De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.1
Verba illa: Omnis viri caput Christus. . . . caput autem Christi Deus, primo in Arianos ipsos retorquet: deinde Christi tantum secundum naturam humanam considerati Deum caput esse ex alio Scripturae loco, quem objicere solebant iidem haeretici, probat: nec prudentius quoque oppositum ab ipsis textum illum: Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt.
PL 16, 622A「すべての男の頭はキリスト……キリストの頭は神」という句を、まずアレイオス派自身に向け返す。ついで、キリストが人間の本性においてのみ考察されるかぎり、神が頭であることを、同じ異端者たちが持ち出すのを常とした聖書の別の箇所から証明する。また、彼らが対置した「植える者と水を注ぐ者は一つである」というあの句も、賢明な反論にならないことを示す。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.2
Quibus explicatis, quo pacto Pater in Filio, et Filius in Patre, nec non in utroque fideles esse dicantur, aperitur. 27. Itaque discutiamus eorum alias quaestiones.
PL 16, 622Bこれらを説明したうえで、父が子の内に、子が父の内にあり、また信じる者たちが両者の内にあると言われる、その仕方を明らかにする。27. それでは、彼らのほかの問いも検討しよう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.3
Scriptum est, inquiunt: Omnis viri caput Christus est, caput autem mulieris vir, caput autem Christi Deus (I Cor. XI, 3) . Qua in quaestione dicant mihi, velim, utrum conjungere, an dividere haec quatuor velint.
PL 16, 622B彼らは言う。「書かれている。『すべての男の頭はキリストであり、女の頭は男であり、キリストの頭は神である』」(一コリント11:3)。この問いについて、この四つを結びたいのか、分けたいのか、答えてほしい。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.4
Si enim conjungere, atque ita dicunt Deum caput esse Christi, sicut vir est mulieris caput, videte quid incidant.
PL 16, 622Bもし結びつけ、神がキリストの頭であるのは、男が女の頭であるのと同じだと言うなら、彼らがどういう事態に陥るかを見よ。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.5
Nam si haec tamquam ex paribus sumpta est comparatio, et haec quatuor, id est, mulier, vir, Christus, et Deus, quasi ex unius atque ejusdem naturae similitudine comparantur, ergo mulier et Deus unius incipient esse naturae.
PL 16, 622Bというのも、この比較が対等なものから取られ、この四つ、すなわち女、男、キリスト、神が、同一の本性の類似から比べられているのだとすれば、女と神が同一の本性であることになってしまうからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.6
28. Quod si hoc displicet, quia sacrilegum est dicere, ut volunt dividant. Itaque si Christum apud Deum Patrem ita volunt esse, sicut est mulier apud virum; unius utique Christum et Deum dicunt esse substantiae, quoniam mulier et vir unius sunt in carne naturae (Gen. II, 24) : nam quod distat, in sexu est.
PL 16, 622C28. これが気に入らないなら——それを言うのは冒瀆だからだが——彼らが望むとおり分けるがよい。それゆえ、キリストが神なる父のもとにあるのは、女が男のもとにあるのと同じだと望むなら、彼らはキリストと神が同一の実体であると言うことになる。女と男は肉において同一の本性だからである(創世記2:24)。違いは性にあるにすぎない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.7
Cum vero inter Christum et Patrem sexus non interveniat, quod unum inter Filium et Patrem in natura est, fatebuntur: quod diversum in sexu est, denegabunt. 29. Placetne ista divisio? An mulierem, virum et Christum unius volunt esse substantiae, et Patrem separant?
PL 16, 622Cしかし、キリストと父の間に性は介在しないので、子と父の間で本性において一つである点は認めるだろうが、性において異なる点は否定するだろう。29. この区分は気に入るか。それとも、女と男とキリストが同一の実体であるとし、父を切り離そうと望むのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.8
Haeccine igitur divisio placet? Si ita est, videte quid incidant. Aut enim non solum Arianos, sed etiam Photinianos se necesse est confiteantur; quia Christum hominem tantum fatentur, quem humanae tantummodo naturae aestimant copulandum: aut vel invitos acquiescere par est nostrae sententiae, per quam id quod impie cogitarunt, pie religioseque defendimus; ut sit Christus quidem secundum generationem divinam Dei virtus, secundum assumptionem autem carnis, unius cum omnibus hominibus in carne substantiae: salva tamen incarnationis suae gloriae; quia veritatem suscepit, non imaginem carnis.
PL 16, 622Cこの区分が気に入るのか。そうなら、彼らがどういう事態に陥るかを見よ。彼らはアレイオス派であるだけでなく、フォティヌス派でもあると告白せざるをえない。キリストを人としか認めず、人間の本性にのみ結びつけるべきだと考えるからである。あるいは、せめて嫌々ながらも我々の見解に同意するのが当然である。この見解によって我々は、彼らが不敬虔に考えたことを、敬虔に信心深く擁護する。すなわち、キリストは神的な生まれに従えば神の力であり、肉の受容に従えば、すべての人間と肉において同一の実体であるが、受肉の栄光〔底本は gloriae。gloria と読む〕は損なわれない。真実の肉を受けたのであって、肉の像を受けたのではないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.9
30. Sit ergo juxta humanam conditionem caput Christi Deus; non enim dixit caput Christi Pater, sed caput Christi Deus; quia divinitas, ut pote creatrix, caput est creaturae.
PL 16, 622D30. それゆえ、人間の条件に従って、神がキリストの頭であるとしよう。〔使徒は〕「キリストの頭は父である」とは言わず、「キリストの頭は神である」と言ったからである。神性は造り主である以上、被造物の頭だからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.10
Et bene dixit: Caput Christi Deus; ut et divinitatem Christi significaret, et carnem, hoc est, incarnationem in Christi nomine: in Deo autem unitatem divinitatis, et magnitudinem potestatis.
PL 16, 623Aそして「キリストの頭は神である」と言ったのは適切であった。キリストの神性と肉、すなわち受肉をキリストという名で示し、神においては神性の一体性と権能の大きさを示すためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.11
31. Eousque autem caput Christi Deus secundum incarnationem dictum est, ut et caput viri Christus secundum incarnationem Verbi dictum sit. Quod alibi Apostolus evidenter exposuit dicens: Quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput Ecclesiae (Ephes. V, 23) .
PL 16, 623A31. 神がキリストの頭であると受肉に従って言われたのは、キリストが男の頭であることも、言葉の受肉に従って言われたほどなのである。使徒はほかの箇所でこれを明白に説明して言った。「男が女の頭であるのは、キリストが教会の頭であるのと同じである」(エフェソ5:23)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.12
Et in consequentibus addidit: Qui se tradidit pro ea (Ibid., 25) . Secundum incarnationem igitur caput viri Christus, quia secundum incarnationem facta traditio est. 32. Est ergo caput Christi Deus; ubi servi, hoc est, hominis, non Dei, forma tractatur.
PL 16, 623Aそして続く箇所で付け加えた。「彼は彼女のために自らを渡した」(エフェソ5:25)。それゆえ、キリストが男の頭であるのは受肉に従ってである。引き渡しは受肉に従って行われたからである。32. それゆえ神はキリストの頭である。ここでは僕の、すなわち人の形が扱われており、神の形ではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.13
Sed nihil praejudicat Dei Filio, si secundum carnis veritatem similis sit hominibus, qui in divinitate cum Patre unum est (Joan. X, 30) ; non enim potestas hac interpretatione minuitur, sed misericordia praedicatur.
PL 16, 623Bしかし、神性において父と一つである神の子(ヨハネ10:30)が、肉の真実に従って人間に似ているとしても、そのことは彼に何の不利にもならない。この解釈によって権能が減じられるのではなく、慈しみが宣べられるからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.14
33. Quis autem unam divinitatem Patris et Filii pie abneget; cum ipse Dominus consummaturus praecepta, discipulis suis dixerit: Ut sint unum, sicut et nos unum sumus (Joan. XVII, 11) ?
PL 16, 623B33. 実に、主自身が、戒めを完成しようとして弟子たちに「彼らが、我々が一つであるように、一つとなるために」(ヨハネ17:11)と言ったのに、誰が父と子の神性が一つであることを、敬虔に否定できようか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.15
Pro testimonio enim fidei positum est, licet ab Arianis ad argumentum perfidiae derivetur.
PL 16, 623Bこの句は信仰の証しとして置かれたのに、アレイオス派によって背信の論拠へと転用されている。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.16
Etenim quoniam toties lectam negare non queunt unitatem, extenuare conantur; ut talis videatur divinitatis unitas inter Patrem et Filium, qualis est inter homines unitas devotionis et fidei: licet etiam inter ipsos homines unitas naturae sit ex communitate naturae.
PL 16, 623B実に、これほど何度も読まれる一体性を否定できないので、彼らはそれを弱めようとする。父と子の間の神性の一体性を、人間の間にある敬虔と信仰の一体性のようなものに見せようとするのである。人間の間にも、本性の共有に由来する本性の一体性があるにもかかわらず。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.17
34. Unde et illud apertissime solvitur, quod ad extenuationem Dominicae unitatis objicere consuerunt, quia scriptum est: Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt (I. Cor. III, 8) . Hoc Ariani, si saperent, non objicerent.
PL 16, 623C34. こうして、主の一体性を弱めるために彼らが持ち出すのを常とする、あの句もまったく明白に解かれる。書かれているからである。「植える者と水を注ぐ者は一つである」(一コリント3:8)。これを、アレイオス派はもし賢明であれば、持ち出さなかっただろう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.18
Quomodo enim negare conantur quia Pater et Filius unum sunt, cum Paulus et Apollo et natura unum sint et fide? Sed tamen per omnia unum esse non possunt, quia nequeunt comparari humana divinis.
PL 16, 623C実に、パウロとアポロが本性においても信仰においても一つであるのに、父と子が一つであることを、彼らはどうして否定しようとするのか。それでも、すべてにおいて一つであることはできない。人間のものを神のものと比べることはできないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.19
35. Inseparabilis ergo Deus Pater Verbo, inseparabilis virtute, inseparabilis sapientia per divinae unitatem substantiae; et est in Filio, sicut frequenter est scriptum: est vero non ut egentem sanctificans, nec ut vacuum implens; quia non vacua Dei virtus.
PL 16, 623C35. それゆえ、神なる父は言葉から切り離されず、力から切り離されず、知恵から切り離されない。神の実体の一体性によってである。そして父は、しばしば書かれているとおり、子の内にいる。ただし、欠けている者を聖化するためでも、空しい者を満たすためでもない。神の力は空しくないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.20
Nec enim virtus virtute augetur; quia non duae virtutes, sed una virtus: nec divinitas divinitatem accipit; quia non duae divinitates, sed una divinitas: nos autem per acceptam et inhabitantem in nobis virtutem unum erimus in Christo.
PL 16, 623D実に、力が力によって増されることはない。二つの力ではなく、一つの力だからである。神性が神性を受けることもない。二つの神性ではなく、一つの神性だからである。我々は、受けて我々のうちに住む力によって、キリストにおいて一つとなるであろう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.21
36. Communis ergo littera, sed discrepans divina, humanaque substantia. Nos unum erimus, Pater et Filius unum sunt: nos secundum gratiam, Filius secundum substantiam. Alia autem per conjunctionem, alia per naturam unitas.
PL 16, 624A36. それゆえ、文字は共通であるが、神の実体と人間の実体は異なる。我々は一つとなるであろうが、父と子は一つである。我々は恩寵に従って、子は実体に従って。一体性は、一方は結合によるもの、他方は本性によるものである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.22
Denique vide quid ante praemiserit: Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te (Joan. XVII, 21) . 37. Considera ergo quia non dixit: Tu in nobis, et nos in te: sed tu in me, et ego in te; ut se a creaturis separaret.
PL 16, 624A実に、彼が先に何を述べたか見よ。「すべての者が一つとなるために。父よ、汝が私の内におり、私が汝の内にいるように」(ヨハネ17:21)。37. 考えよ。彼は「汝が我々の内に、我々が汝の内に」とは言わず、「汝が私の内に、私が汝の内に」と言った。自らを被造物から区別するためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.3.23
Et addidit: Et isti in nobis (Ibid.) , ut etiam hic suam potentiam et Patris a nobis secerneret, ut quod nos in Patre et Filio unum sumus, non naturae videatur esse, sed gratiae: quod autem Filius et Pater unum sunt, non hoc Filius accepisse per gratiam, sed naturaliter ut Filius possidere credatur.
PL 16, 624Aそして付け加えた。「そして彼らも我々の内に」(ヨハネ17:21)。ここでも自らと父の力を我々から区別するためである。我々が父と子の内で一つであるのは、本性ではなく恩寵によるものと見え、子と父が一つであるのは、子が恩寵によって受けたのではなく、子として本性によって有しているからだと信じられるようにである。