De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.1
Objicientibus Filium cum a Patre sit missus, eo utique minorem esse; respondetur illum etiam a Spiritu missum, quo tamen minor non habeatur.
PL 16, 575B子は父によって遣わされたのだから、それゆえ父より劣ると反論する者たちに対し、子は聖なる霊によっても遣わされたが、それでも〔霊より〕劣るとはされない、と答える。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.2
Additur etiam Spiritum mitti a Patre et Filio, ut utriusque operationum unitas designetur: Hinc admonemur sedulo distinguendum quae locutiones Christo ut Deo, quaeve eidem ut homini conveniant: quarum exempla non pauca subjiciuntur exponunturque.
PL 16, 575Bさらに、霊は父と子によって遣わされることが加えられ、両者の働きの一体性が示される。ここから、どの言い方がキリストに神として当てはまり、どの言い方が同じキリストに人として当てはまるかを、入念に区別すべきことが勧められ、その例が少なからず挙げられて解き明かされる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.3
74. Nec illud sane metuo, quod solent obtendere minorem esse, quia missus est. Si enim et minor non docetur, et honorificentiae docetur aequalitas; cum ita omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 23) , constat eo minorem non esse, quod missus est.
PL 16, 575B74. 彼らが、子は遣わされたのだから劣ると口実にしがちなことを、私は少しも恐れない。実に、劣ることは教えられておらず、むしろ尊崇の等しさが教えられているのだから。「すべての人が、父を敬うように子を敬う」(ヨハネ5:23)とある以上、子が遣わされたことによって劣るのでないことは明らかである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.4
75. Non ergo humani sermonis angustias, sed verborum claritatem intuere, operibus crede. Considera quia Dominus noster Jesus Christus in Esaia locutus est ab Spiritu sancto esse se missum (Esa. LXI, 1) .
PL 16, 575C75. それゆえ、人の言葉の狭さでなく、言葉の明らかさを見よ。業を信じよ。考えよ、我々の主イエス・キリストはイザヤにおいて、自分は聖なる霊によって遣わされたと語った(イザヤ61:1)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.5
Numquid ergo Spiritu minor Filius, quia missus ab Spiritu est? Habes igitur scriptum quod Filius a Patre et Spiritu ejus dicat esse se missum: Ego sum, inquit, primus, et ego in aeternum, et manus mea fundavit terram, dextera mea solidavit coelum (Esai. XLVIII, 12, 13) ; et infra: Ego locutus sum, et ego vocavi; adduxi eum, et prosperum iter ejus feci.
PL 16, 575Cでは、霊によって遣わされたのだから、子は霊より劣るのか。あなたは、子が、自分は父とその霊によって遣わされたと言っていると書かれているのを見いだす。子は言う。「私は最初の者であり、私は永遠にいる。私の手は地を基づけ、私の右の手は天を固めた」(イザヤ48:12, 13)。さらに下にこうある。「私が語り、私が呼んだ。私は彼を連れて来て、その道を栄えさせた。」
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.6
Accedite ad me, et audite haec: non in occulto ab initio locutus sum. Cum fierent, illic eram: et nunc Dominus misit me, et Spiritus ejus (Ibid., 15, 16) . Utique qui coelum fecit et terram, ipse dicit a Domino et a Spiritu ejus esse se missum.
PL 16, 576A「汝らは私に近づき、これを聞け。私は初めから隠れて語ったのではない。それらが生じたとき、私はそこにいた。今、主が私を遣わした、その霊もまた」(イザヤ48:15, 16)。天と地を作った者自身が、自分は主とその霊によって遣わされたと言うのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.7
Videtis ergo quod simplicitas sermonis, non injuria missionis sit. Ipse igitur missus a Patre, ipse est missus ab Spiritu.
PL 16, 576A諸君は、これが言葉の素朴さであって、遣わされたことの不当ではないと分かるだろう。それゆえ、父に遣わされた当人が、霊にも遣わされたのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.8
76. Et ut cognoscas nullam majestatis esse distantiam, etiam Filius Spiritum mittit, sicut ipse dixit: Cum venerit autem Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre meo, Spiritus veritatis, qui a Patre meo procedit (Joan. XV, 26) .
PL 16, 576A76. 威光にいかなる隔たりもないとあなたが知るために言う。子もまた霊を遣わす。自身がこう言っている。「私が父のもとから汝らに遣わすパラクレートス、すなわち父のもとから出る真理の霊が来るとき」(ヨハネ15:26)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.9
Hunc eumdem Paraclitum et a Patre esse mittendum supra docuit dicens: Paraclitus autem ille Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26) . Vide unitatem, quia quem Deus Pater mittit, mittit et Filius: et quem mittit Pater, mittit et Spiritus.
PL 16, 576Aこの同じパラクレートスが父からも遣わされることになると、子は先に教えて言った。「パラクレートス、すなわち聖なる霊、父が私の名によって遣わす者」(ヨハネ14:26)。一体性を見よ。神なる父が遣わす者を子も遣わし、父が遣わす者を霊も遣わす。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.10
Aut si nolunt Filium missum, quia dexteram Patris Filium legimus; ipsi de Patre quod de Filio abnuunt, fatebuntur: nisi forte aut alterum sibi Patrem, aut alterum sibi Filium inveniant Ariani.
PL 16, 576Bあるいは、父の右手が子であると我々は読むのだから〔イザヤ48:13「私の右の手は天を固めた」の右の手を子と読むなら、遣わされたと語るその話し手は父になる、の意と取った〕子が遣わされたことを彼らが認めないのなら、子について否むことを、彼ら自身が父について認めることになる。アレイオス派が、自分たちのために別の父か別の子を見つけ出すのでない限りは。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.11
77. Sileant igitur inanes de sermonibus quaestiones; quia regnum Dei, sicut scriptum est (I Cor. II, 4) , non in persuasione verbi est, sed in ostensione virtutis. Servemus distinctionem divinitatis et carnis.
PL 16, 576B77. それゆえ、言葉をめぐる空虚な議論は黙らせよ。書かれているとおり、神の国は言葉の説得にではなく、力の示しにあるのだから(一コリント2:4)。神性と肉の区別を守ろう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.12
Unus in utraque loquitur Dei Flius; quia in eodem utraque natura est: et si idem loquitur, non uno semper loquitur modo. Intende in eo nunc gloriam Dei, nunc hominis passiones.
PL 16, 576B神の子〔底本は Flius。Filius と読む〕は、一人でその両方において語る。同じ者のうちに両方の本性があるからである。同じ者が語るとしても、いつも一つの仕方で語るのではない。その者において、あるときは神の栄光を、あるときは人の情念を見てとれ。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.13
Quasi Deus loquitur quae sunt divina, quia Verbum est: quasi homo dicit quae sunt humana, quia in mea substantia loquebatur. 78. Hic est panis vivus, qui descendit de coelo (Joan. VI, 51) .
PL 16, 576C神として、神的なことを語る。言葉だからである。人として、人間的なことを言う。私の実体において語っていたからである。78. 「これは天から降った生きたパンである」(ヨハネ6:51)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.14
Panis hic caro est, sicut ipse dixit: Hic panis quem ego dabo, caro mea est (Ibid., 52) . Hic est qui descendit de coelo, hic est quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum. Nec ipsa littera nos docet sanctificatione divinitatem eguisse, sed carnem.
PL 16, 576Cこのパンは肉である。自身がこう言った。「私が与えるこのパンは、私の肉である」(ヨハネ6:52)。天から降ったのはこの者、父が聖別して、この世に遣わしたのもこの者である。文字そのものが我々に教えているのは、聖別を必要としたのは神性ではなく、肉であったということである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.15
Denique ipse Dominus dixit: Et ego memetipsum sanctifico pro ipsis (Joan. XVII, 19) ; ut agnoscas quod et sanctificatur in carne pro nobis, et divinitate sanctificat.
PL 16, 577A実に、主自身が言った。「私は彼らのために、私自身を聖別する」(ヨハネ17:19)。あなたが、肉において我々のために聖別されることと、神性によって聖別することの両方を知るためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.16
79. Hic idem est quem Pater misit, sed factum ex muliere, factum sub Lege, ut Apostolus dixit (Galat. IV, 4) . Hic est, qui ait: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me: evangelizare pauperibus misit me (Luc. IV, 18) .
PL 16, 577A79. 父が遣わしたのはこの同じ者であるが、使徒が言ったとおり、女から作られ、律法のもとに作られた者である(ガラテヤ4:4)。「主の霊が私の上にある。そのゆえに、彼は私に油を注いだ。貧しい者たちに福音を告げるために、私を遣わした」と言うのは、この者である(ルカ4:18)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.17
Hic est qui dicit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo est, an ego a me ipso loquar (Joan. VII, 16, 17) . Alia ergo ex Deo doctrina, alia ex homine.
PL 16, 577Aこう言うのもこの者である。「私の教えは私のものではなく、私を遣わした者のものである。もし誰かがその意志を行おうとするなら、その教えが神から出たものか、私が自分から語っているのかを知るだろう」(ヨハネ7:16, 17)。それゆえ、神から出る教えと、人から出る教えとは別である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.18
Itaque Judaei cum doctrinam ejus secundum hominem quaererent, et dicerent: Quomodo hic litteras novit, cum non didicerit (Joan. VII, 15) ? respondit Jesus, et dixit: Mea doctrina, non est mea; nam cum sine eruditione litterarum doceat, non quasi homo, sed potius ut Deus videtur docere, qui doctrinam non didicerit, sed invenerit.
PL 16, 577Aそこで、ユダヤ人たちが人としての彼の教えを問題にして、「この人は学んだこともないのに、どうして文字を知っているのか」(ヨハネ7:15)と言ったとき、イエスは答えて言った。「私の教えは私のものではない」。文字の学びなしに教えているのだから、人としてではなく、むしろ神として教えていると見える。教えを学んだのではなく、見いだした者として。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.19
80. Adinvenit enim omnem viam disciplinae, ut supra lectum est; nam utique de Filio Dei dictum est: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ad eum qui adinvenit omnem viam disciplinae.
PL 16, 577B80. 実に、彼は教えのあらゆる道を見いだした。先に読まれたとおりである。確かに、これは神の子について言われたものである。「これは我々の神である。彼に比べられる別の者はいないと見なされる。彼は教えのあらゆる道を見いだした。」
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.20
Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruc. III, 36 et seq) . Quomodo ergo secundum divinitatem doctrinam suam non habet, qui adinvenit omnem viam disciplinae, antequam videretur in terris?
PL 16, 577B「そののち、彼は地上に姿を現し、人々と交わった」(バルク3:36以下)。では、地上に姿を現す前に教えのあらゆる道を見いだした者が、どうして神性に従っては自分の教えを持たないのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.21
Aut quomodo minor, de quo dictum est: Non aestimabitur alius ad eum? Utique incomparabilis dicitur, ad quem nemo alius aestimari potest: sed ita incomparabilis, ut Patri nequeat anteferri.
PL 16, 577Bあるいは、「彼に比べられる別の者はいないと見なされる」と言われた者が、どうして劣るのか。確かに彼は比べるものがないと言われる。ほかの誰も彼に比べられえないからである。しかし、父より前に置かれえないという仕方で比べるものがないのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.22
Quod si de Patre dictum putant, impietatem Sabellii non evadent, ut Patri susceptionem humanae carnis attribuant. 81. Persequamur sequentia: Qui a semetipso, inquit, loquitur, gloriam suam quaerit (Joan. VII, 18) . Vide unitatem, quae et Patrem signat et Filium.
PL 16, 577Cもし彼らがこれを父について言われたと考えるなら、父に人の肉を受け取ることを帰すことになり、サベリオスの不敬虔を免れない。81. 続きを追おう。「自分から語る者は、自分の栄光を求める」と言う(ヨハネ7:18)。一体性を見よ。それは父をも子をも指している。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.23
Non potest non esse, qui loquitur: sed non potest a semetipso esse quod loquitur, in quo naturaliter ex Patre sunt omnia. 82. Quid est autem: Gloriam suam quaerit? Hoc est, non divisam a Patre gloriam; nam utique et Verbum Deus habet gloriam.
PL 16, 577C語る者が存在しないということはありえない。しかし、語られることが自分から出るということはありえない。その者においては、あらゆるものが本性によって父から出ているからである。82. では、「自分の栄光を求める」とは何か。それは、父から分けられていない栄光ということである。実に、言葉である神にも栄光がある。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.24
Denique dicit: Ut videant gloriam meam (Joan. XVII, 24) . Sed illa verbi gloria eadem Patris gloria est, sicut scriptum est: Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 11) .
PL 16, 577C実に、彼は言う。「彼らが私の栄光を見るために」(ヨハネ17:24)。しかし、言葉のその栄光は父の栄光と同じである。書かれているとおり、「主イエス・キリストは神なる父の栄光のうちにある」(フィリピ2:11)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.25
Ita igitur secundum divinitatem Dei Filius suam gloriam habet, ut Patris et Filii una sit gloria. Non est ergo minor in claritate, quia una gloria: non minor divinitate, quia plenitudo divinitatis in Christo est.
PL 16, 577Dこうして、神性に従って神の子は自分の栄光を持つが、父と子の栄光は一つである。それゆえ、栄光が一つであるから、輝き〔claritas〕において劣ることはない。神性の充満がキリストにあるのだから、神性において劣ることもない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.9.26
83. Et quomodo, inquis, scriptum est: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum (Joan. XVII, 1) ? Qui hoc dicit, clarificatione, inquis, indiget. Hucusque oculos habes: quod reliquum est non legisti; sequitur enim: Ut Filius tuus clarificet te (Ibid.) . Numquid et Pater indiget, qui clarificandus a Filio est?
PL 16, 578A83. 汝は言う。「では、『父よ、時が来た。汝の子に栄光を与えよ』と書かれているのはどうか」(ヨハネ17:1)。これを言う者は栄光を与えられることを必要としている、と汝は言う。汝は目をそこまでしか持たない。残りの部分を読んでいない。続けてこうあるからである。「汝の子が汝に栄光を与えるために」(ヨハネ17:1)。子によって栄光を与えられることになる父もまた、必要としているのか。