ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber IV, Caput IX 第IV巻 第IX章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 636A · 45 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.1

1

Varias Arianorum captiunculas, queis Filium coepisse argutabantur, profert et explodit. Nam praeter quam quod eos aut contra se, aut nihil efficere constat; cum rerum omnium principio non possit esse principium, in humanis etiam eorum argumentatio vitiosa est.

PL 16, 636A

アレイオス派が、それによって子には始まりがあると論じていた様々な小さな詭弁を、持ち出して退ける。彼らの論は自分たちに不利に働くか、何も成し遂げないかのどちらかであることが明らかであるうえ、万物の始まりに始まりがありえない以上、人間の事柄のうえでも彼らの論証は誤っている。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.2

2

Tempus igitur non praecessisse auctorem suum: qui si aliquando non fuit, tunc Pater fuit sine sua virtute ac sapientia. Denique ubi humanis exemplis ostensum est aliquem priusquam nascatur, esse dici, haereticorum temeritatem detestatur.

PL 16, 636A

時が自らの創始者に先立たなかったこと〔を示し〕、もしその創始者〔である子〕がかつていなかったなら、そのとき父は自らの力と知恵なしにあったことになる〔と述べる〕。実に、人間の例によって、ある者が生まれる前に存在していたと言われることが示されたので、異端者たちの無謀を断罪する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.3

3

96. Unde cum inaequalitatem ex generationis objectu probare non potuerint, intelligant etiam illam divulgatam suae calumniam quaestionis explosam. Solent enim proponere: Quomodo aequalis potest esse Filius Patri?

PL 16, 636A

96. それゆえ、彼らは生まれという反論から〔子と父の〕不等を証明できなかったのだから、自分たちの問いに潜む、世に広まった中傷もまた退けられたことを悟るがよい。彼らは、こう提示するのが常である。「子はどうして父と等しくありうるのか」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.4

4

Nam si Filius est, antequam generaretur non erat: aut si erat, cur natus est? Et Arianos se negare consuerunt, qui proponunt Arii quaestiones?

PL 16, 636B

「子であるなら、生まれる前にはいなかった。いたのなら、なぜ生まれたのか」。それなのに、アレイオスの問いを持ち出す者たちが、自分はアレイオス派であることを否定するのが常なのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.5

5

97. Itaque exigunt a nobis responsionem, ut si dixerimus: Antequam generaretur, erat, astute referant: Ergo antequam generaretur, creatus est, et non differt a caeteris creaturis: quia prius coepit creatura esse quam Filius. Et adjiciunt: Cur qui erat, natus est?

PL 16, 636B

97. こうして彼らは我々に答えを求める。我々が「生まれる前にもいた」と言えば、彼らは巧みにこう返す。「それでは、生まれる前に造られたのであり、他の被造物と違わない。子である以前に、被造物として存在し始めたことになるからだ」。さらに彼らは付け加える。「いたのであれば、なぜ生まれたのか」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.6

6

An quia imperfectus erat, ut postea perfectior fieret? Si autem responderimus quia non erat, objiciunt statim: Ei ergo generatio contulit ut esset, qui non erat antequam nasceretur; ut hinc colligant: Erat ergo, quando non erat Filius.

PL 16, 636B

「不完全であって、のちにより完全になるためか」。しかし我々が「いなかったからだ」と答えるなら、彼らはすぐさま反論する。「それでは、生まれる前にいなかった者に、生まれが存在を与えたのだ」。そこから彼らは、こう結論しようとする。「ゆえに、子がいなかった時があった」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.7

7

98. Sed qui hoc proponunt, et obscuritate volunt involvere veritatem: dicant ipsi utrum temporaliter generet Pater, an intemporaliter.

PL 16, 636C

98. しかし、このようなことを提示し、暗がりで真理を包み込もうとする者たちは、自ら言うがよい。父は時間のうちに生むのか、時間によらずに生むのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.8

8

Si enim temporaliter dixerint, quod Filio objiciunt, Patri ascribent; ut videatur Pater coepisse esse, quod non erat: si intemporaliter, quid superest, nisi ut ipsi solvant quam proposuerint quaestionem; ut cum generationem Patris abnuant temporalem, generationem quoque Filii temporalem non esse fateantur?

PL 16, 636C

なぜなら、時間のうちにと言うなら、子に突きつけていることを父に帰することになり、父が、かつてそうでなかったものになり始めたように見えることになる。時間によらずにと言うなら、自分たちが提示した問いを自分たちで解く以外に、何が残るか。すなわち、父が生むことは時間的でないと認める以上、子の生まれもまた時間的でないと認めざるをえないではないか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.9

9

99. Si ergo non est generatio ejus ex tempore, aestimari datur quod nihil praecesserit ante Filium, qui non sit ex tempore.

PL 16, 636C

99. それゆえ、彼の生まれが時間に属さないなら、時間に属さない子の前には何ものも先立たなかったと考えることが許される。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.10

10

Si enim aliquid ante Filium, jam non sunt in ipso creata omnia, quae vel in coelo sunt vel in terris, et Apostolus redarguitur, qui hoc in epistola sua (Coloss. I, 16) scripserit: quod si nihil ante generationem, non adverto cur posterior asseratur, quem nemo praecessit.

PL 16, 636C

もし子の前に何かがあるなら、天にあるものも地にあるものも、すべてがもはや彼において造られたのではないことになり、これを自らの手紙に書いた使徒(コロサイ1:16)が論駁されることになる。しかし生まれの前に何もないのなら、誰も先立たなかった者がなぜ後なる者と主張されるのか、私にはわからない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.11

11

100. Connectenda est alia eorum plena impietatis objectio, quae latentem habeat dolum, quo sensus facilium, mentesque perstringat. Interrogant enim, utrum omne quod finem habet, aliquando coeperit.

PL 16, 636D

100. 彼らの、不敬虔に満ちたもう一つの反論を継がねばならない。そこには隠れた欺きがあり、それによって、たやすく信じる者たちの感覚と精神を捕らえる。彼らはこう問う。終わりを持つものはすべて、いつか始まったのか、と。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.12

12

Et si acceperint ejusmodi responsionem, quia quod finem habet, coepit aliquando; referunt, utrum Pater desierit generare Filium. Quod cum tenuerint, nostro aspirante consensu, contexunt: Coepit ergo generatio.

PL 16, 637A

そして、終わりを持つものはいつか始まったという答えを得ると、父は子を生むことをやめたのかと問い返す。これを押さえると、我々の同意に助けられて、こう織り上げる。「ゆえに生まれは始まった。」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.13

13

Id si non abnuas, consequi videtur, ut si coepit generatio, videatur in eo coepta, qui natus est; ut natus esse dicatur, qui ante non fuerat, unde definiant: Aliquando ergo Filius non fuit.

PL 16, 637A

あなたがこれを否定しないなら、次のことが帰結すると見える。生まれが始まったのなら、それは生まれた者において始まったと見えることになり、以前にいなかった者が生まれたと言われることになる。そこから彼らは定める。「ゆえに、子はかつていなかった。」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.14

14

101. Adjiciunt alias ineptias loquacitatis suae, dicentes: Si Verbum Patris Filius est, et ideo genitus dicitur, quia Verbum est: quod autem Verbum est, opus non est: multifariam locutus est Pater (Hebr. I, 1) ; multos ergo generavit filios, si non operatus est, sed locutus est Verbum.

PL 16, 637A

101. 彼らは自分たちの饒舌の、別の愚かさを付け加えて言う。「子が父の言葉であり、言葉であるがゆえに生まれたと言われるのなら、言葉であるものは業ではない。父は多くの仕方で語った(ヘブライ1:1)。それゆえ、父が業をなしたのではなく言葉を語ったのだとすれば、多くの子を生んだことになる。」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.15

15

Amentes homines! quasi non intelligant, quid intersit inter prolativum sermonem, et in aeternum permanens Dei Verbum ex Patre natum: natum utique, non prolatum: in quo non composita syllaba, sed plenitudo divinitatis aeternae est, et vita sine fine.

PL 16, 637A

正気を失った者たちよ。外に発せられる語りと、父から生まれて永遠にとどまる神の言葉とのあいだに何の違いがあるのか、まるで分からないかのようだ。生まれたのであって、発せられたのではない。そこにあるのは音節の寄せ集めではなく、永遠の神性の充満と、終わりなき生命である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.16

16

102. Subtexunt aliam impietatem, proponentes utrum volens, an invitus generaverit Pater; ut si dixerimus volentem, antiquiorem generatione voluntatem videamur fateri, et referant quia non sit Filius coaeternus Patri, quem aliquid antecessit: aut quia et ipse sit creatura; quia scriptum est: Omnia quae voluit, fecit (Psal. CXIII, 11) ; cum hoc ipsum non de Patre et Filio, sed de his quas Filius fecit, dictum sit creaturis.

PL 16, 637B

102. 彼らはもう一つの不敬虔を織り込み、父は望んで生んだのか、望まずに生んだのかと問う。それは、我々が望んでと言えば、生まれより古い意志があったと認めるかのようになり、すると彼らは、子は父と共に永遠ではない、何かが子に先立ったのだ、あるいは子自身もまた被造物だと言い立てるためである。「彼は望んだすべてを作った」(詩篇113:11)と書かれているからだと言うのである。しかし、この句は父と子についてではなく、子が作った被造物について言われたのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.17

17

Sin autem invitum Patrem generasse responderimus, invalidum Patrem dixisse videamur. 103. Sed mihi in sempiterna generatione praecedit, nec velle, nec nolle: ergo nec invitum dixerim, nec volentem; quia generatio non in voluntatis possibilitate est, sed in jure quodam et proprietate paterni videtur esse secreti.

PL 16, 637B

しかし、父は望まずに生んだと答えるなら、我々は父を無力と言ったように見えるだろう。103. だが私にとって、永遠の生まれにおいては、望むことも望まないことも先立たない。ゆえに私は、望まずにとも望んでとも言わない。生まれは意志の可能性のうちにあるのではなく、父の秘密の、ある権利と固有性のうちにあると見えるからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.18

18

Nam sicut bonus Pater non aut ex voluntate est, aut necessitate, sed super utrumque, hoc est, natura; ita non generat ex voluntate aut necessitate Pater. 104. Esto tamen, sit generatio in voluntate generantis, quando hanc voluntatem fuisse dicunt?

PL 16, 637C

善なる父は、意志によるのでも必然によるのでもなく、その両者を超えて、すなわち本性によってある。そのように、父は意志や必然によって生むのではない。104. それでも、生まれが生む者の意志のうちにあるとしてみよう。では、彼らはいつこの意志があったと言うのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.19

19

Si in principio, in principio utique Filius: si sempiterna voluntas, sempiternus et Filius: si coepit voluntas, displicuit igitur sibi quod erat Deus Pater, ut mutaret statum. Displicuit ergo sibi sine Filio, placere coepit sibi in Filio.

PL 16, 637C

もし初めにあったのなら、子もまた確かに初めにいる。もし意志が永遠であるなら、子も永遠である。もし意志が始まったのなら、父なる神は、自らがそうであったことが気に入らず、状態を変えようとしたことになる。すなわち、子なしの自分が気に入らず、子における自分が気に入り始めたことになる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.20

20

105. Jam illa consequentia ut dicamus: Si studium generandi nostro more assumpsit, ergo et caetera quae generationem praecedere solent, nostro more assumpsit; nostro autem usu generationis votum est, non voluntas.

PL 16, 637C

105. 次の帰結もある。我々はこう言うことになる。父が我々の流儀で生もうとする熱意を取ったのなら、生まれに先立つ他のことも我々の流儀で取ったことになる。しかるに、我々の生まれの慣わしにあるのは、願望であって意志ではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.21

21

106. Produnt igitur impietatem suam, qui volunt generationem coepisse Christi; ut videatur non generatio illa Verbi manentis, sed prolatio fluentis esse sermonis: deinde multos inducendo filios, negent in Christo divinae proprietatem naturae; ut nec unigenitus, nec primogenitus aestimetur: postremo ut si principium credatur accepisse, etiam finem videatur habiturus.

PL 16, 637D

106. それゆえ、キリストの生まれが始まったとしたがる者たちは、自らの不敬虔をさらけ出している。それは、あの生まれがとどまる言葉のものではなく、流れる語りの発出であるかのように見せるためであり、次いで、多くの子を持ち込むことで、キリストにおける神的本性の固有性を否定し、独り子とも初子ともみなされないようにするためであり、最後に、始まりを受けたと信じられるなら、終わりも持つことになると見せるためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.22

22

107. Sed neque principium assumpsit aliquando Dei Filius, qui erat in principio (Joan. I, 1) : neque finem habebit, qui est principium universitatis et finis (Joan. VIII, 20) .

PL 16, 638A

107. しかし神の子は、初めにいた(ヨハネ1:1)のだから、かつて始まりを受けたことはなく、万物の始まりであり終わりである(ヨハネ8:20)〔ミーニュの引照はヨハネ8:20。この句はヨハネ8:20 に見えない〕のだから、終わりを持つこともない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.23

23

Nam cum sit principium, quomodo quod habebat, accepit? aut quomodo sui finem habebit; cum omnium ipse sit finis, ut in illo fine sine fine maneamus? Dei enim generatio cum temporalis non sit, nec ante se, nec in se tempus invenit.

PL 16, 638A

始まりであるのに、すでに持っていたものをどうして受けることがあろう。万物の終わりである者が、どうして自らの終わりを持とう。我々はその終わりにおいて、終わりなく留まるというのに。神の生まれは時間的でないのだから、自分の前にも自分のうちにも時間を見いださない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.24

24

108. Frigida igitur eorum et vana quaestio in creaturis ipsis non habet locum; ipsa etenim quae temporalia sunt, discretionem in quibusdam habere temporis non videntur.

PL 16, 638A

108. それゆえ、彼らの冷え切った空しい問いは、被造物そのものにおいても場所を持たない。時間に属するものですら、そのいくつかにおいては時間の区別を持たないように見えるからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.25

25

Lux nempe splendorem generat, nec comprehendi potest quod splendor luce posterior sit, aut lux splendore antiquior; quia ubi lumen est, splendor est: et ubi splendor, etiam lumen est.

PL 16, 638B

確かに、光は輝きを生むが、輝きが光より後であるとか、光が輝きより古いとかは理解できない。光のあるところに輝きがあり、輝きのあるところには光もあるからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.26

26

Itaque nec sine splendore lumen, nec splendor potest esse sine lumine; quia et in splendore lumen, et splendor in lumine est.

PL 16, 638B

それゆえ、輝きなしに光はなく、光なしに輝きもありえない。輝きのうちに光があり、光のうちに輝きがあるからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.27

27

Unde et Apostolus splendorem paternae gloriae Filium dixit (Hebr. I, 3) ; quia splendor paternae lucis est Filius: coaeternus, propter virtutis aeternitatem: inseparabilis, propter claritudinis unitatem.

PL 16, 638B

だから使徒も、子を父の栄光の輝きと呼んだ(ヘブライ1:3)。子は父の光の輝きであり、力の永遠性のゆえに共に永遠であり、輝きの一体性のゆえに分かたれないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.28

28

109. Ergo si temporalia et aerea haec comprehendere et separare non possumus, quae videmus; Deum quem non videmus, qui super omnem est creaturam, in ipso suae generationis arcano possumus comprehendere?

PL 16, 638B

109. それゆえ、我々が見ているこのような時間的で空気のようなものさえ、捉えることも切り離すこともできないのなら、見ることのない神、あらゆる被造物の上にある神を、その生まれの秘密そのものにおいて捉えることができようか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.29

29

Possumus eum a Filio tempore separare, cum omne tempus opus Filii sit? 110. Desinant ergo dicere: Et antequam generaretur, non erat.

PL 16, 638B

あらゆる時間が子の業であるのに、神を子から時間によって切り離すことができようか。110. それゆえ、彼らは「生まれる前にはいなかった」と言うのをやめるがよい。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.30

30

Ante enim temporis est, generatio ante tempora; et ideo quod posterius est, prius non est: nec opus ante auctorem potest esse; cum opera ipsa principium de operatore suo sumant.

PL 16, 638C

実に、生まれは時に先立ち、もろもろの時の前にある〔底本は Ante enim temporis est。本文が崩れているらしく、「時の前にある」の意に解した〕。それゆえ、後なるものが先なるものではない。業が創始者より前にありえないのも同じで、業そのものがその始まりを、業をなす者から取るのだから。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.31

31

Nam quomodo ante operatorem suum usus operis aestimetur; cum omne tempus opus sit, et omne opus de operatore suo ut esset, accepit?

PL 16, 638C

業をなす者より前に業の用があると、どうして考えられようか。あらゆる時間は業であり、あらゆる業は存在するために、業をなす者から受けているというのに。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.32

32

111. Experiri igitur adhuc istos volo, qui sibi videntur astuti; ut de nostris respondeant, qui calumniantur divinis, longeque refugiunt ab inscrutabili supernae generationis arcano: quaestionem suam humanae astruant generationis exemplo.

PL 16, 638C

111. それゆえ私は、なおも、自分を賢いと思っているこの者たちを試したい。神のことを中傷し、天上の生まれの究めがたい秘密から遠く逃げる者たちは、我々の側のことで答えるがよい。自分たちの問いを、人間の生まれの例によって組み立ててみるがよい。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.33

33

De Filio Dei dicunt quia antequam generaretur non erat, hoc est, de Dei sapientia, de virtute Dei, de Dei Verbo, cujus generatio nihil ante se novit.

PL 16, 638C

彼らは神の子について、生まれる前にはいなかったと言う。すなわち、神の知恵、神の力、神の言葉について言うのであって、その生まれは自分の前に何ものも知らない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.34

34

Quod si aliquando, ut volunt, non fuit (quod nefas dictu est) non fuit ergo in Deo perfectionis aliquando plenitudo divinae, si postea processum generationis accepit.

PL 16, 638D

もし彼らの望むように、〔子が〕かつていなかったとすれば(口にするのも許されぬことだが)、神には、かつて神的な完全性の充満がなかったことになる。のちに生まれの進展を受けたのだとすれば。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.35

35

112. Tamen ut sciant quam vana sit et solubilis eorum quaestio; licet nihil in eo humanis divinis ve commune, tamen docebo homines, antequam nascerentur, fuisse.

PL 16, 638D

112. だが、彼らの問いがいかに空しく、いかに容易に解けるものかを知らせるために。そこには人間のことと神のこととに共通するものは何もないが、それでも私は、人々が生まれる前にいたことを教えよう。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.36

36

Aut negent Jacob sanctum fuisse, priusquam nasceretur, qui fratrem supplantavit in materni adhuc uteri positus arcano (Gen. XXV, 23) : negent Hieremiam, antequam nasceretur, fuisse, cui dicitur: Priusquam te formarem in utero matris tuae, novi te: et priusquam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te (Jerem. I, 5) .

PL 16, 638D

聖なるヤコブが生まれる前にいたことを、彼らは否定するがよい。彼は母の胎の秘められたところにありながら、兄を押しのけた(創世記25:23)。エレミヤが生まれる前にいたことを否定するがよい。彼にはこう言われている。「私は汝を胎に形づくる前に汝を知り、汝が胎から出る前に汝を聖別し、諸国民の間に預言者として汝を立てた」(エレミヤ1:5)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.37

37

Quid hoc evidentius tanti exemplo prophetae, qui sanctificatus est, antequam natus, et antequam formaretur, est cognitus?

PL 16, 639A

これほどの預言者の例より明白なものがあろうか。彼は生まれる前に聖別され、形づくられる前に知られていたのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.38

38

113. Quid etiam de Joanne loquar, de quo mater religiosa testatur, quia intra materna situs adhuc viscera, praesentiam Domini spiritu cognovit, exsultatione consignavit, sicut scriptum meminimus, matre dicente: Ecce enim ut facta est in auribus meis vox salutationis tuae, exsultavit in gaudio infans in utero meo (Luc. I, 41) ?

PL 16, 639A

113. ヨハネについてもまた何を語ろうか。その母は敬虔にも証ししている。彼は母の胎内にまだ置かれていながら、主の臨在を霊によって知り、躍り上がることによって示したのだと。書かれていることを我々は覚えている。母はこう言っている。「見よ、汝の挨拶の声が私の耳に入ったとき、幼子は喜びのうちに私の胎内で躍った」(ルカ1:41)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.39

39

Erat igitur qui prophetabat, an non erat? At certe erat; erat enim qui venerabatur auctorem, erat qui loquebatur in matre.

PL 16, 639B

では、預言していた者はいたのか、いなかったのか。確かにいた。創始者を崇める者がいた。母の中で語る者がいたからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.40

40

Denique Elisabeth filii spiritu replebatur, Maria filii spiritu sanctificabatur; sic enim habes, quia exsultavit infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto Elisabeth (Ibid.) . 114. Vide singulorum verborum proprietates.

PL 16, 639B

実に、エリサベトは子の霊に満たされ、マリアは子の霊によって聖とされた。あなたは、こう書かれているのを知っている。「幼子が彼女の胎内で躍り、エリサベトは聖なる霊に満たされた」(ルカ1:41)。114. 一つ一つの言葉の固有性を見よ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.41

41

Vocem quidem Mariae prior Elisabeth audivit, sed Joannes prior Domini gratiam sensit. Pulchre sibi conveniunt oracula oraculis, femina mulieri, et pignus pignori.

PL 16, 639B

マリアの声を先に聞いたのはエリサベトだが、主の恩寵を先に感じたのはヨハネであった。託宣は託宣に、女は女に、子は子に、美しく調和している。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.42

42

Istae gratiam loquuntur, illi intus operantur pietatisque mysterium maternis adoriuntur profectibus; duplicique miraculo, licet honore diverso, prophetant matres spiritu parvulorum. Quis igitur auctor hujus miraculi? nonne Dei Filius, qui fecit esse non natos?

PL 16, 639B

母たちは恩寵を語り、子らは内で働き、母たちの進展によって敬虔の奥義に取りかかる。こうして、二重の奇跡によって、栄誉は異なるが、母たちは幼子たちの霊によって預言する。では、この奇跡の創始者は誰か。生まれていない者たちを存在させた神の子ではないか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.43

43

115. De rebus humanis quaestio vestra non potest convenire; potestne de divinis convenire secretis? Quid est: Antequam generaretur, non erat? Numquid Pater aliqua tempora conceptionis accepit, ut Filium tempora praevenirent?

PL 16, 639C

115. 諸君の問いは、人間のことにおいても成り立たない。それが神の秘密において成り立ちえようか。「生まれる前にはいなかった」とは何か。父は何らかの懐妊の時を受け、時が子に先んじたとでもいうのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.44

44

Aut femineae more naturae, generationis suae molitus est partum; ut molitio ipsa Filio esset antiquior? Quid est hoc? Cur divina secreta discutimus? Proprietatem legi divinae generationis, non qualitatem.

PL 16, 639C

あるいは、女の本性のように、自らの生むことの産みを企て、その企てそのものが子より古かったとでもいうのか。これは何か。なぜ我々は神の秘密を論じるのか。私が読んだのは、神的な生まれの固有性であって、その性質ではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.9.45

45

116. Facinus indignum! ut ex se quidam coelestia metiantur, qui Christum non nasci potuisse, sed fieri, tamquam unum de spadonibus putant: aut tamquam unum de spadonibus Patrem Filium, quem generare non potuerit, adoptaverit.

PL 16, 639C

116. 何と許しがたい所業か。ある者たちは自分を尺度にして天上のことを測り、キリストは生まれることができず、作られたのだと考え、宦官の一人のように見なす。あるいは、宦官の一人のように、父は、生むことのできなかった子を養子にしたのだと考える。