ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber V, Caput VIII 第V巻 第VIII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 668C · 40 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.1

1

Christo in quantum verus est Dei Filius, Dominum non esse, sed in quantum homo est; ut verbis ejusdem modo Patrem, modo Dominum compellantis significatur. Quot haereses uno jugulentur Scripturae versiculo.

PL 16, 668C

キリストにとって〔父は〕、真の神の子である限りでは主ではなく、人である限りで主であること。それは、彼が時に父と、時に主と呼びかけるその言葉によって示される。一つの聖書の短い句によって、どれほど多くの異端が絞め殺されるか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.2

2

Distinguenda igitur quae Christo vel ut Dei vel ut Davidis filio conveniant; illi enim sub ultimo tantum nomine ascribendum, quod servus fuerit. Ad extremum complures locos demonstrat non nisi secundum incarnationem accipi posse.

PL 16, 668C

キリストに、神の子として、あるいはダビデの子として当てはまることを区別せねばならない。後者の名のもとでのみ、彼は僕であったと帰すべきだからである。最後に、受肉に従ってしか解しえない多くの箇所を示す。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.3

3

100. Unde et evidens est quomodo dominum dicat, quem Patrem novit; ait enim: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae (Matth. XI, 25) . Ante Patrem dixit Sapientia suum, postea creaturae Dominum nuncupavit.

PL 16, 668D

100. それゆえ、彼が父として知る者をどのような意味で主と呼ぶのかも明らかである。彼はこう言うからである。「父よ、天と地の主よ、私は汝をたたえる」(マタイ11:25)。知恵は、先に「自分の」父と言い、のちに被造物の主と呼んだ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.4

4

Itaque dominatum non esse ubi vera progenies est, ipse Dominus ostendit in Evangelio suo, dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus Filius est? Dicunt ei: David.

PL 16, 669A

だから、真の子孫のあるところには主権がないことを、主自身が自らの福音書で示している。彼は言う。「キリストについて、汝らはどう思うか。彼は誰の子か」。彼らは彼に言う。「ダビデ〔の子〕」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.5

5

Ait illis Jesus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis? Et addidit: Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?

PL 16, 669A

イエスは彼らに言った。「では、ダビデは霊によって、どうして彼を主と呼び、『主は私の主に言った。私の右に座せ』と言うのか」。そして付け加えた。「もしダビデが霊によって彼を主と呼ぶのなら、どうして彼は彼の子であるのか」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.6

6

Et nemo poterat ei respondere verbum (Matth. XXII, 42 et seq.) . 101. O quam caute propter Arianos etiam in hoc testimonio Dominus fidei prospexit!

PL 16, 669A

誰も彼に一言も答えることができなかった(マタイ22:42以下)。101. おお、アレイオス派のゆえに、主はこの証言においてさえ、信仰をどれほど周到に顧みたことか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.7

7

Non enim dixit: Vocat eum spiritus dominum: sed quia David dixit in spiritu; ut cujus secundum carnem Filius est, David scilicet, ejus etiam secundum divinitatem et Dominus et Deus crederetur. Vides igitur quia nomen pietatis et dominii discretum est.

PL 16, 669A

実際、彼は「霊が彼を主と呼ぶ」と言ったのではなく、ダビデが霊において言った、と言ったのである。それは、肉に従ってはダビデの子である者が、神性に従っても主であり神であると信じられるためである。それゆえ、あなたは、敬虔の名〔pietas。ここでは「子」という肉親の情の名を言うらしい〕と主権の名とが別であると見る。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.8

8

102. Et bene Dominus suum quidem Patrem coeli autem et terrae Dominum praedicavit; ut tu cum legis et Patrem et Dominum, intelligas Patrem Filii, et Dominum creaturae.

PL 16, 669B

102. また、主が、自分にとっては父と、天と地にとっては主と宣べたのは適切である。それは、あなたが「父」と「主」とを読むとき、父は子の父であり、主は被造物の主であると解するためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.9

9

In alio praerogativa naturae est, in alio auctoritas potestatis; formam enim servi accipiens, eo utique Dominum vocat, quo servitutem suscepit, aequalis in Dei forma, servus in corporis: servitus enim carnis, dominatus autem divinitatis est.

PL 16, 669B

一方には本性に基づく優位があり、他方には権能の権威がある。実際、僕の姿を取った者は、まさに僕の身分を引き受けたその点で、〔父を〕主と呼ぶのである。神の姿においては等しく、体の姿においては僕である。隷属は肉のものであり、主権は神性のものだからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.10

10

Unde et Apostolus ait: Deus Domini nostri Jesu Christi, pater gloriae (II Cor. I, 3) , hoc est, Deum assumptionis humanae asserens, Patrem autem gloriae. Num enim duos filios habuit Deus Christum et gloriam? Minime.

PL 16, 669B

だから使徒も言う。「我々の主イエス・キリストの神、栄光の父」(二コリント1:3)〔刷りの引照は二コリント1:3。句はエフェソ1:17〕。すなわち、人性が取られたことにおける神を主張し、同時に栄光の父を主張しているのである。実に、神にはキリストと栄光という二人の子がいたのか。決してそうではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.11

11

Ergo si unus Dei Filius Christus, utique Christus est gloria. Quid autem ei derogas, qui Patris gloria est? 103. Si ergo et Filius gloria est, et Pater gloria; quia Pater gloriae non potest aliud esse quam gloria: non divisio gloriarum, sed una est gloria.

PL 16, 669C

それゆえ、神の子がただ一人キリストであるなら、キリストは確かに栄光である。それなら、汝は、父の栄光である者から何を奪うのか。103. したがって、子が栄光であり、父も栄光であるなら、——栄光の父は、栄光以外のものではありえないから——栄光は分かれておらず、一つの栄光である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.12

12

Itaque ad proprietatem naturae gloria refertur, dominatus autem ad suscepti corporis servitutem.

PL 16, 669C

こうして、栄光は本性の固有性に帰され、主権は引き受けられた体の隷属に帰される。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.13

13

Si enim caro etiam justi animae subdita est, sicut scriptum est: Castigo corpus meum, et servituti redigo (I Cor. IX, 27) , quanto magis subjecta et divinitati, de qua dicitur: Quoniam universa serviunt tibi (Psal. CXVIII, 91) ?

PL 16, 669C

実際、肉が義人の魂にさえ服しているのなら、——「私は自分の体を懲らし、隷属させる」と書かれているとおり(一コリント9:27)——神性にはなおさら服している。神性については言われる。「万物は汝に仕える」(詩篇118:91)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.14

14

104. Una autem quaestione et Sabellianos et Photinianos et Arianos Dominus exclusit. Nam cum Dominum dixisse Domino dicit, Sabellius excluditur, qui eumdem Patrem vult esse quem Filium.

PL 16, 669C

104. 主は一つの問いによって、サベリオス派もフォティヌス派もアレイオス派も締め出した。実際、主が主に言ったと彼が言うとき、父と子を同一にしようとするサベリオスは締め出される。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.15

15

Excluditur Photinus, qui secundum carnem judicat; quia dominus David regis non poterat esse, nisi qui Deus est; scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies (Deut. VI, 13) . Numquid contra Legem propheta sentiret, qui sub Lege regnaret?

PL 16, 669D

フォティヌスは締め出される。彼は肉に従って判断するが、王ダビデの主でありえたのは、神である者でなければならなかったからである。実際、こう書かれている。「汝の神なる主を拝し、ただ彼にのみ仕えよ」(申命記6:13)。律法の下で王として治めた預言者が、律法に反することを思っただろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.16

16

Excluditur Arius, qui Filium sedere audit ad dexteram Patris; ut si ex usu argumentetur humano, ipse se perimat, et venenum sacrilegae disputationis suae in se refundat, ut dum inaequalitatem Patris et Filii ex consuetudine hominum interpretatur, in utroque a vero devius, eum praeferat cui derogat, confessurus priorem quem audit ad dexteram.

PL 16, 670A

アレイオスは締め出される。彼は子が父の右に座すると聞く。もし人間の慣習から論じるなら、彼は自らを滅ぼし、自分の冒瀆的な論の毒を自分に注ぎ返すことになる。すなわち、父と子の不等を人々の習わしから解釈しながら、どちらについても真理から外れ、自分が貶める子を〔父より〕上に置き、右に座す者として聞く子のほうを先に立つ者と告白することになるのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.17

17

Excluditur etiam Manichaeus: non enim negat esse se David filium secundum carnem; ut pote qui clamantibus caecis: Jesu, fili David, miserere nobis (Matth. XX, 30) ; et delectatus est fide, et stetit et curavit eos: sed negat hoc suae esse aeternitatis, si David solius filius a perfidis nominetur.

PL 16, 670A

マニ教徒もまた締め出される。実際、彼〔キリスト〕は、自分が肉に従ってダビデの子であることを否定しない。盲人たちが「ダビデの子イエスよ、我々を憐れんでくれ」(マタイ20:30)と叫んだとき、その信仰を喜び、立ち止まって彼らを癒したのだから。しかし彼は、背信の者たちによってダビデだけの子と呼ばれるなら、それが自らの永遠性にふさわしいことは否定するのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.18

18

105. Nam Filius Dei est contra Hebionem, Filius David est contra Manichaeos: Filius Dei est contra Photinum, Filius David est contra Marcionem: Filius Dei est contra Paulum Samosatenum: Filius David est contra Valentinum: Filius Dei est contra Arium atque Sabellium gentilis erroris haeredes: Dominus David est contra Judaeos, qui Dei Filium in carne cernentes, hominem tantummodo impio furore credebant.

PL 16, 670B

105. すなわち、「神の子」であることはエビオン〔キリストを単なる人とした者〕に対し、「ダビデの子」であることはマニ教徒に対する。「神の子」はフォティヌスに対し、「ダビデの子」はマルキオンに対する。「神の子」はサモサタのパウロスに対し、「ダビデの子」はウァレンティノスに対する。「神の子」は、異邦人の誤りの相続人であるアレイオスとサベリオスに対し、「ダビデの主」は、肉のうちに神の子を見ながら、不敬虔な狂気をもって彼をただの人と信じたユダヤ人に対する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.19

19

106. Sed Ecclesiastica fide et Dei Patris et David idem atque unus est Filius; quia incarnationis Dei mysterium universae salus est creaturae; secundum quod scriptum est: Ut sine Deo pro omnibus gustaret mortem (Hebr. II, 9) , id est, quod creatura omnis sine passione aliqua divinitatis Dominici sanguinis redimenda sit pretio, ut alibi habet: Omnis creatura liberabitur a servitute corruptionis (Rom. VIII, 21) .

PL 16, 670B

106. しかし教会の信仰によれば、神なる父の子とダビデの子とは同一の一人である。神の受肉の奥義が、全被造物の救いだからである。「神なしに、すべての人のために死を味わうために」と書かれているとおりであり(ヘブライ2:9)、すなわち、すべての被造物は、神性がいかなる受難も被ることなく、主の血の代価によって贖われるべきだということである。別の箇所にもあるとおり、「すべての被造物は、朽ちることの隷属から解放される」(ローマ8:21)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.20

20

107. Aliud est igitur secundum divinam substantiam, aliud secundum susceptionem carnis Filium nominari: nam secundum generationem divinam Deo Patri aequalis est Filius, et secundum susceptionem corporis Deo Patri servus est; quia formam servi, inquit (Phil. II, 7) , accepit: unus tamen atque idem est Filius.

PL 16, 670C

107. したがって、神的な実体に従って子と呼ばれることと、肉を受け取ったことに従って子と呼ばれることとは別である。神的な生まれに従えば、子は神なる父に等しく、体を受けたことに従えば、神なる父の僕だからである。「僕の姿を取った」と彼〔使徒〕は言う(フィリピ2:7)。しかし、子は一人であり、同じ者である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.21

21

Contra autem sancto patriarchae David secundum gloriam suam Dominus est, secundum corporalis successionis seriem filius est, non deficiens a se, sed nostrae jus sibi adoptionis acquirens.

PL 16, 670C

逆に、聖なる族長ダビデにとって、彼は自らの栄光に従えば主であり、体による継承の系列に従えば子である。自分自身から欠けたのではなく、我々の養子縁組の権利を自分のものとして得たのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.22

22

108. Nec solum ex genere David servitutem suscepit in persona hominis; sed etiam ex nomine, sicut habes: Inveni David servum meum; et alibi: Ecce ego mittam ad vos servum meum (Zach. III, 8) , Oriens nomen est ei (Ibid. VI, 12) .

PL 16, 670C

108. 人の人格において彼が僕の身分を引き受けたのは、ダビデの血統からだけではなく、名からでもある。あなたは見出す。「私は私の僕ダビデを見出した」。また別の箇所では、「見よ、私は汝らのもとに私の僕を遣わす」(ゼカリヤ3:8)、「東が彼の名である」(ゼカリヤ6:12)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.23

23

Et ipse Filius ait: Sic dicit Dominus, qui finxit me ex utero servum sibi, et dixit mihi: Magnum tibi est vocari puerum meum. Ecce posui te in testamentum generis mei, in lucem gentium; ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Esai XLIX, 6 et seq.) .

PL 16, 670D

そして子自身が言う。「私を胎のうちから自分の僕として形づくった主はこう言う。そして私に言った。『汝にとって、私の僕と呼ばれることは大いなることである。見よ、私は汝を私の種族の契約として、諸国民の光として立てた。汝が地の果てまで救いとなるためである』」(イザヤ49:6以下)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.24

24

Cui hoc dicitur, nisi Christo? qui cum in forma Dei esset, exinanivit se, et formam servi accepit (Phil. II, 6) . Quid est in Dei forma, nisi in divinitatis plenitudine?

PL 16, 671A

これは誰に言われているのか、キリストにでなくて。彼は、神の姿にあったのに、自らを空しくし、僕の姿を取った(フィリピ2:6)。神の姿にあるとは、神性の充満にあること以外の何であろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.25

25

109. Disce igitur quid sit: Formam servi accepit, id est, plenitudinem perfectionis humanae, plenitudinem obedientiae. Ideoque dicit in psalmo trigesimo: Statuisti in loco spatioso pedes meos. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium.

PL 16, 671A

109. 「僕の姿を取った」とは何かを学べ。すなわち、人間の完全性の充満、従順の充満である。それゆえ彼は第三十詩篇で言う。「汝は私の足を広い場所に立たせた。私のすべての敵にもまさって、私は辱めとなった」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.26

26

Illustra faciem tuam super servum tuum (Psal. XXX, 9, 12 et 17) . Servus dictus est homo, in quo sanctificatus est: servus homo, in quo unctus est: servus homo, in quo factus sub Lege, factus ex Virgine est; et ut compendio dicam, servus dictus est, in quo matrem habet, sicut scriptum est: O Domine, ego servus tuus, ego servus tuus, et filius ancillae tuae (Psal. CXV, 7) ; et alibi: Afflictus sum et humiliatus sum nimis (Psal. XXXVII, 9) .

PL 16, 671A

「汝の顔を汝の僕の上に輝かせよ」(詩篇30:9, 12, 17)。僕と呼ばれたのは、彼がそこにおいて聖化された人である。僕とは、彼がそこにおいて油を注がれた人である。僕とは、彼がそこにおいて律法の下に作られ、おとめから作られた人である。簡潔に言えば、彼がそこにおいて母を持つところのものが、僕と呼ばれたのである。「ああ主よ、私は汝の僕、私は汝の僕、汝の婢女の子である」(詩篇115:7)。また別の箇所では、「私は苦しめられ、ひどく卑しめられた」(詩篇37:9)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.27

27

110. Quis nimis humiliatus est, nisi Christus, qui venit ut omnes liberaret per obedientiam? Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt plurimi, ita et per unius obedientiam justi constituentur multi (Rom. V, 19) .

PL 16, 671B

110. ひどく卑しめられたのは、従順によってすべての人を解放するために来たキリストでなくて誰か。「一人の人の不従順によって多くの者が罪人とされたように、一人の従順によって多くの者が義人とされるであろう」(ローマ5:19)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.28

28

Quis calicem salutarem (Psal. CXV, 13) accepit, Christus princeps sacerdotum, an David, qui neque sacerdotium habuit, neque passionem subiit? Quis sacrificavit hostiam laudis?

PL 16, 671B

「救いの杯」(詩篇115:13)を受けたのは、大祭司キリストか、それとも祭司職も受難も持たなかったダビデか。賛美のいけにえを献げたのは誰か。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.29

29

111. Sed si hoc parum est, accipe aliud: Custodi animam meam, quoniam ego sanctus sum (Psal. LXXXV, 2) . Numquid de se hoc diceret David? Sed ille dicit, qui ait: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Psal. XV, 10) .

PL 16, 671C

111. それでも足りないなら、別のものを受け取れ。「私の魂を守れ、私は聖なる者だからである」(詩篇85:2)。ダビデがこれを自分について言うだろうか。そうではなく、こう言う者が言うのである。「汝は私の魂を冥界に捨ておかず、汝の聖なる者に朽ちるのを見させることもない」(詩篇15:10)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.30

30

Idem ergo utrumque dicit. 112. Addidit vero: Salvum fac servum tuum (Psal. LXXXV, 2) ; et infra: Da postestatem puero tuo, et filio ancillae tuae (Ibid. 16) ; et alibi, id est, in Ezechiele: Et suscitabo super eos pastorem unum, et reget eos servus meus David.

PL 16, 671C

それゆえ、同じ者が両方を言っているのである。112. さらに彼は付け加えた。「汝の僕を救え」(詩篇85:2)。その下では、「汝の僕と、汝の婢女の子とに、権能〔底本は postestatem。potestatem と読む〕を与えよ」(詩篇85:16)。また別の箇所、すなわちエゼキエルでは、「私は彼らの上に一人の牧者を立てる。私の僕ダビデが彼らを治める」

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.31

31

Ipse pascet eos, et erit eorum pastor: et ego Dominus ero illis in Deum, et servus meus David in medio eorum princeps (Ezech. XXIV, 23, 24) . Utique David jam defunctus erat, filius Jesse.

PL 16, 671C

「彼自身が彼らを養い、彼らの牧者となる。私は主として彼らの神となり、私の僕ダビデが彼らのただ中で君主となる」(エゼキエル24:23, 24)〔刷りの引照は 24:23–24。句はエゼキエル34:23–24〕。エッサイの子ダビデは、この時すでに死んでいたことは確かである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.32

32

De Christo itaque dicit, qui propter nos filius ancillae factus est, secundum formam hominis; nam secundum divinam generationem non matrem habet, sed Patrem: nec corporalis ventris est fructus, sed sempiterna Dei virtus.

PL 16, 671C

だから彼は、我々のために人の姿に従って婢女の子となったキリストについて語っているのである。神的な生まれに従えば、彼は母を持たず、父を持つからである。彼は体の胎の実ではなく、神のとこしえの力である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.33

33

113. Ergo etiam illud cum legimus quia dixit Dominus: Tempus meum nundum impletum est (Joan. VII, 8) , et: Adhuc modicum vobiscum sum (Joan. XIII, 33), et: Vado ad eum qui misit me (Ibid.) , et: Clarificatus est Filius hominis (Ibid., 31) , ad incarnationis sacramentum referre debemus.

PL 16, 671D

113. したがって、主が「私の時はまだ〔底本は nundum。nondum と読む〕満ちていない」(ヨハネ7:8)、「もうしばらく、私は汝らとともにいる」(ヨハネ13:33)、「私は私を遣わした者のもとへ行く」(ヨハネ13:33)、「人の子は栄光を与えられた」(ヨハネ13:31)と言ったと我々が読むそれらもまた、受肉の秘義に帰さねばならない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.34

34

Cum autem legimus: Et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum (Ibid.) ; quid ibi est quaestionis, ubi et Filius clarificatur a Patre, et Pater clarificatur a Filio?

PL 16, 672A

しかし、「神は彼において栄光を与えられ、神は彼に栄光を与えた」(ヨハネ13:31)と読むとき、子が父に栄光を与えられ、父が子に栄光を与えられるところに、何の問題があるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.35

35

114. Denique ut fidem unitatis et copulam Trinitatis aperiret, etiam ab Spiritu clarificandum esse se dixit, sicut habes: Ille de meo accipiet, et clarificabit me (Joan. XVI, 14) . Clarificat ergo Dei Filium etiam Spiritus sanctus.

PL 16, 672A

114. 実に、一体性への信仰と三位一体の結びつきを明らかにするために、彼は霊によっても自分が栄光を与えられると言った。あなたは見出す。「彼は私のものから受け取り、私に栄光を与える」(ヨハネ16:14)。したがって聖なる霊もまた、神の子に栄光を与える。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.36

36

Quomodo igitur ipse dixit: Si ego clarificavero me ipsum, claritas mea nihilum est (Joan. VIII, 54) ? Ergo nihil est claritas Filii?

PL 16, 672A

では、彼自身が言ったことはどうなるのか。「もし私が自分自身に栄光を与えるなら、私の栄光は無である」(ヨハネ8:54)。ならば、子の栄光は無なのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.37

37

Sacrilegum est dicere, nisi referas ad carnem; quia ex persona hominis Filius loquebatur, eo quod comparatione divinitatis nulla est carnis claritas. 115. Desinant igitur impie objicere, quod in suam perfidiam retorquetur.

PL 16, 672A

肉に帰するのでなければ、そう言うことは冒瀆である。子は人の人格から語っていたのであり、神性に比べれば肉の栄光は無いからである。115. だから彼らは、自らの背信に跳ね返ることを、不敬虔にも持ち出すのをやめるべきである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.38

38

Dicunt enim: Scriptum est: Nunc clarificatus est Filius hominis (Joan. XIII, 31) . Non nego scriptum: Clarificatus est Filius hominis; sed videant quid sequatur: Et Deus clarificatus est in eo.

PL 16, 672B

彼らは言う。「『今、人の子は栄光を与えられた』と書かれている」(ヨハネ13:31)。私は、「人の子は栄光を与えられた」と書かれていることを否定しない。しかし、何が続くかを彼らは見るがよい。「そして神は彼において栄光を与えられた」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.39

39

Ego excusationem habeo de Filio hominis, ille de Patre non habet; quia Pater non suscepit carnem. Excusationem habeo, et non utor: ille non habet, et calumniatur. Aut simpliciter me patiatur intelligere, aut ad carnem referre quae carnis sunt.

PL 16, 672B

私には人の子についての弁明があるが、彼には父についての弁明がない。父は肉を受けなかったからである。私は弁明を持ちながら用いない。彼は持たないのに、言いがかりをつける。彼は、私が素直に理解することか、肉に属することを肉に帰すことか、どちらかを私に許すべきである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.8.40

40

Pia mens, quae leguntur secundum carnem divinitatemque, distinguit: sacrilega confundit, et ad divinitatis detorquet injuriam, quidquid secundum humilitatem carnis est dictum.

PL 16, 672B

敬虔な精神は、肉と神性とに従って読まれることを区別する。冒瀆的な精神は、それらを混同し、肉の卑しさに従って言われたことは何であれ、神性への侮辱へとねじ曲げる。