De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.1
Christum Patri dissimilem non esse probaturus, memoratis celebrioribus Arianorum ducibus, quam male inter eos conveniat, aperit, atque adversus eos, tamquam in monstra quaedam, praesidium Scripturarum ostendit.
PL 16, 537Aキリストが父に似ていないのではないことを証明しようとして、アレイオス派のよく知られた指導者たちを挙げ、彼らがいかに互いに合っていないかを明らかにする。そして彼らに対して、いわば怪物に対するかのように、聖書という守りを示す。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.2
43. Dissimilem igitur dicunt esse: nos negamus; immo potius horremus hanc vocem. Sed nolo argumento credas, sancte Imperator, et nostrae disputationi: Scripturas interrogemus, interrogemus apostolos, interrogemus prophetas, interrogemus Christum. Quid multa?
PL 16, 537A43. 彼らは、似ていないと言う。我々は否定する。むしろこの言葉を恐れる。だが、聖なる皇帝よ、私は、あなたが論拠や我々の論議を信じることを望まない。聖書に問おう、使徒たちに問おう、預言者たちに問おう、キリストに問おう。多言は要らない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.3
Patrem interrogemus, cujus honori studere se dicunt, si Filius degener judicetur. Sed non est honorificentia boni Patris, Filii injuria. Non potest bono Patri placere, si Filius degenerasse potius a Patre, quam Patrem aequasse credatur.
PL 16, 537B父に問おう。子が堕ちた者と判断されるなら、その名誉に尽くしていることになると彼らが言う、その父に。だが善き父への敬意とは、子への侮辱ではない。子が父に等しくなったと信じられるよりも、むしろ父から堕ちたと信じられるなら、善き父を喜ばせることはありえない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.4
44. Da veniam, sancte Imperator, si ad ipsos paulisper verba converto. Sed quem potissimum legam Eunomiumne, an Arium, vel Aetium ejus magistros?
PL 16, 538A44. 聖なる皇帝よ、私が少しのあいだ彼ら自身に言葉を向けるなら、許してほしい。だが、とりわけ誰を取り上げようか。エウノミオス〔アレイオス派のうち、子は父に似ていないと説いた者〕か、それともその師たち、アレイオスかアエティオス〔ここではエウノミオスの師とされる〕か。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.5
Plura enim nomina, sed una perfidia, impietate non dissonans, communione discordans: non dissimilis fraude, sed coitione discreta. Cur enim secum nolint convenire, non intelligo.
PL 16, 538A名は多いが、背信は一つであり、不敬虔においては不一致がなく、交わりにおいては食い違う。欺きにおいては異ならず、結託においては離れている。彼らがなぜ互いに合うことを望まないのか、私には分からない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.6
45. Eunomii personam defugiunt Ariani, sed ejus perfidiam asserunt, impietatem exsequuntur. Aiunt eum prodidisse effusius, quae Arius scripserit. Magna caecitatis effusio! Auctorem probant, exsecutorem refutant. Itaque nunc in plures sese divisere formas.
PL 16, 538A45. アレイオス派はエウノミオスという人物を避けながら、その背信を主張し、不敬虔を引き継いでいる。彼らは、アレイオスが書いたことをエウノミオスがより奔放に述べたと言う。何という盲目の氾濫か。創始者を是認し、継承者を拒んでいる。こうして今や、彼らは多くの形に分かれた。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.7
Alii Eunomium, vel Aetium, alii Palladium, vel Demophilum atque Auxentium, vel perfidiae hujus haeredes sequuntur, alii diversos. Numquid divisus est Christus? Sed qui eum a Patre dividunt, ipsi se scindunt.
PL 16, 538Aある者たちはエウノミオスやアエティオスに、ある者たちはパッラディウスやデモフィロス、アウクセンティウスに、あるいはこの背信の相続人たちに従い、ある者たちは別の者たちに従う。キリストは分けられたのか。だが彼を父から分ける者たちは、自らを引き裂いている。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.8
46. Et ideo quoniam communiter adversus Ecclesiam Dei, quibus inter seipsos non convenit, conspirarunt, communi nomine haereticos, quibus respondendum est, nominabo.
PL 16, 538B46. それゆえ、互いのあいだでは一致しない彼らが、共に神の教会に対して共謀したのだから、私は、答えるべき相手を、共通の名で異端者と呼ぶことにする。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.9
Haeresis enim, velut quaedam Hydra fabularum, vulneribus suis crevit: et dum saepe reciditur, pullulavit, igni debita, incendioque peritura: aut velut quaedam monstruosi Scylla portenti in varias formas distincta perfidiae, velut supervacuum Christianae sectae nomen obtendit: sed quos in illo impietatis suae freto miseros inter naufragia fidei reperit fluctuantes, belluinis succincta prodigiis, tetri dogmatis saevo dente dilacerat.
PL 16, 538B異端とは、寓話のヒュドラのようなものであり、自らの傷によって増え、しばしば切り落とされるあいだにも芽を出し、火に定められ、焼かれて滅ぶべきものである。あるいは、怪物じみた異形のスキュラのように、背信の多様な形に分かれ、キリスト教の教派という、むなしい名を覆いとして掲げる。しかし、自らの不敬虔の海峡で、信仰の難破のなかに漂う哀れな者たちを見つけると、獣のような怪異を帯びて、おぞましい教えの猛々しい歯で引き裂くのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.10
47. Cujus speluncam, sancte Imperator, ut ferunt nautae, caecis latebris inhorrentem, omnemque ejus viciniam caeruleis canibus inter perfidiae saxa resonantem, clausa quodammodo praeterire aure debemus. Scriptum est enim: Sepi aures tuas spinis (Eccl. XXVIII, 28) .
PL 16, 539A47. 聖なる皇帝よ、船乗りたちが言うように、その洞穴は目に見えぬ隠れ場でぞっとするほどに茂り、その周辺はすべて、青黒い犬どもが背信の岩のあいだに吠え響いている。我々は耳をいわば閉ざして、そこを通り過ぎねばならない。「汝の耳を茨で囲え」と書かれているからである(集会の書28:28)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.11
Et alibi: Videte canes, videte malos operarios (Philip. III, 2) . Et iterum: Haereticum hominem post primam correptionem devita, sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio damnatus (Tit. III, 10, 11) .
PL 16, 539Aまた別の箇所にはこうある。「犬どもに気をつけよ、悪い働き手どもに気をつけよ」(フィリピ3:2)。さらにこうある。「異端の人は、最初の戒めのあとは避けよ。そのような者は覆されており、自らの判断で断罪されているのに罪を犯すと知れ」(テトス3:10, 11)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.6.12
Itaque tamquam boni gubernatores quo tutius praetermeare possimus, fidei vela tendamus, Scripturarumque relegamus ordinem.
PL 16, 539Bそれゆえ、良い舵取りのように、より安全に通り過ぎられるよう、信仰の帆を張り、聖書の順序をもう一度たどろう。