)。ただしギリシア語の福音書に従えば、「その充満の中から」と解すべきである〔ラテン語の引用は de plenitudine ejus。著者はギリシア語の前置詞に合わせて ex plenitudine ejus と読むべきだと言う。日本語ではこの違いを出しにくいので、ex を「〜の中から」とした〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.27

27

151. Ecce et per Patrem communio, et ex Filio communio: sed non discrepans, sed una communio; sicut idem Joannes in epistola sua dixit: Et communicatio nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo (I Joan. I, 3) .

PL 16, 646A

151. 見よ、父によっても交わりであり、子から出る交わりでもある。だが、それは食い違うのではなく、一つの交わりである。同じヨハネが自らの手紙で言ったとおりである。「我々の交わりが、父と、その子イエス・キリストとともにあるように」(一ヨハネ1:3)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.28

28

152. Accipe etiam quia non solum ex Patre et Filio, sed etiam ex Spiritu sancto unam nobis communionem Scriptura commemoravit: Gratia, inquit, Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio sancti Spiritus cum omnibus vobis (II Cor. XXIII, 13) .

PL 16, 646B

152. さらに、聖書が、父と子からだけでなく、聖なる霊からも、一つの交わりが我々にあると記していることを受け取れ。聖書は言う。「我々の主イエス・キリストの恩寵と、神の愛と、聖なる霊の交わりが、汝ら皆とともにあるように」(二コリント23:13)〔ミーニュの引照は23:13。この句は二コリント13:13 に見える〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.29

29

153. Quaero autem in quo minor videatur is per quem omnia, quam is ex quo omnia? An quia operator asseritur? Sed operatur et Pater; quia verus est, qui dixit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 17) . Sicut igitur Pater operatur, operatur et Filius.

PL 16, 646B

153. 私は問う。万物がそれによってある者は、万物がそれから出る者よりも、どの点で劣ると見えるのか。業をなす者と言われているからか。だが父もまた働く。真実である者が言ったからである。「私の父は今に至るまで働いている。私も働く」(ヨハネ5:17)。それゆえ、父が働くように、子もまた働く。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.30

30

Non ergo operator infirmus aut vilis est; quoniam operatur et Pater: et ideo quod commune est Filio cum Patre, vel propter Patrem inferiore loco accipi non oportet; ne Patri potius in Filio ab haereticis derogetur.

PL 16, 646B

それゆえ、業をなす者は弱くも卑しくもない。父もまた働くからである。だから、子が父と共有していることを、父のゆえにも、より低い位置に受け取ってはならない。異端者たちによって、子において父がむしろ貶められないためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.31

31

154. Nec mediocre illud, quod alibi etiam idem sanctus Joannes ad refellendas Arianae perfidiae quaestiones, ait: Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam qui facit justitiam, ex ipso natus est (Joan. II, 29) .

PL 16, 646C

154. 同じ聖ヨハネが別の箇所で、アレイオス派の背信の問いを論駁するために言っていることも、小さくない。「彼が正しいと汝らが知るなら、正義を行う者は彼から生まれたと知れ」(ヨハネ2:29)〔ミーニュの引照は「ヨハネ2:29」。この句は一ヨハネ2:29 に見える〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.32

32

Justus autem quis nisi Dominus, qui justitias dilexit (Psal. X, 8) ? Aut quem, sicut superiora indicant, repromissorem vitae habemus aeternae, si Filium non habemus? Si igitur Filius Dei vitam nobis promisit aeternam, et ipse justus est, ex ipso utique nati sumus.

PL 16, 646C

正しい者とは、正義を愛した主(詩篇10:8)でなくて誰であろうか。また、上の箇所が示すように、子を持たないのなら、永遠の生命の約束者として誰を持つというのか。神の子が我々に永遠の生命を約束したのであり、彼自身が正しいのだから、我々は確かに彼から生まれたのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.33

33

Aut si ex Filio nos per gratiam natos negant, nec justum Filium confitentur. 155. Credas igitur necesse est etiam ex Dei Filio omnia; quia omnium sicut Deus Pater, ita et Filius et auctor est et creator.

PL 16, 646C

もし彼らが、我々が恩寵によって子から生まれたことを否定するなら、子が正しいと告白していないことになる。155. それゆえ、あなたは、万物もまた神の子から出ると信じねばならない。万物について、父なる神がそうであるように、子もまた創始者であり造り主だからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.34

34

Videmus ergo inanem esse hanc quaestionem, cum et de Filio credi conveniat, quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. 156. Diximus quomodo ex ipso, quomodo etiam per ipsum.

PL 16, 646D

こうして我々は、この問いが空しいことを見る。「万物は彼から、彼によって、彼のうちにある」ことは、子についても信じるのがふさわしいからである。156. 我々は、いかに彼からであり、いかに彼によってでもあるかを述べた。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.11.35

35

In ipso autem omnia esse quis dubitet, cum alibi scriptum sit: Quoniam in ipso condita sunt omnia in coelis, et in ipso creata sunt: et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant (Coloss. I, 16) ? Habes ergo ex ipso gratiam, ipsum operatorem, in ipso omnium firmamentum.

PL 16, 647A

彼のうちに万物があることを、誰が疑おうか。別の箇所にこう書かれているのに。「天にあるものはすべて、彼において据えられ、彼において造られた。彼は万物の前にあり、万物は彼のうちに成り立つ」(コロサイ1:16)。ゆえにあなたは、彼から恩寵を、彼自身を業をなす者として、彼のうちに万物の基礎を持つ。