De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.1
Superiora confirmat ex parabola divitis ad quaerendum sibi regnum proficiscentis; ostenditque cum regnum tradat Patri Filius, ad contumeliam non accipiendum, si omnia huic subjicere Pater dicatur.
PL 16, 677B先に述べたことを、王国を得ようと旅立つ富める者のたとえによって確かめる。また、子が王国を父に渡すとき、父がすべてを子に従わせたと言われるなら、それを侮辱と受け取るべきではないことを示す。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.2
Nos hic esse Christi regnum, et in Christi regno; futuros aliquando in regno Dei, ubi regnat ex aequo tota Trinitas.
PL 16, 677B我々がここでキリストの王国であり、キリストの王国の内にいること、またいつか神の王国の内にいるようになり、そこでは三位一体の全体が等しく王として治めることを述べる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.3
146. Divine itaque illam parabolam induxit divitis, qui in regionem longinquam profectus est accipere regnum et reverti (Luc. XIX, 12) , se ipsum secundum substantiam divinitatis incorporationisque describens.
PL 16, 677C146. それゆえ彼は、遠い地方へ王国を受けて帰るために旅立った富める者のたとえ(ルカ19:12)を、見事に持ち出した。それによって、神性と受肉の実体に即して、自分自身を描いたのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.4
Ipse enim dives secundum plenitudinem divinitatis, qui pro nobis pauper factus est, cum dives esset et rex aeternus, et aeterno rege progenitus: peregre profectus secundum corporis susceptionem; quia vias hominis tamquam iter ingressus alienum, venit in hunc mundum, ut regnum sibi pararet ex nobis.
PL 16, 677C実に彼こそ、神性の充満に即して富める者である。富める者であり、永遠の王であり、永遠の王から生まれた者でありながら、我々のために貧しくなった。彼は体を受けたことに即して異郷へ旅立った。すなわち、他人の旅路に入るかのように人の道に踏み入って、この世界に来たのは、我々の中から自分のために王国を整えるためであった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.5
147. Venit ergo Jesus in hanc terram regnum accipere de nobis, quibus ait: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21) . Hoc est regnum quod Christus accepit, hoc est, quod Patri tradidit. Nam quomodo regnum accepit, qui erat rex sempiternus?
PL 16, 677C147. それゆえイエスは、この地上に、我々から王国を受けるために来た。彼は我々に言う。「神の王国は汝らの内にある」(ルカ17:21)。これがキリストの受けた王国であり、父に渡した王国である。とこしえの王であった者が、どうして王国を受けるのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.6
Venit ergo Filius hominis accipere regnum, et reverti. Noluerunt eum suscipere Judaei, de quibus ait: Illi qui noluerunt me regnare super se, adducite et interficite eos (Luc. XIX, 27) . 148. Sequamur Scripturarum ordinem.
PL 16, 677Cそれゆえ人の子は、王国を受けて帰るために来た。ユダヤ人たちは彼を受け入れようとしなかった。彼は彼らについてこう言う。「私が自分たちを治めることを望まなかった者たち、彼らを連れて来て殺せ」(ルカ19:27)。148. 聖書の順序に従おう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.7
Ille qui venit, regnum Deo Patri tradet: et cum tradiderit regnum, tunc et ipse subjectus erit ei, qui sibi subjecit omnia; ut sit Deus omnia et in omnibus (I Cor. XV, 24, 28) .
PL 16, 678A来た者は、王国を神なる父に渡す。「王国を渡したとき、その時には彼自身も、すべてを自分に従わせた者に服することになる。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:24, 28)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.8
Si ut Filius hominis regnum accepit Dei Filius; ut Filius utique hominis etiam traditurus est, quod accepit: si ut Filius hominis tradit, ergo et ut Filius hominis subjectionem, utique per conditionem carnis, non per majestatem divinitatis, agnoscit.
PL 16, 678Aもし神の子が人の子として王国を受けたのなら、受けたものを渡すのも当然、人の子としてである。人の子として渡すのなら、したがって服従をも人の子として、すなわち肉の条件によって認めるのであって、神性の威光によって認めるのではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.9
149. Et tu ad contumeliam objicis, quod ei subjecerit omnia Deus; cum audias quod regnum Filius hominis Deo tradat, et ut in superioribus diximus libris, legeris: Nemo venit ad me, nisi Pater attraxerit eum, et ego resuscitabo eum in novissimo die (lib. II, cap. 4)?
PL 16, 678A149. それなのに汝は、神が彼にすべてを従わせたことを侮辱として突きつけるのか。人の子が王国を神に渡すと聞き、また先の巻で我々が述べたとおり、「父が引き寄せなければ、誰も私のもとに来ない。私は終わりの日にその者を復活させる」(第2巻第4章)と読んでいながら。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.10
Si litteram sequamur, vide magis atque adverte unitatem honorificentiae: et Pater subjecit Filio, et Filius Patri tradit. Dic quid sit amplius trahere, an resuscitare? Nonne secundum morem hominum ministerium trahentis, potestas est suscitantis?
PL 16, 678B文字どおりに従うとしても、むしろ名誉の一体性を見て、心に留めよ。父は子に従わせ、子は父に渡す。言え、引き寄せることと復活させることと、どちらがより大きいのか。人の習いに従えば、引き寄せる者のものは務めであり、復活させる者のものは権能ではないか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.11
Sed et Filius ad Patrem trahit, et Pater ad Filium trahit: et Filius suscitat, et Pater suscitat. Facessant sacrilegae commenta discretionis, ubi unitas potestatis est. 150. Tradat igitur Patri regnum suum Filius?
PL 16, 678Bしかし子は父のもとへ引き寄せ、父は子のもとへ引き寄せる。子は復活させ、父も復活させる。権能が一体であるところで、冒瀆的な区別の作り事は退け。150. では、子は自分の王国を父に渡すのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.12
Non deperit Christo regnum quod tradit, sed proficit. Nos sumus regnum, quia nobis dictum est: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21) . Et sumus regnum Christi ante, postea Patris; quia scriptum est: Nemo venit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6) .
PL 16, 678Bキリストにとって、渡す王国は失われるのではなく、増し加わる。我々が王国である。「神の王国は汝らの内にある」(ルカ17:21)と我々に語られているからである。我々は、先にキリストの王国であり、後に父の王国である。「私を通らなければ、誰も父のもとに来ない」(ヨハネ14:6)と書かれているからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.13
Cum in via sum, Christi sum; cum pervenero, Patris sum: sed ubique per Christum, et ubique sub Christo. 151. Bonum est in regno Christi esse, ut Christus nobiscum sit, sicut ipse ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi (Matth. XXVIII, 20) .
PL 16, 678B道にある間、私はキリストのものであり、到達したときには父のものである。しかしどこでも、キリストを通して、またどこでもキリストの下にある。151. キリストの王国にいることは善い。キリストが我々とともにいるからである。彼自身こう言う。「見よ、私は世界の終わりまで汝らとともにいる」(マタイ28:20)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.14
Sed melius est esse cum Christo: Dissolri enim et cum Christo esse multo melius (Phil. I, 23) . Cum in hoc mundo sub peccato sumus, Christus nobiscum est; ut per unius obedientiam justi constituantur multi (Rom. V, 19) .
PL 16, 678Cしかし、キリストとともにいることはより善い。「解かれてキリストとともにいることは、はるかに善い」〔底本は Dissolri。Dissolvi と読む〕(フィリピ1:23)。この世界で罪の下にいる間、キリストは我々とともにいる。「一人の従順によって、多くの者が義しい者とされる」ためである(ローマ5:19)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.15
Et si peccatum hujus mundi evasero, incipiam esse cum Christo. Denique ait: Veniam iterum, et assumam vos ad me (Joan. XIV, 3) ; et infra: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum (Joan. XVII, 24) .
PL 16, 678Cそして、この世界の罪を逃れたなら、私はキリストとともにいることを始めるだろう。実に彼は言う。「私は再び来て、汝らを私のもとに迎える」(ヨハネ14:3)。また下で言う。「私のいる所に、この者たちも私とともにいることを私は望む」(ヨハネ17:24)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.16
152. Ergo nunc sub regno Christi sumus, dum in corpore versamur, et nondum forma exuimur servi, quam ille cum se exinanivisset, accepit: cum vero gloriam ejus viderimus, quam habuit priusquam mundus esset, erimus in regno Dei, in quo patriarchae sunt et prophetae, de quibus scriptum est: Cum videritis Abraham, Isaac et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei (Luc. XIII, 28) ; ut jam pleniore Dei cognitione potiamur.
PL 16, 678C152. それゆえ今、我々は体の内にとどまっている間はキリストの王国の下にあり、彼が自らを空しくしたときに受けた僕の姿を、まだ脱いでいない。しかし、世界が存在する前に彼が持っていた彼の栄光を見たなら、我々は神の王国にいることになる。そこには族長たちと預言者たちがいて、彼らについてこう書かれている。「汝らがアブラハム、イサク、ヤコブ、およびすべての預言者たちを神の王国に見るとき」(ルカ13:28)。すでにより満ちた神の認識を得るためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.17
153. Sed in Filii regno et Pater regnat, et in regno Patris Filius regnat, quia Pater in Filio, et in Patre Filius: et in quo habitat Filius, habitat et Pater; et in quo habitat Pater, habitat et Filius, sicut ipse ait: Ego et Pater ad eum veniemus, et apud eum mansionem faciemus (Joan. XIV, 23) .
PL 16, 679A153. しかし子の王国では父も王として治め、父の王国では子も王として治める。父は子の内に、子は父の内にいるからである。子の住む者の内には父も住み、父の住む者の内には子も住む。彼自身こう言う。「私と父とは彼のもとに来て、彼のもとに住まいを作る」(ヨハネ14:23)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.12.18
Ergo sicut una domus, ita et unum regnum. Eousque autem unum Patris et Filii regnum est, ut quod Filius tradit, Pater accipit, et quod Pater accipiat, Filius non amittat. Ergo in uno regno unitas potestatis est. Nemo igitur divinitatem inter Patrem Filiumque secernat.
PL 16, 679Aそれゆえ家が一つであるように、王国も一つである。父と子の王国は、子が渡すものを父が受け、父が受けるものを子が失わないほどに、一つである。ゆえに、一つの王国には権能の一体性がある。したがって、誰も父と子の間に神性を分けてはならない。