De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.14.1
Judicis exponit sententiam; discussisque adversariorum cavillis, ab ea provocationem non dari planum facit. 123. Quid putamus Christum judicaturum? Ego scio, judicaturum dico? Immo jam judicavit.
PL 16, 585A裁き手の判決を示し、論敵の屁理屈を論破して、その判決からの上訴は許されないことを明らかにする。123. キリストがどのような裁きを下すと、我々は考えるか。私は知っている。いや、「裁くだろう」と私は言うのか。むしろ、すでに裁いたのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.14.2
Tenemus ejus sententiam: Omnes, inquit, honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Joan. V, 23) . 124. Si displicet sententia, appella ad Patrem, rescinde judicium, quod Pater detulit.
PL 16, 585A我々は彼の判決を握っている。「すべての者は、父を敬うのと同じように子を敬え。子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」と彼は言う(ヨハネ5:23)。124. 判決が気に入らないのなら、父に上訴せよ。父が委ねた裁きを取り消せ。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.14.3
Dic quia dissimilem habet Filium. Respondebit tibi: Ego ergo mentitus sum, qui dixi Filio: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) . 125. Dic quia creavit. Respondebit tibi: Cur ergo adorasti, quem creaturam putasti?
PL 16, 585A子は〔父に〕似ていない者だと言え。父は汝に答えるだろう。「ならば、私は偽りを言ったことになる。私は子に言ったのである。『我々の像に、我々の似姿に、人を作ろう』と」(創世記1:26)。125. 父が子を造ったと言え。父は汝に答えるだろう。「ならばなぜ汝は、被造物だと思った者を礼拝したのか」。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.14.4
126. Dic quia minorem generavit Filium. Respondebit: Metire, videamus. 127. Dic quia ei non debuisti credere. Referet ad hoc: Non tibi dixeram: Hic est filius meus dilectissimus, in quo complacui, ipsum audite (Matth. XVII, 5) ? Quid est, ipsum audite?
PL 16, 585B126. 父が子をより小さい者として生んだと言え。父は答えるだろう。「測れ、見てみよう」。127. 子を信じるべきではなかったと言え。これに対して父は言い返すだろう。「私は汝に言わなかったか。『これは私の最愛の子、私の心にかなう者である。彼に聞け』と」(マタイ17:5)。「彼に聞け」とは何か。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.14.5
Dicentem utique: Omnia quae Pater habet, mea sunt (Joan. XVII, 10) . Hoc audierunt apostoli, sicut scriptum est: Et ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde (Matt. XVII, 6) . Si ceciderunt qui confessi sunt, quid facient qui negarunt?
PL 16, 585B確かに、こう言う者に聞けということである。「父が持つものはすべて私のものである」(ヨハネ17:10)。使徒たちはこれを聞いた。書かれているとおり、「彼らは顔を伏せて倒れ、大いに恐れた」(マタイ17:6)。告白した者たちが倒れたのなら、否んだ者たちはどうするのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.14.6
Sed illos Jesus tetigit et levavit: vos jacere patietur; ne videatis gloriam, quam negastis. 128. Videamus ergo quoniam quem Filius damnat, et Pater damnat. Et ideo honorificemus Filium, sicut honorificamus Patrem; ut per Filium ad Patrem pervenire possimus.
PL 16, 585Bしかしイエスは彼らに触れて起こした。諸君が倒れたままでいるのを、彼は許すだろう。諸君が否んだ栄光を見ないようにと。128. それゆえ、子が罪に定める者を、父もまた罪に定めることを見よう。そして、父を敬うように子を敬おう。子によって父に至ることができるように。