De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.1.1
Arianorum Dei Filio bonitatem abrogantium objectionem non sine horrore propositam ut solvat, Christi sententiam ex personis loquentium, nec non ex ipsis dictionibus explicat.
PL 16, 562Cアレイオス派が、神の子から善性を奪うという異論を、戦慄すべきものとして持ち出したのを解くために、キリストの言葉の意味を、語る者たちの人格から、またそれらの語そのものから説き明かす。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.1.2
15. Stupeo itaque ad reliqua, sancte imperator, et toto corpore animoque deficio, esse aliquos homines, vel potius non homines, sed humana adopertos specie, intus autem dementiae bestialis; qui post tanta Domini et tam divina beneficia, bonum negent ipsum auctorem bonorum.
PL 16, 563A15. それゆえ、聖なる皇帝よ、私は残りのことにも驚き呆れ、体も心もすっかり力を失う。人間でありながら、いや、むしろ人間ではなく、人の姿をまとってはいるが内には獣のごとき狂気を宿す者たちがいて、主から、あれほど多くの、あれほど神的な恩恵を受けたのちに、あらゆる善の作者である彼自身を善くないと否定するのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.1.3
16. Scriptum est, inquiunt: Nemo bonus, nisi unus Deus. Scriptum agnosco: sed littera errorem non habet; utinam Ariana interpretatio non haberet! Apices sine crimine sunt, sensus in crimine.
PL 16, 563A16. 「書かれている」と彼らは言う。「唯一の神のほかに、善い者はいない」。書かれていることは認める。だが文字に誤りはない。アレイオス派の解釈にも誤りがなければよいのに。字画に罪はなく、罪があるのは意味の取り方である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.1.4
Dictum Domini Salvatoris agnosco: sed consideremus quando dicat, cui dicat, qua circumspectione dicat. 17. Dicit utique in hominis forma Dei Filius, et dicit Scribae, ei scilicet qui magistrum bonum Dei Filium nominaret, Deum negaret.
PL 16, 563B主なる救い主の言葉は認める。だが、いつ語ったのか、誰に語ったのか、どれほどの慎重さをもって語ったのかを考えてみよう。17. 神の子は、確かに人の姿で語っており、律法学者に語っている。すなわち、神の子を善い師と呼びながら、神であることは否定した者に。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.1.5
Quod ille non credit, Christus adjungit; ut Dei Filium non ut bonum magistrum, sed ut bonum Deum credat.
PL 16, 563Bその者が信じないことを、キリストは付け加える。神の子を善い師としてではなく、善い神として信じさせるためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.1.6
Nam sicubi unus Deus dicitur, nequaquam tamen Dei Filius ab unitatis plenitudine separatur; quomodo ubi unus Deus bonus nuncupatur, a plenitudine divinae bonitatis unigenitus excluditur? Necesse est igitur aut Deum negent Dei Filium, aut Deum bonum esse fateantur.
PL 16, 563B実際、どこかで唯一の神と言われても、それで神の子が一体性の充満から切り離されることは決してない。ならば、唯一の神が善いと呼ばれるところで、独り子が神的な善性の充満から締め出されるのは、どうしてか。それゆえ彼らは、神の子を神でないとして否定するか、善い神であると告白するか、そのどちらかにならざるをえない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.1.7
18. Et ideo circumspectione coelesti non dixit: Nemo bonus, nisi unus Pater; sed: Nemo bonus, nisi unus Deus. Pater enim proprium generantis est nomen, Deus autem unus nequaquam deitatem Trinitatis excludit, et ideo natura laudatur.
PL 16, 563B18. だからこそ、天的な慎重さをもって、「唯一の父のほかに善い者はいない」とは言わず、「唯一の神のほかに善い者はいない」と言ったのである。父とは生む者に固有の名であるが、唯一の神は三位一体の神性を決して排除せず、したがって称えられているのは本性だからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.1.8
Bonitas ergo in natura est Dei, et in natura Dei etiam Dei Filius; et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est, praedicatur. 19. Non igitur a Domino bonitas negatur, sed talis discipulus refutatur.
PL 16, 563Cそれゆえ善性は神の本性にあり、神の本性の中には神の子もいる。だから述べられているのは、単一性に属することではなく、一体性に属することである。19. したがって、主によって善性が否定されているのではなく、そのような弟子が退けられているのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.1.9
Nam cum scriba dixisset: Magister bone, respondit Dominus: Quid me dicis bonum (Marc., X, 28) ? id est, quem Deum non credis, non est satis ut bonum dicas.
PL 16, 563C律法学者が「善い師よ」と言ったとき、主は答えた。「なぜ私を善いと言うのか」(マルコ10:28〔ミーニュの刷りのまま。句はマルコ10:18 に当たる〕)。すなわち、あなたが神と信じていない者を、善いと言うだけでは十分でない、ということである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 2.1.10
Non tales ego quaero discipulos, qui me magis secundum hominem magistrum bonum, quam secundum divinitatem Deum bonum credant.
PL 16, 563C私が求めるのは、神性に従って善い神として私を信じるよりも、むしろ人間に従って善い師として私を信じるような弟子ではない。