De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.1
Imperatorem ad fidei zelum exhortatus, ab ea quae Christo cum Patre inest, voluntatis atque operationis unitate ipsum Deum esse ostendit.
PL 16, 531C皇帝を信仰への熱意へと励ましたうえで、キリストが父とともに持つ意志と業の一体性から、キリスト自身が神であることを示す。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.2
Quapropter expositis divinis attributis, eadem Christo etiam convenire affirmat: cujus praeterea varias appellationes prosecutus, iis substantialem unitatem personalemque distinctionem probari docet: tum exemplis aliquot ad explicandam unitatem illam adductis, negat aliter Dei unitatem defendi posse.
PL 16, 531Cそこで、神的な属性を説いたうえで、それらがキリストにもあてはまると主張する。さらに、その種々の呼び名を取り上げ、これらによって実体的な一体性とペルソナの区別が証明されると教える。次いで、その一体性を説明するためにいくつかの例を挙げ、そうでなければ神の一体性は擁護できないと述べる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.3
12. Non quicumque, inquit, mihi dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum (Matth. VII, 21) . Non ergo perfunctoria fides debet esse, imperator Auguste; scriptum est enim: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII, 10) .
PL 16, 531C12. 彼は言う。「私に『主よ、主よ』と言う者がみな、天の国に入るのではない」(マタイ7:21)。それゆえ、皇帝アウグストゥスよ、信仰はおざなりであってはならない。実に、こう書かれている。「汝の家への熱情が私を食い尽くした」(詩篇68:10)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.4
Itaque fideli spiritu et mente devota Jesum Dominum invocemus, Deum esse credamus; ut in nomine ejus quidquid a Patre petimus, impetremus; Pater enim se per Filium vult rogari, Filius vult rogari Patrem. 13. Concordat pietatis gratia, nec virtutis facta discordant.
PL 16, 532Aそれゆえ、信仰の霊と献身の精神をもって、主イエスを呼び求め、神であると信じよう。その名によって、父に求めるものは何でも得られるように、である。父は自らが子を通して願われることを望み、子は父が願い求められることを望むからである。13. 敬虔の恩寵は一致しており、力の業も食い違わない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.5
Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter. Et similiter facit, et eadem facit Filius: sed vult rogari Patrem in eo, quod ipse facturus est; uti non impossibilitatis indicium, sed unitatem potestatis agnoscas.
PL 16, 532A父が行うことは何であれ、子も同じことを同様に行う。子は同様に行い、同じことを行う。だが、自らが行おうとすることについて、父が願い求められることを望む。それは、あなたが不可能のしるしではなく、権能の一体性を認めるためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.6
Jure igitur adorandus atque venerandus est Dei Filius, qui mundum divinitate sua condidit, et nostrum pietate sua informavit affectum.
PL 16, 532Aそれゆえ神の子は、当然、礼拝され崇敬されるべきである。彼は世界を自らの神性によって造り、我々の情愛を自らの敬虔によって形づくった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.7
14. Et ideo bonum Deum, sempiternum, perfectum, omnipotentem, verum debemus credere, ut in Lege accepimus et prophetis, Scripturisque divinis caeteris, quia sine his Deus non est.
PL 16, 532B14. だから我々は、律法と預言者たち、その他の神的な書に受けたとおり、神が善であり、永遠の、完全な、全能の、真の神であると信じねばならない。これらを欠けば神ではないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.8
Non potest enim bonus non esse, qui Deus est, cum in natura Dei plenitudo bonitatis sit: neque ex tempore Deus potest esse, qui fecit tempora: neque potest imperfectus Deus esse; qui enim minor est, imperfectus utique est, cui desit aliquid, quo majori possit aequari.
PL 16, 532B神である者が善でないことはありえない。神の本性には善の充満があるからである。時を作った者が、時から始まる神であることもありえない。不完全な神であることもありえない。より小さい者は必ず不完全であり、何かを欠いており、それがあればより大きな者に等しくなりうるからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.9
Haec igitur fidei praedicatio: Deus malus non est, Deo impossibile nihil est: Deus temporalis non est, Deus minor non est. Si fallor, redarguant.
PL 16, 532Bしたがって、信仰の宣言はこうである。神は悪ではない。神にとって不可能なことは何もない。神は時間的な者ではない。神は劣った者ではない。もし私が誤っているなら、彼らに反駁させよ。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.10
15. Quia igitur Deus Christus: et bonus utique, et omnipotens, et sempiternus, et perfectus, et verus est; haec enim in natura divinitatis sunt. Aut igitur negent naturam divinitatis in Christo, aut quae divinae naturae sunt, Deo negare non possunt.
PL 16, 532B15. キリストは神であるから、善でもあり、全能でもあり、永遠でもあり、完全でもあり、真でもある。これらは神性の本性にあるからである。それゆえ、彼らはキリストのうちに神性の本性があることを否定せよ。さもなければ、神的な本性に属するものを神に否定することはできない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.11
16. Certe ne quis possit errare, sequatur ea quibus Scriptura sancta, ut intelligere possimus Filium, significavit. Verbum dicitur, Filius dicitur, Dei virtus dicitur, dicitur Dei sapientia.
PL 16, 532C16. 誰も誤ることのないように、聖なる書が、我々が子を理解できるようにと示したものに従うがよい。子は言葉と呼ばれ、子と呼ばれ、神の力と呼ばれ、神の知恵と呼ばれる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.12
Verbum, quia immaculatus: virtus, quia perfectus; Filius, quia genitus ex Patre: sapientia, quia unum cum Patre, unum aeternitate, unum divinitate.
PL 16, 532C言葉と呼ばれるのは汚れがないからであり、力と呼ばれるのは完全だからであり、子と呼ばれるのは父から生まれたからであり、知恵と呼ばれるのは父と一つであり、永遠性において一つ、神性において一つだからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.13
Non enim Pater ipse, qui Filius: sed inter Patrem et Filium generationis expressa distinctio est; ut ex Deo Deus, ex manente manens, plenus e pleno sit.
PL 16, 532C実際、父自身が子なのではない。父と子のあいだには、生まれの明示された区別がある。それは、神からの神、とどまる者からとどまる者、満ちた者から満ちた者であるためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.14
17. Non sunt igitur haec nuda nomina, sed operatricis virtutis indicia; est enim plenitudo divinitatis in Patre, est plenitudo divinitatis in Filio, non discrepans, sed una divinitas. Nec confusum, quod unum est: nec multiplex, quod indifferens.
PL 16, 532C17. したがって、これらは裸の名ではなく、働く力のしるしである。神性の充満は父にあり、神性の充満は子にある。異なるものではなく、一つの神性である。一つであるものは混同されておらず、差異のないものは多数でもない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.15
18. Etenim si omnium credentium, sicut scriptum est (Act. IV, 32) , erat anima una et cor unum: si omnis qui adhaeret Domino, unus spiritus est, ut Apostolus dixit (I Cor. VI, 27) : si vir et uxor in carne una sunt: si omnes homines, quantum ad naturam pertinet, unius substantiae sumus: si hoc de humanis Scriptura dicit, quia multi unum sunt, quorum nulla potest esse cum divinis comparatio; quanto magis Pater et Filius divinitate unum sunt, ubi nec substantiae nec voluntatis ulla est differentia?
PL 16, 533A18. 実際、もし信じる者すべてについて、書かれているとおり(使徒言行録4:32)、「魂は一つ、心は一つ」であったなら、もし主に結びつく者はみな、使徒が言ったとおり(一コリント6:27)〔底本の引照は 6:27。文句は一コリント6:17 に当たる〕、一つの霊であるなら、もし夫と妻が一つの肉であるなら、もし我々すべての人間が、本性に関する限り、同一実体の者であるなら、もし聖書が人間のこととして、多くの者が一つであると言い――それらに神的なものとの比較は全くありえない――、ましてや、実体にも意志にも何の差異もない父と子は、神性においてどれほど一つであることか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.2.16
19. Namque aliter quomodo unum Deum dicemus? Diversitas plures facit, unitas potestatis excludit numeri quantitatem; quia unitas numerus non est, sed haec omnium ipsa principium est.
PL 16, 533A19. 実際、そうでなければ、どうして我々は唯一の神と言えようか。相違は複数を生み、権能の一体性は数の多さを排除する。一体性は数ではなく、むしろこれこそがすべての〔数の〕始まりだからである。