De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.18.1
In Nicaena definitione Arianos errores, ne quem decipiant, commemorari. Iidem cum anathemate suo referuntur, quod non modo Nicaeae latum dicitur, sed et Arimini semel ac iterum.
PL 16, 555Bニカイアの定式において、誰も惑わされないよう、アレイオス派の誤りが挙げられる。同じ誤りが、そのアナテマとともに述べられる。このアナテマは、ニカイアにおいてだけでなく、アリミヌムでも一度ならず二度、宣告されたと言われる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.18.2
118. Deus igitur ex Deo, lumen de lumine, Deus verus de Deo vero, ex Patre natus, non factus, unius substantiae cum Patre.
PL 16, 555B118. それゆえ、「神からの神、光からの光、真の神からの真の神であり、父から生まれ、作られたのではなく、父と同一実体である」〔ニカイア信条の句〕。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.18.3
119. Sic nempe nostri secundum Scripturas dixerunt Patres, qui etiam sacrilega dogmata ideo suis inserenda putavere decretis, ut Arii perfidia ipsa se proderet; ne quasi fucis quibusdam et coloribus illita velaretur.
PL 16, 555C119. このように実に、聖書に従って我々の教父たちは語った。彼らは、冒瀆的な教説までも自分たちの決定に挿入すべきだと考えたが、それはアレイオスの背信がおのずと露わになるためであり、いわば何らかの染料や彩色を塗られて覆い隠されることのないためであった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.18.4
Fucum enim faciunt, qui non audent explicare quod sentiunt. Censorie itaque impietas Ariana non expositione reseratur, sed damnatione detegitur; ut qui curiose gestit audire, prius damnatam cognosceret, ne laberetur, quam expositam audiret, ut crederet.
PL 16, 555C実に、自分の考えを敢えて説明しない者たちは、まやかしを作る。それゆえアレイオス派の不敬虔は、検閲官の裁きのように、説明によってではなく断罪によって暴かれる。それは、好奇心から聞きたがる者が、信じてしまうほどに説明されたものを聞く前に、まず断罪されたものとして知り、足を滑らせないためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.18.5
120. Eos, inquit, qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat: et qui ex nihilo factum, aut ex alia substantia vel οὐσίᾳ dicunt esse, aut mutabilem, aut convertibilem Dei Filium, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
PL 16, 556A120. 「『かつて、いなかった時があった』『生まれる前にはいなかった』と言う者たち、また神の子が無から作られた、あるいは他の実体またはウーシア〔ギリシア語。実体〕からある、あるいは変化しうる、変わりうると言う者たちを、公同の使徒的な教会はアナテマとする」と、それは言う。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.18.6
121. Accepisti, sancte Imperator, eos qui talia asserunt, jure damnatos. Non humana industria, non composito aliquo trecenti decem et octo, ut supra pressius dixi (Prolog. n. 5) , episcopi ad concilium convenerunt: sed ut in numero eorum per signum suae passionis et nominis Dominus Jesus suo probaret se adesse concilio; Crux in trecentis, Jesu nomen in decem et octo est sacerdotibus.
PL 16, 556A121. 聖なる皇帝よ、あなたは、そのようなことを主張する者たちが正当に断罪されたことを受け取った。人間の努力によるのでも、何らかの申し合わせによるのでもなく、三百十八人の司教が、先に簡潔に述べたとおり(序 5)、会議に集まった。それは、主イエスが、その数のうちに、自らの受難のしるしと名とによって、自分の会議に臨在することを証しするためである。三百人の司教には十字架が、十八人の司教にはイエスの名がある〔ギリシア文字の数価で、十字架の形の文字が三百、イエスの名の頭の二文字が十八に当たる〕。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.18.7
122. Hoc et in Ariminensi concilio habuit prima confessio, et post Ariminense concilium secunda correctio. Confessionem epistola ad imperatorem Constantium missa testatur, correctionem secuta concilia confitentur.
PL 16, 556B122. このことを、アリミヌムの教会会議においても、最初の告白が備えており、アリミヌムの教会会議のあとには、二度目の訂正が備えていた。告白は、皇帝コンスタンティウスに送られた書簡が証言し、訂正は、後に続いた会議が認めている。