De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.1
[0649] Quisnam fidelis et prudens servus? Ejus merces in Petro indicatur, item etiam in Paulo, cujus auctoritati parere Ambrosius cupiens hunc librum aliis adjectum voluit, qui non potuerit in superiore comprehendi. Quid in hoc disputaturus sit, quove consilio?
PL 16, 649B〔序〕「いったい誰が忠実で賢い僕か」。その報いはペトロにおいて示され、同様にパウロにおいても示される。アンブロシウスはパウロの権威に従うことを望み、この書を他の諸書に付け加えようとした。前の書には収めきれなかったからである。この書で何を論じようとしているのか、どのような意図からか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.2
Deberi sibi veniam, cum ab omnibus ministris quaerenda sit creditae sibi pecuniae usura. Hanc sibi usuram fideles esse: beatum autem fore, si mercedem sperare sibi liceat; se tamen sanctorum praemia non tam optare, quam poenarum immunitatem, ad quam merendam omnes hortatur.
PL 16, 649B自分には赦しが与えられるべきであること。すべての奉仕者が、自分に託された金の利息を求めねばならないからである。信徒たちこそ自分にとってのその利息であること。報いを望むことが許されるなら幸いであろうが、それでも自分は、聖なる者たちの報いよりも、むしろ刑罰の免除を望んでおり、それを得るにふさわしくなるようすべての人に勧めること。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.3
1. Quisnam est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis in tempore cibum?
PL 16, 649B1. 「主が自分の家の者の上に立てて、時に応じて彼らに食物を与えさせる、忠実で賢い僕とは、いったい誰か。」
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.4
Beatus ille servus, quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem (Matth. XXIV, 45, 46) , Non vilis hic servus est, magnus aliquis esse debet: quis sit iste consideremus.
PL 16, 649C「その主が来て、このようにしているのを見いだす僕は幸いである」(マタイ24:45, 46)。この僕は取るに足りない者ではない。何か大きな者であるはずだ。それが誰か、考えてみよう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.5
2. Est Petrus ipsius Domini ad pascendum gregem electus judicio, qui tertio meretur audire: Pasce agniculos meos, pasce agnos meos, pasce oviculas meas (Joan. XXI, 13 et seq.) . Itaque pascendo bene cibo fidei gregem Christi, culpam lapsus prioris abolevit.
PL 16, 649C2. ペトロは、主自身の判断によって、群れを養うために選ばれた者であり、三度こう聞くにふさわしいとされた。「私の幼い子羊を養え。私の子羊を養え。私の小さな羊を養え」(ヨハネ21:13以下)。それゆえ、キリストの群れを信仰の食物でよく養うことによって、先の失墜の咎を消し去ったのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.6
Et ideo tertio admonetur ut pascat, tertio utrum Dominum diligat, interrogatur; ut quem tertio ante crucem negaverat, tertio fateretur (Matth. XXVI, 70 et seq.) .
PL 16, 649Cそしてそれゆえ、三度養えと戒められ、三度、主を愛しているかと問われた。十字架の前に三度否んだその主を、三度告白させるためである(マタイ26:70以下)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.7
3. Beatus et ille servus, qui potest dicere: Lac vos potavi, non escam; nondum enim poteratis (I Cor. III, 2); novit enim quos quemadmodum pascat. Quis nostrum hoc facere potest?
PL 16, 649C3. 「私は汝らに乳を飲ませ、食物は与えなかった。汝らはまだ受けられなかったからである」(一コリント3:2)と言える僕もまた幸いである。誰をどのように養うべきかを知っているからである。我々のうち、誰がこれを行えるだろうか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.8
Quis nostrum potest vere dicere: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrificiam (I Cor. IX, 22) ?
PL 16, 649D我々のうち、誰が真実に言えるだろうか。「私は、弱い者たちを得るために、弱い者たちに対して弱い者となった」(一コリント9:22)と。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.9
4. Et tamen ille tantus ad curam gregis electus a Christo, qui sanaret infirmos, curaret invalidos, haereticum a commisso sibi ovili statim post unam correptionem repellit (Tit. III, 10) ; ne unius erraticae ovis scabies serpenti ulcere totum gregem contaminet.
PL 16, 649D4. それでもなお、キリストによって群れの世話をするために選ばれたあれほどの人は、弱い者を癒し、病む者を治すべき人でありながら、異端者を、一度の戒めのあとただちに、自分に委ねられた羊の囲いから追い払う(テトス3:10)。迷い出た一頭の羊の疥癬が、広がる潰瘍となって群れ全体を汚さないためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.10
Jubet praeterea stultas quaestiones et contentiones esse vitandas (Ibid., 9) . 5. Quid igitur nos agemus, inter messis antiquae nova zizania imprudentes accolae constituti?
PL 16, 649Dさらに、愚かな議論と争いは避けるべきことを命じている(テトス3:9)。5. では我々は、古い収穫の中に生えた新しい毒麦のあいだに、無防備な隣人として置かれて、どうすればよいのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.11
Si taceamus, cedere videbimur: si contendamus, verendum est ne nos quoque judicemur esse carnales.
PL 16, 650B黙っていれば譲歩したと見えるだろうし、争えば、我々もまた肉的な者だと判断されかねない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.12
Scriptum est enim de hujusmodi quaestionibus, quae generant lites: Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia docentem eos qui resistunt (II Tim. II, 23, 24) : et alibi: Si quis contentiosus est, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16) .
PL 16, 650B争いを生むこの種の問題については、こう書かれているからである。「主の僕は争うべきではなく、すべての人に柔和で、教えることができ、忍耐強く、逆らう者たちを慎みをもって教える者でなければならない」(二テモテ2:23, 24)。また別の箇所にはこうある。「もし誰かが争いを好むなら、我々にはそのような習慣はなく、神の教会にもない」(一コリント11:16)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.13
Eoque scribere aliquid sententiae fuit, ut sine strepitu aliquo impietati haereticorum nostra pro nobis scripta respondeant.
PL 16, 650Bそこで我々の考えは、何かを書くことにあった。何の騒ぎもなく、異端者たちの不敬虔に対して、我々の書いたものが我々に代わって答えるようにするためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.14
6. Quintum itaque, Imperator auguste, hunc librum paramus ordiri: nam, et quartum librum oportuit in illa vitis disputatione finiri; ne coacervasse magis librum eumdem quodam videremur quaestionum tumultu, quam fructu spiritalis vineae replevisse: nec inconsummatam fidei vindemiam tantis adhuc superfluentibus disputationibus decuit derelinqui.
PL 16, 650B6. それゆえ、皇帝アウグストゥスよ、我々はこの第五の書を始めようとしている。実際、第四の書もあのブドウの木の論議で終えるべきであった。同じ書を、霊のブドウ畑の実で満たしたというよりも、問題の騒ぎで積み上げたと見られないためである。また、信仰のブドウの収穫を、なお溢れるほど多い論議の中に未完のまま放置するのも、ふさわしくなかった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.15
7. Quinto igitur libro de Patris ac Filii et Spiritus sancti inseparabili divinitate digerimus, sequestrata interim pleniore disputatione de Spiritu sancto, provocati magisterio Evangelicae lectionis (Matth. XXV, 15) ; ut credita nobis quinque fidei talenta, quasi quadam horum quinque sorte librorum, humanis feneremus affectibus; ne forte cum venerit Dominus, et invenerit in terra absconditam pecuniam suam, dicat mihi: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam meam nummulariis; ut veniens ego recepissem quod meum est (Ibid., 26, 27) : aut quemadmodum in alio libro est: Et ego, inquit, veniens cum usuris utique exegissem illam (Luc. XIX, 23) .
PL 16, 650C7. それゆえ第五の書では、父と子と聖なる霊の不可分の神性について論じる。聖なる霊についてのより十分な論議は、さしあたり別にしておく。福音書の朗読の教えに促されてのことである(マタイ25:15)。我々に託された信仰の五つのタラントを、いわばこの五巻の割り当てによって、人々の心情に貸し付けて殖やすためであり、主が来て、自分の金が地に隠されているのを見いだし、私にこう言うことのないためである。「悪い怠け者の僕よ、私が蒔かない所から刈り、散らさない所から集めることを、汝は知っていた。ならば汝は、私の金を両替商に預けるべきであった。そうすれば、私は来て、自分のものを受け取ったはずだ」(マタイ25:26, 27)。あるいは別の書にあるとおり、こうも言う。「そして私は、来て、利息をつけて、確かにそれを取り立てたはずだ」(ルカ19:23)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.16
8. Date ergo veniam, si quos prolixioris hujuscemodi sermonis offendit audacia. Officii contemplatio cogit credere quod accepimus: Dispensatores sumus mysteriorum coelestium (I Cor. IV, 1) .
PL 16, 650D8. それゆえ、このように長い語りの大胆さに気を悪くした者がいれば、赦しを与えよ。務めを顧みれば、我々は受けたものを〔人々に〕託さずにはおれない。「我々は天の奥義の管理者である」(一コリント4:1)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.17
Ministri sumus, non ex aequo omnes, sed unicuique, inquit, sicut Dominus dedit. Ego plantavi, Apollo rigavit: sed Deus incrementum dedit (I Cor. III, 3, 6) .
PL 16, 651A我々は奉仕者であり、すべての者が同等なのではなく、「各人に、主が与えたとおりに」とパウロは言う。「私は植え、アポロは水を注いだ。しかし成長を与えたのは神である」(一コリント3:3, 6)〔ミーニュの引照は3:3。「各人に、主が与えたとおりに」は一コリント3:5 に見える〕。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.18
Unusquisque igitur enitatur ut mercedem possit accipere secundum suum laborem; Dei enim sumus, ut Apostolus dixit, cooperarii, Dei cultura, Dei aedificatio (Ibid., 9) .
PL 16, 651Aそれゆえ各人は、自分の労苦に応じて報酬を受けられるよう努めるべきである。使徒が言ったように、我々は「神の協力者」であり、「神の耕作」、「神の建築」だからである(一コリント3:9)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.19
Beatus itaque ille qui tales fenoris sui cernit usuras: beatus et ille qui fructus sui operis intuetur: Beatus quoque qui superaedificat supra fundamentum fidei aurum, argentum, lapides pretiosos (Ibid., 12) .
PL 16, 651Aそれゆえ、自分の貸し付けた金のこのような利息を見る者は幸いである。自分の業の実りを目にする者も幸いである。信仰の土台の上に、金、銀、宝石をさらに建て増す者もまた幸いである(一コリント3:12)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.20
9. Vos nobis estis omnia, qui haec auditis aut legitis: vos feneratoris usurae; verbi usurae, non pecuniae: vos agricolae redditus: vos aedificatoris aurum, argentum, lapidesque pretiosi.
PL 16, 651A9. これを聞き、あるいは読む諸君は、我々にとってすべてである。諸君は貸し手の利息であり――それは金の利息ではなく、言葉の利息である――、諸君は農夫の収穫であり、諸君は建築者の金、銀、宝石である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.21
In vestris meritis sacerdotalis summa laboris est, in vestris animis fructus episcopalis operis enitescit; in vestris profectibus aurum Domini refulget, multiplicatur argentum, si eloquia divina teneatis: Eloquia enim Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum (Psal. XI, 7) .
PL 16, 651B諸君の功績のうちに司教の労苦の総和があり、諸君の心のうちに司教の業の実りが輝き出る。諸君の進歩のうちに主の金が輝き、銀が増える。ただし、諸君が神の言葉を保つならである。「主の言葉は清い言葉、火で試された銀、地で試され、七倍に精錬されたものである」(詩篇11:7)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.22
Vos ergo facietis foeneratorem divitem, agricolam fructuosum: vos peritum probabitis architectum. Non arroganter dico; quia non tam mea sunt, quam vestra, quae voveo.
PL 16, 651Bそれゆえ諸君が、貸し手を富ませ、農夫を実り豊かにし、建築者を熟練の者と証明するのである。傲慢に言うのではない。私が願うものは、私のものであるより、むしろ諸君のものだからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.23
10. O si mihi liceat secure de vobis tunc temporis dicere: Domine, quinque talenta mihi dedisti, et ecce alia quinque lucratus sum (Matth. XXV, 20) , et ostendere vestrarum talenta pretiosa virtutum! Habemus enim thesaurum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7) .
PL 16, 651B10. ああ、そのときに、諸君について安心してこう言えたなら。「主よ、汝は私に五タラントを与えた。見よ、私はさらに五タラントを儲けた」(マタイ25:20)。そして、諸君の徳の貴いタラントを示せたなら。我々は宝を土の器に持っているからである(二コリント4:7)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.24
Haec sunt talenta quae jubet Dominus spiritaliter fenerari: aut duo aera novi et veteris Testamenti, quae spoliato illi a latronibus Samaritanus ille Evangelicus ad curanda vulnera dereliquit (Luc, X, 35) .
PL 16, 651Cこれらは、主が霊的に貸し付けよと命じるタラントである。あるいは、新約と旧約の二つの銅貨である。これは、強盗に身ぐるみはがれたあの人に、福音書のあのサマリア人が、傷を癒すために残したものである(ルカ10:35)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.25
11. Neque ego, fratres, voti avarus ideo haec opto, ut supra multa constituar: sat est mihi praemium de vestro profectu. Utinam non indignus eo inveniar, quod accepi!
PL 16, 651C11. 兄弟たちよ、私は願いに貪欲なために、多くのものの上に立てられようとして、これを望むのではない。私には、諸君の進歩から得る報いで十分である。私が受けたものにふさわしくない者と見いだされないように。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.26
Ea quae sunt me majora melioribus tribuenda, non exigo; licet soleas, Domine, dicere: Volo autem et huic novissimo dare, sicut et tibi (Matth. XX, 14) . Accipiat potestatem supra decem civitates, qui meretur (Luc. XIX, 17) .
PL 16, 651C私より大きなものは、より優れた者たちに与えられるべきであり、私はそれを要求しない。主よ、汝は「私はこの最後の者にも、汝と同じように与えたい」と言うのを常とするとしても(マタイ20:14)。十の町の上に権能を受けるのは、それに値する者であれ(ルカ19:17)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.27
12. Sit ille talis, qualis Moyses, qui Legis decem verba conscripsit (Deut. V, 5 et seq.) . Sit ille Jesus Nave, qui subegit quinque reges, et Gabaonitas in deditionem accepit (Josue X, 22 et seq.) ; ut esset typus venturum ejus nominis virum, cujus imperio corporales omnes deliciae vincerentur, converterentur gentes: ut fidem Jesu Christi magis, quam pristina studia sua et vota sequerentur.
PL 16, 651C12. あの人は、律法の十の言葉を書き記した、モーセのような者であれ(申命記5:5以下)。あの人は、五人の王を征服し、ギブオン人の降伏を受け入れた、ナウェのイエス〔ヌンの子ヨシュア〕のような者であれ(ヨシュア記10:22以下)。それは、その名を持つ来たるべき人の予型となるためであり〔底本は venturum virum。来たるべき人の意に取った〕、その人の命令によって、肉体の逸楽がすべて征服され、諸国民が回心し、昔の自分の関心や願いよりも、イエス・キリストの信仰に従うためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.28
Sit ille David, cui occurrerunt psallentes juvenculae dicentes: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus (I Reg. XVIII, 7) .
PL 16, 651Dあの人は、歌いながら迎えに出た若い娘たちが、こう言ったダビデのような者であれ。「サウルは千のうちに勝利し、ダビデは一万のうちに勝利した」(サムエル記上18:7)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.29
13. Mihi sat est, si non in exteriores tenebras extrudar, quemadmodum ille qui commissum sibi talentum in terra quadam suae carnis abscondit: sicut princeps Synagogae, caeterique principes Judaeorum, qui credita sibi eloquia Dei humo quadam sui corporis occuparunt: deliciisque carnis intenti, quasi in quamdam exaltati cordis foveam fenus coeleste merserunt (Matth. XXIII, 14 et seq.) .
PL 16, 652A13. 私には、外の闇に投げ出されないことで十分である。あの者のようにはなるまい。自分に任されたタラントを、自分の肉のある土に隠したあの者のように、また、会堂の頭やほかのユダヤ人の指導者たちのようにはなるまい。彼らは、自分に託された神の言葉を、自分の体のある土で覆い、肉の逸楽に心を向けて、天の利息を、いわば高ぶった心の穴に沈めたのである(マタイ23:14以下)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.30
14. Nos igitur non intra latibula carnis absconditam Domini teneamus pecuniam, vel mnam illam in sudario reponamus (Luc. XIX, 20) : sed tamquam boni nummularii cum sudore quodam mentis et corporis aequo et parato semper libremus affectu; ut prope sit verbum in ore tuo et in corde tuo (Deut. XXX, 14) .
PL 16, 652A14. それゆえ我々は、主の金を肉の隠れ場に隠したまま持つことのないように、またあのムナを布に包んでしまっておくことのないようにしよう(ルカ19:20)。むしろ、善い両替商のように、精神と体の汗をかきながら、つねに公平で用意のできた心情で、〔その金を〕秤にかけよう。それは、「言葉が汝の口と汝の心の近くにある」ためである(申命記30:14)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.31
15. Hoc verbum Dei est, pretiosum est talentum, quo redimeris. Haec est pecunia per mensas animarum saepe cernenda; ut frequenter agitando in omnem terram bonorum sonus possit exire nummorum, per quem vita paretur aeterna.
PL 16, 652B15. これが神の言葉であり、あなたがそれによって贖われる、貴いタラントである。これは、魂の台を通してしばしば吟味されるべき金である。それを頻繁に動かすことで、よい貨幣の響きがあらゆる地に出ていくことができ、それによって永遠の生命が備えられるためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.0.32
Haec est autem vita aeterna, quam largiris omnipotens Pater; ut cognoscamus te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) .
PL 16, 652B全能の父よ、汝が与える永遠の生命とは、これである。「唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを、我々が知ること」(ヨハネ17:3)。