ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber II, Caput VII 第II巻 第VII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 570B · 15 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.1

1

Redit ad propositae difficultatis solutionem, et voluntatem affectusque humanos a Christo vere susceptos esse, ac proinde quidquid in ipso non congruit divinitati, ex eisdem oriri docet, atque ad id quod simul Deus et homo erat, referri.

PL 16, 570B

提起された難点の解決に戻り、人間の意志と感情はキリストによって真に受け取られたものであること、したがって、彼のうちに神性にそぐわないものがあるなら、それは同じもの(人間の意志と感情)から生じ、同時に神であり人間であった者に帰せられることを教える。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.2

2

52. Una ergo voluntas, ubi una operatio; in Deo enim voluntatis series operationis effectus est. Sed alia voluntas hominis, alia Dei.

PL 16, 570B

52. それゆえ、働きが一つであるところでは意志も一つである。神においては、働きの結果が意志の連なりそのものだからである〔voluntatis series operationis effectus est の主語と述語は定かでない。神においては意志にそのまま働きの結果が続く、の意と取った〕。しかし人間の意志は別であり、神の意志は別である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.3

3

Denique ut scias vitam in voluntate esse hominis; quia mortem timemus: passionem autem Christi in voluntate divina; ut pateretur pro nobis: cum Petrus eum vellet a passione revocare, Dominus ait: Non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum (Matth. XVI, 23) .

PL 16, 570B

実に、あなたが知るために言えば、命は人間の意志のうちにある——我々は死を恐れるからである——が、キリストの受難は神の意志のうちにある——我々のために苦しむためである。ペトロが彼を受難から引き戻そうとしたとき、主は言った。「汝は神のことを思わず、人間のことを思っている」(マタイ16:23)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.4

4

53. Suscepit ergo voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico.

PL 16, 570C

53. それゆえ彼は、私の意志を受け取り、私の悲しみを受け取った。私は確信をもって悲しみと呼ぶ。十字架を宣べ伝えているからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.5

5

Mea est voluntas, quam suam dixit; quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est; et ideo ait: Non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39) . Mea est tristitia, quam meo suscepit affectu: nemo enim moriturus exsultat.

PL 16, 570C

彼が自分のものと言った意志は、私のものである。彼は人間として私の悲しみを受け取り、人間として語ったからである。だからこう言った。「私が望むようにではなく、汝が望むようにせよ」(マタイ26:39)。彼が受け取った悲しみは私のものであり、彼はそれを私の感情をもって受け取った。死のうとする者は誰も、喜び踊らないからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.6

6

Mihi compatitur, mihi tristis est, mihi dolet. Ergo pro me et in me doluit, qui pro se nihil habuit quod doleret.

PL 16, 570C

彼は私のために共に苦しみ、私のために悲しみ、私のために痛む。それゆえ、自分のためには痛むべきものを何も持たなかった者が、私のために、私のうちで痛んだのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.7

7

54. Doles igitur, Domine Jesu, non tua, sed mea vulnera: non tuam mortem, sed nostram infirmitatem, sicut ait propheta: Quia pro nobis dolet (Esai. LIII, 4) : et nos, Domine, aestimavimus te esse in doloribus; cum tu non pro te, sed pro me doleres.

PL 16, 570C

54. それゆえ、主イエスよ、汝が痛むのは、汝の傷ではなく私の傷であり、汝の死ではなく我々の弱さである。預言者が言うとおりである。「彼は我々のために痛む」(イザヤ53:4)。そして主よ、我々は汝を苦痛のうちにある者と見なした。汝は自分のためではなく、私のために痛んでいたのに。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.8

8

55. Et quid mirum si pro omnibus doluit, qui pro uno flevit? Quid mirum, si moriturus pro omnibus taedeat, qui Lazarum resuscitaturus illacrymat?

PL 16, 570D

55. 一人のために泣いた者が、すべての人のために痛んだとして、何の不思議があろうか。ラザロを甦らせようとして涙を流した者が、すべての人のために死のうとして気がふさぐとして、何の不思議があろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.9

9

Verum et ibi piae sororis lacrymis commovetur, quia mente humana tangebatur: et hic alto operatur affectu; ut sicut mors ejus mortem abstulit, livor ejus ulcera nostra sanavit: ita etiam moerorem nostrum moeror ejus aboleret.

PL 16, 570D

確かに、あそこでは、敬虔な姉妹の涙に心を動かされたが、それは人間の精神に触れられたからである。ここでは深い感情をもって働くのである。それは、彼の死が死を取り去り、彼の打ち傷が我々の傷を癒したように、彼の悲嘆もまた我々の悲嘆を除き去るためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.10

10

56. Ut homo ergo dubitat, ut homo turbatur. Non turbatur ejus virtus, non turbatur ejus divinitas: sed turbatur anima: turbatur secundum humanae fragilitatis assumptionem.

PL 16, 571A

56. それゆえ、人間として疑い、人間として動揺する。動揺するのは彼の力ではなく、彼の神性でもない。動揺するのは魂であり、人間の脆さを受け取ったことに従って動揺するのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.11

11

Et ideo quia suscepit animam, suscepit et animae passiones; non enim Deus eo quod Deus erat, aut turbari aut mori potuisset. Denique, Deus, Deus, inquit, meus, quare me dereliquisti (Psal. XXI, 1) ?

PL 16, 571A

だから、彼は魂を受け取ったので、魂の情念も受け取った。神は、神であったがゆえに、動揺することも死ぬこともできなかったからである。実に、彼は言う。「私の神よ、私の神よ、なぜ私を見捨てたのか」(詩篇21:1)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.12

12

Ut homo ergo loquitur, meos circumferens metus; quod in periculis positi, a Domino deseri nos putamus. Ut homo turbatur, ut homo flet, ut homo crucifigitur. 57. Sic enim et apostolus Paulus dixit: Quia Christi carnem crucifixerunt (Galat. V, 24) .

PL 16, 571A

それゆえ彼は人間として語り、私の恐れを身にまとっている。危険の中に置かれると、我々は主に見捨てられたと思うからである。人間として動揺し、人間として泣き、人間として十字架につけられる。57. 使徒パウロも同様に言ったのである。「彼らはキリストの肉を十字架につけた」(ガラテヤ5:24)〔ガラテヤ5:24 は「キリストのものである者たちは肉を十字架につけた」の意の句だが、刷られた形(Quia Christi carnem)のまま、著者の論の向きに合わせて訳した〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.13

13

Et alibi apostolus Petrus ait: Christo passo secundum carnem (I Pet. IV, 1) . Caro igitur est passa, divinitas autem mortis libera: passioni corpus naturae humanae lege concessit; an vero mori divinitas potest, cum anima non possit?

PL 16, 571B

また別の箇所で、使徒ペトロは言う。「キリストが肉に従って苦しんだので」(一ペトロ4:1)。それゆえ苦しんだのは肉であり、神性は死から自由である。体は人間の本性の法によって受難に身を譲った。では本当に、魂が死ねないのに、神性は死ねるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.14

14

Nolite, inquit, timere eos qui corpus possunt occidere, animam autem non possunt (Matth. X, 28) . Si ergo anima occidi non potest, quomodo divinitas potest?

PL 16, 571B

「体を殺すことができても魂を殺すことのできない者たちを、恐れるな」と彼は言う(マタイ10:28)。それゆえ、魂が殺されえないのなら、どうして神性が殺されえようか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.7.15

15

58. Unde illud quod lectum est, Dominum majestatis crucifixum esse, non quasi in majestate sua crucifixum putemus (I Cor. II, 8) : sed quia idem Deus, idem homo, per divinitatem Deus, per susceptionem carnis homo Jesus Christus, Dominus majestatis dicitur crucifixus, quia consors utriusque naturae, id est, humanae atque divinae, in natura hominis subiit passionem; ut indiscrete et Dominus majestatis dicatur esse qui passus est, et Filius hominis, sicut scriptum est, qui descendit de coelo (Joan. III, 13) .

PL 16, 571B

58. したがって、「威光の主が十字架につけられた」と読まれる(一コリント2:8)ことを、彼がその威光において十字架につけられたかのように考えてはならない。そうではなく、同じ者が神であり、同じ者が人間であり、神性によって神、肉を受け取ることによって人間イエス・キリストであるから、威光の主が十字架につけられたと言われるのである。彼は両方の本性、すなわち人間の本性と神の本性を共有する者として、人間の本性において受難を受けたのであり、それゆえ、苦しんだ者が、威光の主とも、また書かれているように、天から降った人の子とも、区別なく言われうるのである(ヨハネ3:13)。