De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.9.1
Difficultatem ex loco Salomonis supra laudato exorientem solvit Ambrosius, illic et praeteritum sumi pro futuro, et geminam in Christo naturam designari patefaciens.
PL 16, 602A上に引かれたソロモンの箇所から生じる困難を、アンブロシウスは解く。そこでは過去形が未来の代わりに取られていることを示し、またキリストにおける二つの本性が示されていることを明らかにする。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.9.2
59. Fortasse dices, quomodo de incarnatione Christi dictum esse memoraverim: Dominus creavit me, cum ante incarnationem Christi creatura sit mundi?
PL 16, 602A59. あなたはおそらく言うであろう。「キリストの受肉に先立って世の被造物があるのに、どうして私は、『主は私を造った』がキリストの受肉について言われたと述べたのか」と。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.9.3
Sed considera quia moris est Scripturis divinis, et futura pro praeteritis dicere, et geminam in Christo significare substantiam divinitatis, et carnis; ne quis aut divinitatem neget ejus, aut carnem.
PL 16, 602Aしかし、考えよ。神的な聖書には、未来のことを過去のこととして語り、またキリストにおける神性と肉との二つの実体を示すのが習いである。誰も、その神性を否定せず、その肉も否定しないためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.9.4
60. Nam sicut in Esaia habes: Puer natus est nobis, et Filius datus est nobis (Esai. IX, 6) ; ita hic quoque ante praemisit creaturam carnis, et subtexuit assertionem divinitatis; ut scires non duos Christos, sed unum esse: qui et ante saecula generatus sit ex Patre, et ultimis temporibus creatus ex Virgine, hoc est: Ego sum ille creatus ex homine, creatus ad causam, qui sum generatus ante saecula.
PL 16, 602B60. 実にイザヤにおいて、あなたはこう見いだす。「男の子が我々のために生まれ、子が我々に与えられた」(イザヤ9:6)。ここでも同様に、まず肉という被造物を先に置き、神性の主張をあとから織り込んだ。あなたが、キリストが二人ではなく一人であることを知るためである。彼は、世々の前に父から生まれ、終わりの時に、おとめから造られた者である。すなわち、「私は、人から造られ、目的のために造られた者であり、世々の前に生まれた者である」ということである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.9.5
61. Denique dicturus: Dominus creavit me, praemisit: Commemorabo quae a saeculo sunt. Dicturus: Genuit, praemisit: In principio antequam terram faceret, ante omnes colles genuit me. Ante, cum dicitur, in infinitum retro sine aliqua definitione porrigitur.
PL 16, 602B61. 実に、「主は私を造った」と言おうとして、先に「私は、世の初めからあるものを思い起こそう」と置いた。「生んだ」と言おうとして、先に「初めに、地を作る前に、すべての丘に先立って、彼は私を生んだ」と置いた。「先に」と言われるとき、それは何の限定もなく、無限に後ろへと延びる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.9.6
Denique, ante Abraham, inquit, ego sum (Joan. VIII, 58), non utique post Adam: et ante Luciferum (Psal. CIX, 3) , non utique post angelos.
PL 16, 602B実に、「アブラハムの前に、私はある」と彼は言う(ヨハネ8:58)。これは決して「アダムの後に」ではない。また「ルキフェルの前に」(詩篇109:3)、決して天使たちの後にではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.9.7
Sed ante, cum dixit, non se intra aliquem, sed omnia intra se dixit; sic enim moris est aeternitatem Dei Scripturis significare divinis.
PL 16, 602Cだが、「先に」と言ったとき、彼は自らが何かの内にあると言ったのではなく、すべてが自らの内にあると言った。神の永遠を神的な聖書が示すのは、このようにするのが習いだからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.9.8
Denique alibi habes: Priusquam montes fierent, et formaretur orbis terrae, a saeculo et usque in saeculum tu es (Psal. LXXXIX, 2) . 62. Ante omnia ergo generatio, inter omnia et propter omnia creatura. Natus ex Patre supra Legem, factus ex Maria sub Lege.
PL 16, 602C実に、別の箇所でもあなたはこう見いだす。「山々が生じる前、地の円が形づくられる前、世から世に至るまで、汝はある」(詩篇89:2)。62. したがって、万物に先立つのは生まれであり、万物の間にあり万物のためにあるのは被造物である。父から生まれた者は律法の上にあり、マリアから作られた者は律法の下にある。