ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber V, Caput VII 第V巻 第VII章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 666C · 22 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.1

1

Objectio petita ex hoc loco: Dilexisti eos, sicut et me dilexisti, ut diluatur, primo Arianorum expositionis impietas demonstratur, deinde comparantur eadem verba cum similibus, ac demum totus locus consideratur.

PL 16, 666C

「汝は彼らを、私をも愛したように愛した」というこの箇所から出された反論を退けるために、まずアレイオス派の解釈の不敬虔を示し、次に同じ言葉を似た言葉と比べ、最後にこの箇所全体を考察する。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.2

2

Hinc deducitur Christi missionem, etsi secundum carnem accipienda est, illi non officere. Quo probato, qui fiat divina missio describitur.

PL 16, 666C

ここから、キリストが遣わされたことは、肉に従って解すべきではあっても、彼の妨げにならないことが導かれる。これが証明されたうえで、神的な派遣がどのように起こるかが述べられる。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.3

3

89. Exsistunt tamen, Imperator auguste, qui hanc divinae unitatem substantiae negare cupientes, extenuare studeant Patris et Filii charitatem; quia scriptum est: Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti (Joan. XVII, 23) .

PL 16, 666C

89. とはいえ、皇帝アウグストゥスよ、この神的な実体の一体性を否定しようとして、父と子の愛を弱めようと努める者たちが現れる。「汝は彼らを、私をも愛したように愛した」と書かれているからである(ヨハネ17:23)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.4

4

Quod cum dicunt, qui aliud agunt, nisi inter Dei Filium et homines aequalitatem quamdam comparationis inducunt? 90. Numquid sic diligi possunt a Deo homines quemadmodum Filius, in quo complacuit Pater?

PL 16, 666D

そう言うとき、彼らは神の子と人間たちとのあいだに、比較による一種の等しさを持ち込む以外の何をしているのか。90. 人間たちが、父が喜んだ子と同じように神に愛されうるだろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.5

5

Ille per se complacet, nos per ipsum: in quibus enim Deus Filium suum ad imaginem suam cernit, eos per Filium adsciscit in gratiam filiorum; ut quemadmodum per imaginem ad imaginem sumus, sic per generationem Filii in adoptionem vocemur.

PL 16, 666D

子は自らによって喜ばれ、我々は子によって喜ばれる。神は、自らの子を自らの像として〔そのうちに〕見る者たちを〔in quibus ... cernit の取り方は定かでない。人のうちに神の像である子の姿を見る、と取った〕、子によって子らの恩寵へと迎え入れる。それは、我々が像によって像に〔かたどられた者〕であるように、子の生まれによって養子縁組へと召されるためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.6

6

Alius igitur naturae amor sempiternus, alius gratiae. 91. Aut si ex verbis faciunt quaestionem, quia scriptum est: Et dilexisti eos, sicut et me dilexisti; et comparationem factam putant: ergo et illud comparative dictum putant: Estote misericordes, sicut et Pater vester qui est in coelis, misericors est (Luc. VI, 36) ; et alibi: Estote perfecti, sicut et Pater meus, qui in coelis est, perfectus est (Matth. V, 48) .

PL 16, 667A

それゆえ、本性の愛はとこしえのものであり、恩寵の愛はそれとは別である。91. あるいは、彼らが言葉から問題を立て、「汝は彼らを、私をも愛したように愛した」と書かれているから比較がなされていると考えるのなら、では次の言葉も比較として語られたと考えるのか。「汝らは慈しみ深くあれ。天にいる汝らの父もまた慈しみ深いのと同じように」(ルカ6:36)。また別の箇所では、「汝らは完全であれ。天にいる私の父もまた完全であるのと同じように」(マタイ5:48)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.7

7

Quod si ille secundum plenitudinem majestatis suae perfectus est, nos autem perfecti secundum virtutis accedentis profectum; etiam Filius diligitur a Patre secundum semper manentis plenitudinem charitatis: in nobis autem charitatem Dei virtutis emeretur profectus.

PL 16, 667A

もし父がその威光の充満に従って完全であり、我々が加わってくる徳の進歩に従って完全であるのなら、子もまた、常にとどまる愛の充満に従って父に愛されているのである。他方、我々においては、徳の進歩が神の愛を得るのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.8

8

92. Vides igitur quam gratiam Deus dederit hominibus, et tu Patris et Filii vis dissolvere naturalem et individuam charitatem; et tu verba adhuc discutis, ubi unitatem majestatis advertis?

PL 16, 667B

92. それゆえ汝は、神が人間たちにどれほどの恩寵を与えたかを見ていながら、なお父と子の本性的で分かたれない愛を解体しようとするのか。威光の一体性を認めるところで、なお言葉を詮議するのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.9

9

93. Vide totum hunc locum, ex cujus affectu loquatur; habes enim dicentem ipsum: Clarifica me, Pater, claritate ea quam habui, priusquam mundus esset, apud te (Joan. XVII, 5) .

PL 16, 667B

93. この箇所全体を見よ。誰の心情から語っているかを。実際、あなたは彼自身が言っているのを見出す。「父よ、世界が存在する前に私が汝のもとで持っていたその栄光によって、私に栄光を与えよ」(ヨハネ17:5)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.10

10

Vide quia ex primi hominis loquatur affectu; quia nobis ea petitione deposcit, quae ante peccatum in paradiso homo meminerit esse collata, ut et latroni in passione memoravit: Amen, amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 13) .

PL 16, 667B

彼が最初の人の心情から語っていると見よ〔ミーニュの脚注は、ここから次の「汝が私を遣わしたと知るために」までの文は、刊本にもガリアの写本にも無く、ヴァティカンの一写本から補ったものとする〕。彼はその願いによって、人が罪の前に楽園で与えられていたと思い起こすはずのものを、我々のために求めているのである。受難のさなかに盗人にも、こう思い起こさせたように。「アーメン、アーメン、私は汝に言う、今日、汝は私とともに楽園にいる」(ルカ23:13)〔刷りの引照は 23:13。句はルカ23:43〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.11

11

Haec est ante mundum claritas. Mundum autem pro hominibus dixit, sicut habes: Ecce mundus totus post ipsum abit (Joan. XII, 19) ; et alibi: Ut cognoscat hic mundus quia tu me misisti (Joan. XIV, 31) .

PL 16, 667C

これが世界の前にあった栄光である。「世界」を、彼は人間たちの意味で言ったのである。あなたは次のように見出す。「見よ、全世界が彼に従って去って行く」(ヨハネ12:19)。また別の箇所では、「この世界が、汝が私を遣わしたと知るために」(ヨハネ14:31)〔刷りの引照は 14:31。句はヨハネ17:23 に近い〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.12

12

94. Et tamen ut scires magnum Deum et salutarem et omnipotentem Dei Filium; indicium suae majestatis admiscuit dicendo: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Ibid. 10) . Omnia habet, et tu missum esse ad injuriam derivas?

PL 16, 667C

94. それでもなお、汝が、神の子は偉大で救いをもたらし全能の神であると知るように、彼は自らの威光の証しを織り交ぜて言った。「私のものはすべて汝のものであり、汝のものは私のものである」(ヨハネ17:10)。彼はすべてを持っているのに、汝は、遣わされたことを侮辱へと逸らすのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.13

13

95. Qui si secundum carnem non accipis missum, ut Apostolus dixit (Rom. VIII, 3) , et ex verbo simplici praejudicium struis, quo dicas inferiores a superioribus mitti solere: quid ad illa respondes, quia Filius ad homines missus est?

PL 16, 667C

95. さて、汝が、使徒が言ったとおり(ローマ8:3)遣わされたことを肉に従って解さず、単純な言葉から先入見を築いて、下位の者は上位の者から遣わされるのが常であると言うのなら、子が人間たちのもとへ遣わされたことには何と答えるのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.14

14

Nam si minorem putas eum qui mittitur, eo videlicet a quo mittitur; disce quod et minor majorem misit, et majores ad minores missi sunt.

PL 16, 667C

実際、汝が、遣わされる者は、まさに遣わす者より小さいと考えるのなら、小さい者が大きい者を遣わしたことも、大きい者が小さい者のもとへ遣わされたこともあると知れ。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.15

15

Nam et Tobias Raphaelem archangelum misit (Tobiae IX, 3) , et angelus ad Balaam missus est (Num. XXII, 22) , et Dei Filius ad Judaeos (Matth. XXV, 24) . 96. Numquid ergo minor etiam Judaeis Dei Filius, ad quos mittebatur?

PL 16, 667D

実際、トビア〔トビトの子〕は大天使ラファエルを遣わし(トビト記9:3)、天使はバラムのもとへ遣わされ(民数記22:22)、神の子はユダヤ人のもとへ遣わされた(マタイ25:24)〔刷りの引照は 25:24。マタイ15:24「私はイスラエルの家の失われた羊のもとにしか遣わされていない」を指すらしい〕。96. では、神の子は、自分が遣わされたユダヤ人たちよりも小さいのか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.16

16

De ipso enim scriptum est: Novissime autem misit eis filium suum unicum dicens: Verebuntur filium meum (Matth. XXI, 37) .

PL 16, 668A

彼については、こう書かれているからである。「最後に彼は、自分の独り子を彼らのもとへ遣わし、『彼らは私の子を敬うだろう』と言った」(マタイ21:37)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.17

17

Et vide quia ante servos, postea filium nominavit; ut scias quod Deus Filius unigenitus secundum divinitatis potentiam nec nomen habet, nec consortium commune cum servis: reverendus mittitur, non cum famulis conferendus.

PL 16, 668A

そして見よ、彼がまず僕たちを、のちに子を名指したことを。神である独り子が、神性の権能に従って、僕たちと共有する名も、共通の交わりも持たないと、あなたが知るためである。敬われるべき者として遣わされるのであって、召使たちと並べられるべき者としてではない。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.18

18

97. Et bene addidit, meum, ut non unus de multis, nec degeneris naturae, nec minoris alicujus potestatis: sed verus a vero, et paternae imago venisse substantiae crederetur.

PL 16, 668A

97. また彼が「私の」と付け加えたのは適切である。それは、多くのうちの一人でも、劣った本性の者でも、いくらかでも小さな権能の者でもなく、真の者から出た真の者、父の実体の像として来たと信じられるためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.19

19

98. Esto tamen, minor sit qui mittitur, eo a quo mittitur; ergo et Pilato minor Christus, quoniam Pilatus misit eum ad Herodem. Sed sermo non praejudicat potestati: Scriptura, quae missum dicit a Patre, missum dicit a praeside.

PL 16, 668A

98. 仮に、遣わされる者が遣わす者より小さいとしよう。ならばキリストはピラトより小さい。ピラトが彼をヘロデのもとへ送ったからである。しかし言葉は権能について何も予断しない。父に遣わされたと言う聖書は、総督に遣わされたとも言うのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.20

20

99. Unde si sobrie de Dei Filio quae digna sunt, opinemur; ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundae dedit se comprehendendum pro captu nostro mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis, sicut scriptum est: Quoniam inhabitabo in illis (II Cor. VI, 16) .

PL 16, 668B

99. それゆえ、神の子についてふさわしいことを節度をもって思うのなら、我々は「遣わされた」と次のように解さねばならない。神の言葉は、深い威光の把握しえず語り尽くせない秘密から、我々の理解の及ぶ限りで、我々の精神に自らを把握させたのである。それは、自らを空しくしたときだけでなく、我々のうちに住んだときにもそうである。「私は彼らのうちに住む」と書かれているとおりである(二コリント6:16)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.21

21

Denique et alibi habes quia Deus dixit: Venite, descendamus, et confundamus linguas eorum (Gen. XI, 7) .

PL 16, 668B

実に、別の箇所でもあなたは、神が言ったと見出す。「さあ、降りて行き、彼らの言葉を乱そう」(創世記11:7)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.7.22

22

Non enim Deus de loco aliquando descendit, qui ait: Ego coelum et terram compleo (Jerem. XXIII, 24) ; sed in eo descendere videtur, si nostros Dei Verbum penetret affectus, sicut dixit propheta: Parate viam Domino, rectas facite semitas ejus; (Esai. XL, 3) ; ut quemadmodum ipse promisit, veniens cum Patre, apud nos faciat mansionem. Evidens est igitur quomodo veniat.

PL 16, 668B

神は「私は天と地を満たす」と言う(エレミヤ23:24)のであるから、場所から降りることは決してない。むしろ、神の言葉が我々の心情を貫くとき、降りると見えるのである。預言者が言ったとおり、「主の道を備えよ、その小道をまっすぐにせよ」(イザヤ40:3)。それは、彼自身が約束したとおり、父とともに来て、我々のもとに住まいを設けるためである。したがって、どのように来るかは明らかである。