De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.1
Objicientibus Christum, Joanne teste, vivere propter Patrem, ac proinde ipsi aequalem non habendum, respondetur Filii vitam secundum divinitatem nec coepisse ex tempore, nec pendere ab aliquo: locum vero de humana ipsius vita intelligendum ex eo probari, quod ibidem de corpore ac sanguine suo praemiserat.
PL 16, 639Dヨハネの証言によればキリストは父のゆえに生きるのであるから、父と等しいとは見なされないと反論する者たちに対し、子の生命は神性に従えば時間のうちに始まったのでもなく、誰かに依存するのでもないと答える。この句が子の人としての生命について理解されるべきことは、同じ箇所で自らの体と血について先に述べていたことから証明される。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.2
Tum duarum controversi loci expositionum primam referri ad humanitatem, et secunda Filii cum Patre aequalitatem, nec non cum homine similitudinem signari docet.
PL 16, 640A次に、争われている箇所の二つの解釈のうち、第一は人性に関わり、第二は子と父との等しさ、また人との似ていることを示すと教える。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.3
Deinde perstricta quam Filio inurebant, injuria, quo pacto etiam secundum divinitatem propter Patrem vivat, aperit. Ac tandem exposito quae vitae nostrae cum divina unitas sit, aliam objectionem, qua Filius per Patrem clarificari opponitur, paucis absolvit.
PL 16, 640A続いて、彼らが子に押しつけた不当な非難を退けたのち、子が神性に従っても父のゆえにいかに生きるのかを明らかにする。最後に、我々の生命と神的な生命との一体性がいかなるものかを説明して、子が父によって栄光を与えられるという別の反論を、わずかな言葉で解く。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.4
117. Plerique etiam hinc faciunt quaestionem, quia scriptum est: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivit propter me; dicentes: Quomodo aequalis est Patri Filius, qui dixit quia propter Patrem vivit?
PL 16, 640A117. 多くの者がここからも問いを立てる。こう書かれているからである。「生ける父が私を遣わし、私が父のゆえに生きているように、私を食べる者もまた私のゆえに生きる。」彼らは言う。父のゆえに生きると言った子が、どうして父と等しいのか、と。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.5
118. Qui hoc proponunt, primum respondeant, cujusmodi vita sit Filii, utrum ea quam Pater largitus sit non habenti? Sed quomodo vitam aliquando potuit non habere, cum ipse sit vita, sicut ait: Ego sum via, veritas et vita (Luc. XIV, 6) ?
PL 16, 640B118. これを提示する者たちは、まず答えよ。子の生命とはどのようなものか。父が持たない者に与えた生命なのか。しかし、彼自身が生命であるのに、いつか生命を持たないことがありえたろうか。彼はこう言っている。「私は道であり、真理であり、生命である」(ルカ14:6)〔ミーニュの引照は「ルカ」。この句はヨハネ14:6 に見える〕。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.6
Vita utique sempiterna, sicut virtus est sempiterna (Rom. I, 20) . Aliquando ergo, ut sic loquar, se vita non habuit?
PL 16, 640Bその生命は確かにとこしえである。力がとこしえである(ローマ1:20)のと同じである。では、こう言ってよければ、生命がかつて自らを持たなかったことがあるのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.7
119. Considerate quid lectum sit hodie de Domino Jesu, quia mortuus est pro nobis; ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus (I Thess. V, 10) . Cujus mors vita est, hujus divinitas vita non est; cum divinitas vita sit sempiterna?
PL 16, 640B119. 今日、主イエスについて読まれたことを考えよ。彼は我々のために死んだ。それは、我々が目覚めていても眠っていても、彼とともに生きるためである(一テサロニケ5:10)。その死が〔我々の〕生命である者の神性が、生命でないことがあろうか。神性はとこしえの生命であるのに。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.8
120. An vero vita ejus in Patris est potestate? Sed ne corporis quidem sui vitam in alterius fuisse potestate memoravit, sicut scriptum est: Ego pono animam meam, ut iterum sumam illam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me ipso.
PL 16, 640B120. では、彼の生命は父の権能のうちにあるのか。しかし彼は、自らの体の生命についてさえ、他者の権能のうちにあったとは述べなかった。こう書かれている。「私は自分の魂を、再びそれを受けるために捨てる。誰も私からそれを取らない。私が自分からそれを捨てるのである」。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.9
Potestatem habeo ponendi eam, et iterum potestatem habeo sumendi eam: hoc mandatum accepi a Patre meo (Joan. X, 17 et seq.) .
PL 16, 640C「それを捨てる権能が私にあり、再び受ける権能も私にある。この命令を私は私の父から受けた」(ヨハネ10:17以下)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.10
121. Ejus ergo vita secundum divinitatem in alterius potestate posita judicatur, cujus vita secundum corpus alienae non erat subdita potestati? Aliena enim potestas erat, si non erat unitas potestatis.
PL 16, 640C121. では、体に従った生命が他者の権能に服していなかった者の、神性に従った生命が他者の権能のうちに置かれていると判断されるのか。権能の一体性がなければ、その権能は他者のものとなるだろうに。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.11
Sed sicut potestatis suae esse significat ponere animam, et liberae voluntatis: ita etiam quod secundum mandatum deposuit Patris, suae ac paternae voluntatis significat unitatem.
PL 16, 640C魂を捨てることが彼自身の権能と自由な意志に属することを示すのと同様に、父の命令に従って捨てたということもまた、自らの意志と父の意志との一体性を示している。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.12
122. Ergo si vitam Filius neque aliquo accepit ex tempore, neque alienae habet potestati subditam, videamus qua ratione dixerit: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58) . Exponamus ut possumus: imo ipse potius exponat.
PL 16, 640C122. それゆえ、子が生命をいかなる時においても受けておらず、他者の権能に服するものとして持ってもいないなら、彼が「生ける父が私を遣わし、私は父のゆえに生きる」(ヨハネ6:58)と言ったのは、いかなる理由によるのかを見よう。できるかぎり説明しよう。いや、むしろ彼自身が説明するがよい。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.13
123. Considera igitur quid ante praemiserit; ais enim: Amen, amen dico vobis. Ante instruit quemadmodum audire debeas: Vere, inquit, vere dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii homini, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Joan. VI, 54) .
PL 16, 640D123. では、彼が先に述べたことを考えよ。彼は〔底本は ais(あなたは言う)。ait と読む〕「アーメン、アーメン、私は汝らに言う」と言うのである。彼は先に、どのように聞くべきかをあなたに教えている。「まことに、まことに、私は汝らに言う。人の子〔底本は homini。hominis と読む〕の肉を食べ、その血を飲まなければ、汝らのうちに生命はない」(ヨハネ6:54)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.14
Secundum Filium hominis se dicere ante praemisit, et tu quod secundum Filium hominis de carne est locutus et sanguine, ad divinitatem putas esse referendum? 124. Denique addidit: Caro enim mea vere est esca, et sanguis meus est potus (Ibid., 56) .
PL 16, 641A彼は、人の子に従って語っていることを先に述べた。それなのに汝は、人の子に従って肉と血について語られたことを、神性に当てはめるべきだと考えるのか。124. 実に彼は付け加えた。「私の肉はまことの食べ物、私の血はまことの飲み物である」(ヨハネ6:56)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.15
Carnem audis, sanguinem audis, mortis Dominicae sacramenta cognoscis; et divinitati calumniaris? Audi dicentem ipsum: Quia spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39) .
PL 16, 641A肉を聞き、血を聞き、主の死の秘跡を知りながら、神性を中傷するのか。主自身が言うのを聞け。「霊は肉と骨を持たない」(ルカ24:39)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.16
Nos autem quotiescumque sacramenta sumimus, quae per sacrae orationis mysterium in carnem transfigurantur et sanguinem, mortem Domini annuntiamus (I Cor. XI, 26) .
PL 16, 641A我々は、聖なる祈りの奥義によって肉と血に変えられる秘跡を受けるたびに、主の死を告げ知らせる(一コリント11:26)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.17
125. Ergo posteaquam se loqui secundum hominis Filium declaravit, et carnem saepe repetivit et sanguinem, subdidit postea: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; et qui manducat me, et ipse vivit propter me (Joan. VI, 58) .
PL 16, 641A125. それゆえ、人の子に従って語ることを明らかにし、肉と血をたびたび繰り返したのち、彼はそのあとに付け加えた。「生ける父が私を遣わし、私が父のゆえに生きているように、私を食べる者もまた私のゆえに生きる」(ヨハネ6:58)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.18
Quomodo igitur hoc accipiendum putant? Potest enim duplex videri comparatio. Prima ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem. Secunda ita: Sicut misit me vivus Pater, et ego vivo propter Patrem; ita et qui manducat me, ipse vivit propter me.
PL 16, 641Bでは彼らは、これをどう受け取るべきだと考えるのか。比較は二通りに見えうる。第一は次のとおり。「生ける父が私を遣わし、私は父のゆえに生きる。」第二は次のとおり。「生ける父が私を遣わし、私は父のゆえに生きる。そのように、私を食べる者もまた私のゆえに生きる。」
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.19
126. Si primam eligunt, hoc significat quia sicut missus sum a Patre, et descendi a Patre, ita vivo propter Patrem.
PL 16, 641B126. 第一を選ぶなら、それはこう意味する。私は父から遣わされ、父から降ったように、父のゆえに生きる、と。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.20
Quasi quis autem missus est, atque descendit; nisi quasi Filius hominis sicut ipse supra dixit: Nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit Filius hominis (Joan. III, 13) ?
PL 16, 641Bしかし、遣わされ、降ったのは、人の子として以外の誰であろうか。彼自身が先に言ったとおりである。「天から降った者、人の子のほかに、天に昇った者はいない」(ヨハネ3:13)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.21
Ergo sicut quasi Filius hominis missus est, atque descendit; ita quasi Filius hominis vivit propter Patrem. Denique et qui manducat quasi filium hominis, et ipse vivit propter Filium hominis. Actum ergo incarnationis suae adventui comparavit.
PL 16, 641Bそれゆえ、人の子として遣わされ降ったように、人の子として父のゆえに生きる。実に、人の子として彼を食べる者もまた、人の子のゆえに生きる。こうして彼は、〔父のゆえに生きるという〕その行いを、自らの受肉の到来になぞらえたのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.22
127. Quod si secunda complacuit, nonne et aequalitatem Filii cum Patre, et similitudinem ejus cum homine manifesta distinctione colligimus?
PL 16, 641C127. 第二が気に入ったとしても、我々は明らかな区別によって、子の父との等しさと、子の人との似ていることの両方を引き出せるのではないか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.23
Nam quid est: Sicut ipse vivit propter Patrem, et nos vivimus propter ipsum; nisi quia sic vivificat Filius hominem, sicut Pater in Filio carnem vivificavit humanam?
PL 16, 641Cなぜなら、「彼自身が父のゆえに生き、我々も彼のゆえに生きる」とは、父が子において人の肉を生かしたように、子が人を生かすということ以外の何であろうか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.24
Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat; sic et Filius, quos vult, vivificat, ut ipse Dominus supra dixit (Joan. V, 21) . 128. Aequalitas ergo filii ad Patrem per unitatem quoque vivificationis astruitur; quando sic vivificat Filius ut Pater.
PL 16, 641C実に、父が死者を起こして生かすように、子も望む者を生かすと、主自身が先に言った(ヨハネ5:21)。128. それゆえ、子の父との等しさは、生かすことの一体性によっても立証される。子は父と同じように生かすのだから。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.25
Agnosce ergo ejus vitam et potentiam sempiternam. Similitudo etiam nostra ad filium, et quaedam secundum carnem unitas declaratur; quoniam quemadmodum Dei Filius a Patre, sic homo est vivificatus in carne.
PL 16, 642Aゆえに、彼の生命と力がとこしえであることを認めよ。また、子に対する我々の似ていること、肉に従ったある種の一体性も示される。神の子が父によって生かされたように、人も肉において生かされたからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.26
Sic enim scriptum est (Rom. IV, 24) , quia sicut Deus Jesum Christum a mortuis suscitavit, ita etiam nos quasi homines vivificamur a Dei Filio.
PL 16, 642A実に、神がイエス・キリストを死者の中から起こした(ローマ4:24)と書かれているとおり、我々もまた人として神の子によって生かされる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.27
129. Secundum hanc ergo expositionem non solum ad conditionem humanam derivatur gratia largitatis, sed etiam divinitatis aeternitas praedicatur; divinitatis, quia ipsa vivificat: humanae autem conditionis, quia vivificata est et in Christo.
PL 16, 642A129. それゆえ、この解釈に従えば、施しの恩寵は人の条件にまで流れるだけでなく、神性の永遠性も宣べられる。神性についてはそれ自体が生かすからであり、人の条件についてはキリストにおいても生かされたからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.28
130. Quod si quis utrumque ad Christi refert divinitatem: ergo Filius Dei hominibus comparatur; ut ita Filius propter Patrem vivat, sicut nos propter Filium Dei vivimus.
PL 16, 642B130. 仮に誰かが、両方をキリストの神性に当てはめるなら、神の子は人々になぞらえられることになる。すなわち、子が父のゆえに生きるのは、我々が神の子のゆえに生きるのと同じ、ということになる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.29
Sed Filius Dei vitam largitur aeternam, nos autem largiri nequimus; ergo nostri comparatione nec ille largitur. Habeant igitur Ariani fidei suae praemium, ne vitam aeternam adipiscantur a Filio.
PL 16, 642Bだが神の子は永遠の生命を与えるのに、我々は与えることができない。ゆえに、我々との比較からすれば、彼も与えないことになる。ならばアレイオス派は自らの信仰の報いを受けるがよい。子から永遠の生命を得ることのないように。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.30
131. Libet jam ulterius progredi; nam si illis placet hunc locum ad divinae perpetuitatem referre substantiae, accipiant etiam tertiam expositionem. Nonne evidenter videtur dicere quod sicut vivus Pater est, ita vivit et Filius?
PL 16, 642B131. さらに先へ進みたくなる。彼らがこの箇所を神的な実体の永続性に当てはめることを好むなら、第三の解釈をも受け入れるがよい。父が生きているように、子もまた生きる、と言っているのは明らかではないか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.31
Quod utique quis non advertat ad unitatem vitae, quod eadem Patris et Filii vita sit, esse referendum? Sicut enim Pater vitam habet in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) .
PL 16, 642Bこれが、父と子の生命が同一であるという、生命の一体性に当てはまることを、誰が悟らないだろうか。実に「父が自らのうちに生命を持つように、子にも自らのうちに生命を持つことを与えた」(ヨハネ5:26)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.32
Dedit per unitatem: dedit, non ut auferat, sed ut clarificetur in Filio: dedit, ut complaceat: dedit non ut Pater custodiret, sed ut Filius possideret. 132. Sed objiciendum putant quia dixerat: Ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58) .
PL 16, 642C一体性によって与えた。奪うためではなく、子において栄光を与えられるために与えた。満足するために与えた。父が守るためではなく、子が所有するために与えた。132. しかし彼らは、「私は父のゆえに生きる」(ヨハネ6:58)と彼が言ったことを持ち出すべきだと考える。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.33
Utique si ad divinitatem referunt, propter Patrem vivit Filius; quia ex Patre Filius est: propter Patrem; quia unius substantiae cum Patre: propter Patrem; quia eructatum est Verbum ex Patris corde (Psal. XLIV, 1) , quia a Patre processit, quia ex paterno generatus est utero (Psal. CIX, 3) , quia fons Pater Filii est, quia radix Pater Filii est.
PL 16, 642C確かに、神性に当てはめるなら、子が父のゆえに生きるのは、子が父から出ているからであり、父のゆえにというのは、父と同一実体であるからであり、父のゆえにというのは、言葉が父の心から吐き出された(詩篇44:1)からであり、父から出たからであり、父の胎から生まれた(詩篇109:3)からであり、父が子の源であり、父が子の根であるからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.34
133. Sed dicunt fortasse: Si unitatem putas Patris ac Filii vitae esse, cum Filius dixerit: Et ego vivo propter Patrem (Joan. VI, 58) , numquid unitas est Filii vitae atque hominum: cum dixerit Filius quia Qui manducat me, et ipse vivit propter me?
PL 16, 643A133. しかし彼らはおそらく言うだろう。「あなたが父と子の生命に一体性があると考えるなら、子が『私は父のゆえに生きる』(ヨハネ6:58)と言ったのだから、子の生命と人々の生命とのあいだにも一体性があるというのか。子は『私を食べる者もまた私のゆえに生きる』と言ったのだから。」
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.35
134. Immo plane, sicut unitatem fateor esse vitae coelestis in Patre et Filio per divinae unitatem substantiae, ita vel divinae naturae vel Dominicae incarnationis excepto privilegium, societatem nobiscum vitae spiritalis in Filio esse profiteor per humanae unitatem naturae: Qualis enim coelestis tales et coelestes (I Cor. XV, 18) .
PL 16, 643A134. いや、まさしくそうである。天の生命が父と子において神的な実体の一体性によって一つであると私が認めるように、神的な本性あるいは主の受肉に固有の特権を除けば〔底本は privilegium。privilegio と読む〕、霊的な生命が子において我々と共通であることも、人間の本性の一体性によって私は告白する。「天に属する者がそのようであるように、天に属する者たちもそのようである」(一コリント15:18)〔ミーニュの引照は15:18。この句は一コリント15:48 に見える〕。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.36
Denique sicut in illo sedemus ad dextram Patris, non quia cum ipso sedemus, sed quia sedemus in Christi corpore, de quo postea dicemus plenius (Infr. lib. V) : sicut, inquam, sedemus in Christo per corporis unitatem: ita et in Christo vivimus per corporis unitatem.
PL 16, 643A実に、我々が彼において父の右に座るのは、彼とともに座るからではなく、キリストの体のうちに座るからであり、これについては後でさらに詳しく述べる(下の第5巻)。私は言う、我々が体の一体性によってキリストにおいて座るように、体の一体性によってキリストにおいて生きるのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.37
135. Non solum autem non vereor quia scriptum est: Et ego vivo propter Patrem; sed etiam si per Patrem dixisset, non vererer.
PL 16, 643B135. 私は、「私は父のゆえに生きる」と書かれていることを恐れないばかりか、たとえ「父によって」と言っていたとしても、恐れない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.38
136. Solent enim etiam illud objicere quia dixit: Haec infirmitas non est ad mortem, sed pro claritate Dei; ut clarificetur Filius ejus per ipsum (Joan XI, 4) .
PL 16, 643B136. 彼らは次のこともよく持ち出す。彼が言ったことである。「この病は死に至るものではなく、神の栄光のためである。それによって、その子が栄光を与えられるためである」(ヨハネ11:4)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.39
Non solum enim per Patrem, et a Patre Filius clarificatur, quia scriptum est: Clarifica me, Pater (Joan. XVII, 5) ; et alibi: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificavit eum (Joan. XIII, 31, 32) : sed etiam per Filium et a Filio clarificatur Pater, quia veritas dixit: Ego te clarificavi super terram (Joan. XVII, 4) .
PL 16, 643B子が父によって、父から栄光を与えられるだけではない。「父よ、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)と書かれており、また別の箇所でも「今、人の子は栄光を与えられた。神は彼において栄光を与えられ、神は彼に栄光を与えた」(ヨハネ13:31, 32)と書かれている。しかし父もまた、子によって、子から栄光を与えられる。真理が言ったからである。「私は地上で汝に栄光を与えた」(ヨハネ17:4)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.10.40
137. Sicut ergo clarificatur per Patrem, ita etiam propter Patrem vivit. Unde et quidam δόξαν opinionem magis putaverunt esse, quam gloriam; et ideo sic interpretati sunt: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi; et nunc clarifica me, Pater, hoc est, δόξασον, ut sit hic sensus: Ego opinionem de te hominibus hujusmodi infudi, ut cognoscant te Deum verum; et tu hanc de me confirma illis opinionem, ut credant me tuum Filium et Deum verum.
PL 16, 643C137. それゆえ、父によって栄光を与えられるのと同じように、父のゆえに生きる。ここから、ある者たちは「栄光・思い(ドクサ)」〔ギリシア語〕という語を、栄光というより思いであると考え、次のように解釈した。「私は地上で汝に栄光を与え、汝が私に与えた業を成し遂げた。今、父よ、私に栄光を与えよ」、すなわち「栄光を与えよ・思いを与えよ(ドクサソン)」〔ギリシア語〕である。その意味はこうなる。「私は人々に、汝についてのこのような思いを注ぎ、彼らが汝を真の神と知るようにした。汝は私についてのこの思いを彼らに確かなものとし、彼らが私を汝の子、真の神と信じるようにせよ」。