ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber V, Caput IV 第V巻 第IV章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 659C · 9 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.4.1

1

Objiciebatur ab haereticis Christum Patri adorationem exhibuisse. At reponitur et hoc referendum ad humanitatem, ut ex loci examine manifestatur: illic tamen addita esse divinitatis testimonia, quod in aliis etiam Christi operibus factum videmus.

PL 16, 659C

異端者たちによって、キリストが父に礼拝を捧げたという異論が突きつけられていた。だが、これもまた人性に帰せられるべきであると答えられる。それは箇所を吟味すれば明らかである。ただしそこには神性の証言が添えられており、同じことをキリストの他の業にも我々は見る。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.4.2

2

49. Quod si quis dicat quoniam Deum Patrem adorat et Filius, quia scriptum est: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus (Joan. IV, 22) ; consideret quando, et apud quem, et cujus suscepto loquatur affectu.

PL 16, 659C

49. もし誰かが、「汝らは知らないものを礼拝しているが、我々は知っているものを礼拝している」(ヨハネ4:22)と書かれているゆえに、子もまた神である父を礼拝していると言うなら、いつ、誰のもとで、いかなる〔人としての〕心情を引き受けて語っているのかを、考えさせよ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.4.3

3

50. Denique et in superioribus non immerito praemissum est, quia Jesus fatigatus ex itinere sedebat, et a Samaritana bibere postulabat; quia secundum carnem hominis loquebatur: nam secundum divinitatem nec fatigari poterat, nec sitire (Ibid. VI, 7) .

PL 16, 659D

50. 実に、先の箇所で、イエスが旅に疲れて座り、サマリアの女に飲み物を求めたと前置きされているのも、当然のことである。それは人の肉に従って語っていたからである。神性に従えば、疲れることも渇くこともできなかったのだから(ヨハネ6:7)〔底本の引照は 6:7。ヨハネ4:6–7 に当たるか〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.4.4

4

51. Deinde cum Samaritana quasi Judaeum appellaret, et prophetam putaret; quasi Judaeus qui spiritaliter mysteria Legis doceret, respondit: Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus. Nos, inquit, hoc est, se hominibus copulavit.

PL 16, 659D

51. 次に、サマリアの女が彼をユダヤ人のように呼び、預言者だと思っていたとき、律法の奥義を霊的に教えるユダヤ人のように、彼は答えた。「汝らは知らないものを礼拝しているが、我々は知っているものを礼拝している」。「我々は」と彼は言う。すなわち、自らを人々と結びつけたのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.4.5

5

Quomodo autem nisi secundum carnem hominibus copulatur? Et ut ostenderet quia secundum incarnationem responderat, addidit: Quia salus ex Judaeis est (Ibid. 22) .

PL 16, 660A

では、肉に従う以外に、どうして人々と結びつくのか。そして、受肉に従って答えたことを示すために、彼は付け加えた。「救いはユダヤ人から来るからである」(ヨハネ4:22)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.4.6

6

52. Sed statim post hoc sequestravit hominis affectum, dicens: Veniet hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem (Ibid., 23) . Non dixit: Adorabimus. Quod utique dixisset, si consortium nostri subiret obsequii.

PL 16, 660A

52. だが、このすぐあとに、彼は人の心情を切り離した。こう言って。「時が来る。そして今がその時である。真の礼拝者たちが父を礼拝する時が」(ヨハネ4:23)。彼は「我々は礼拝する」とは言わなかった。もし我々の礼拝の交わりに入ったのなら、確かにそう言っただろう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.4.7

7

53. Verum cum legerimus quod Maria adoravit eum (Matth. XXVIII, 9) , intelligere debemus quod non potest per eamdem naturam et adorare quasi servus, et adorari quasi Dominus: sed potius quia ut homo inter homines adorare dicitur, et quasi Dominus a famulis adoratur.

PL 16, 660A

53. しかし「マリアが彼を礼拝した」(マタイ28:9)と読むとき、我々は理解せねばならない。同じ本性によって、僕のように礼拝することと、主のように礼拝されることとを、ともに行うことはできない。むしろ、人として人々の間で礼拝すると言われ、主のように、仕える者たちから礼拝されるのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.4.8

8

54. Multa ergo secundum incarnationis legimus et credimus sacramentum, sed in ipsa naturae humanae affectione majestatem licet spectare divinam.

PL 16, 660B

54. それゆえ我々は、受肉の秘義に従って多くのことを読み、信じるが、人間本性の情そのもののうちにこそ、神的な威光を見ることができる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.4.9

9

Fatigatur ex itinere Jesus, ut reficiat fatigatos: petit bibere, sitientibus potum spiritalem daturus: esurit, cibum salutis esurientibus traditurus: moritur, vivificaturus: sepelitur, resurrecturus: tremulo pendet in ligno, confirmaturus trementes: coelum caligine obducit, ut illuminet: terras tremefacit, ut solidet: maria conturbat, ut mitiget: reserat tumulos mortuorum, ut ostendat domicilia esse vivorum: creatur ex Virgine, ut ex Deo natus esse credatur: nescire se simulat, ut scire faciat nescientes: adorare quasi Judaeus dicitur, ut quasi verus Deus Filius adoretur.

PL 16, 660B

イエスは旅に疲れる。疲れた者たちを元気づけるためである。飲むことを求める。渇く者たちに霊的な飲み物を与えようとして。飢える。飢える者たちに救いの糧を渡そうとして。死ぬ。生かそうとして。葬られる。復活しようとして。震える木にかかる。震える者たちを力づけようとして。天を暗闇で覆う。照らすために。地を震わせる。固めるために。海を乱す。静めるために。死者の墓を開く。それが生きている者たちの住まいであることを示すために。おとめから造られる。神から生まれたと信じられるために。知らないふりをする。知らない者たちに知らせるために。ユダヤ人のように礼拝すると言われる。真の神のように子が礼拝されるために。