ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber IV, Caput VI 第IV巻 第VI章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 629B · 18 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.1

1

Accedit ad quartam e rationibus supra memoratis; et Filium nihil facere quod non probetur a Patre, cum sit utriusque perfecta voluntatis atque potestatis unitas, liquido probans, nonnullas difficultates subinde tollit.

PL 16, 629B

前に述べた理由のうち第四のものに進み、子は父に是認されないことを何も行わないことを、両者に意志と権能の完全な一体性があるのだから、と明らかに証明して、続いていくつかの難点を除く。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.2

2

63. Ergo nec contumax Filius, ut etiam de quarta propositione dicamus; nihil enim consiliarius Filius fecit, quod cum Patris non conveniat voluntate. Denique vidit Pater quae fecit Filius, et probavit quia bona valde.

PL 16, 629B

63. それゆえ、第四の命題についても言えば、子は反抗する者ではない。というのも、助言者である子は、父の意志に合わないことを何も行わなかったからである。実に、父は子の行ったことを見て、それが非常に良いと是認した。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.3

3

Sic enim habes in Genesi: Et dixit Deus: Fiat lux, et facta est lux; et vidit Deus lucem, quia bona est (Gen. I, 3, 4) . 64. Numquid hic dixit Pater: Fiat talis lux, qualem ipse feci: aut fiat lux, quae ante non fuerat: aut Filius qualem faceret, interrogavit?

PL 16, 629B

というのも、創世記にこうある。「神は言った。光あれ。すると光があった。神は光を見て、それが良いと見た」(創世記1:3, 4)。64. ここで父は、「私が作ったような光あれ」とか、「以前になかった光あれ」とか言っただろうか。あるいは、子がどのような光を作るのかと尋ねただろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.4

4

Sed fecit, ut voluit, qualem Pater usque eo voluit, ut probaret. Ergo novum opus Filii est.

PL 16, 629C

だが子は、望んだとおりの光を作った。それは父が、是認するほどまでに望んだ光であった。したがって、それは子の新しい業である。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.5

5

65. Deinde si reprehenditur in Filio secundum interpretationes Arianorum quia quod viderit, fecit, qui utique secundum Scripturas quod non vidit, et fecit, et dedit esse quae non erant: quid dicunt de Patre, qui quod viderat praedicavit, quasi ea quae facienda forent, non potuerit praevidere?

PL 16, 629C

65. 次に、アレイオス派の解釈によれば、子が見たから作ったという点が非難されるのなら、聖書によれば、子は見なかったものを作り、存在しなかったものに存在を与えたのである。では、彼らは父について何と言うのか。父は、見たものを宣べた。あたかも、なされるべきことを予見できなかったかのように。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.6

6

66. Similiter ergo videt Filius Patris opus, sicut Pater opus Filii: nec quasi alienum laudat, sed quasi proprium recognoscit: Quaecumque enim Pater fecerit, eadem Filius facit similiter (Joan. V, 19) ; ut idem opus Patris Filiique sentires.

PL 16, 629C

66. それゆえ、子が父の業を見るのは、父が子の業を見るのと同じである。他人のものとして称えるのでなく、自分のものとして認めるのである。「父が行ったことは何であれ、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)とあるのは、父と子の業が同じであることをあなたが悟るためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.7

7

Nihil ergo facit Filius, nisi quod Pater probet, Pater laudet, Pater velit; quia ex Patre totus est: non ut creatura, quae multa committit, dum studio lapsuque peccati, voluntatem frequenter offendit auctoris.

PL 16, 629D

したがって子は、父が是認し、父が称え、父が欲すること以外は何も行わない。子はまったく父から出た者だからである。多くの過ちを犯す被造物のようにではない。被造物は、罪への熱意と過ちによって、しばしば造り主の意志に背く。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.8

8

Nihil ergo Filius facit, nisi quod placeat Patri; quia una voluntas, una sententia est, una est vera charitas, unius operationis effectus.

PL 16, 630A

それゆえ子は、父に喜ばれること以外は何も行わない。意志は一つ、判断は一つ、真の愛は一つ、働きの結果は一つだからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.9

9

67. Denique ut scias charitatis esse quod non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit facientem Patrem, cum praemisisset: Quaecumque ille fecerit, eadem et Filius facit similiter, subjecit: Pater enim diligit Filium.

PL 16, 630A

67. 実に、子が父の行うのを見たこと以外は自分からは何もなしえないのが愛によることを、あなたが知るために――「彼が行ったことは何であれ、子も同じように行う」と前置いたあとで、彼はこう付け加えた。「父は子を愛するからである」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.10

10

Ergo quod dixit Scriptura quia non potest, ad inseparabilis et individuae charitatis retulit unitatem.

PL 16, 630A

それゆえ、聖書が「できない」と言ったのは、分かちがたく不可分な愛の一体性に関わらせたのである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.11

11

68. Quod si naturaliter est, ut vere est, inseparabilis charitas; inseparabilis utique est etiam operatio naturaliter: et impossibile ut opus Filii cum Patris non conveniat voluntate (Joan. XII, 50) ; quando id quod Filius operatur, operatur et Pater: et quod Pater operatur, operatur et Filius: et quod loquitur Filius, loquitur et Pater, sicut scriptum est (Joan. XIV, 10) : Pater meus qui in me manet, ipse loquitur; et opera quae ego facio, ipse facit.

PL 16, 630A

68. もしその愛が、実際にそうであるように、本性によるもので分かちがたいなら、働きもまた本性によって分かちがたい。子の業が父の意志に合わないことは不可能である(ヨハネ12:50)。子が働くことは父も働き、父が働くことは子も働き、子が語ることは父も語るからである。書かれているとおりである(ヨハネ14:10)。「私のうちにとどまる父が、自ら語る。私が行う業は、彼自らが行う」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.12

12

Nihil enim Pater sine virtute atque sapientia sua condidit; quia omnia in sapientia fecit, sicut scriptum est: Omnia in sapientia fecisti (Psal. CIII, 24) . Nihil etiam Deus Verbum sine Patre fecit.

PL 16, 630B

実に、父は自らの力と知恵なしに何も創建しなかった。すべてを知恵のうちに作ったからである。書かれているとおりである。「汝は万物を知恵のうちに作った」(詩篇103:24)。言葉なる神もまた、父なしに何も作らなかった。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.13

13

69. Non operatur sine Patre, non sine patria voluntate sacrosanctae illi se obtulit salutaris mundi totius hostia passioni, non sine patria voluntate mortuos suscitavit (Hebr. X, 10) .

PL 16, 630B

69. 彼は父なしに働かない。父の意志なしに、かの至聖なる受難に、全世界を救う犠牲として自らを差し出したのではない。父の意志なしに、死者をよみがえらせたのでもない(ヘブライ10:10)〔sacrosanctae illi … passioni は語が離れて置かれているが、hostia(犠牲)を主語の同格と取った。引照(ヘブライ10:10)は刷られた位置に置く〕。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.14

14

Denique Lazarum suscitaturus levavit oculos sursum, et dixit: Pater, gratias ago tibi, quia audisti me: et ego sciebam quia semper me audis: sed propter turbam quae circumstat, dixi; ut credant quia tu me misisti (Joan. XI, 41, 42) : ut quamvis ex personae hominis incarnati susceptione loqueretur, unitatem tamen paternae voluntatis et operationis exprimeret; quia Pater omnia audit, omnia videt quae vult Filius.

PL 16, 630B

実に、ラザロをよみがえらせようとして、目を上げて言った。「父よ、汝に感謝する。汝が私を聞き入れたからである。私は、汝がいつも私を聞くことを知っていた。だが、周りに立つ群衆のゆえに言った。汝が私を遣わしたことを彼らが信じるためである」(ヨハネ11:41, 42)。それは、受肉した人間の人格を受けたことにもとづいて語りながらも、父の意志と働きの一体性を表すためであった。父は、子が欲するすべてを聞き、すべてを見るからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.15

15

Videt ergo et Pater facientem Filium, audit volentem. Denique non rogavit, et exauditum se esse dixit.

PL 16, 630C

それゆえ父は、子が行うのを見、子が欲するのを聞く。実に、子は願い出なかったのに、聞き入れられたと言った。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.16

16

70. Nec existimari potest quia non audit Pater, quod velit Filius: et ut scias quia semper auditur a Patre, non quasi servus, nec quasi propheta, sed quasi Filius: Et ego, inquit, sciebam quia semper me audis: sed propter turbam quae circumstat, dixi; ut credant quia tu me misisti.

PL 16, 630C

70. 父が子の欲することを聞かないなどと考えることはできない。そして、子が常に父に聞かれていることを、あなたが知るために――僕としてでも預言者としてでもなく、子としてである――彼は言う。「私は知っていた、汝がいつも私を聞くことを。だが、周りに立つ群衆のゆえに言った。汝が私を遣わしたことを彼らが信じるためである」。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.17

17

71. Propter nos igitur gratias agit; ne eumdem Patrem, eumdemque Filium esse credamus, cum idem opus Patris audimus et Filii.

PL 16, 630D

71. それゆえ彼が感謝するのは、我々のためである。父の業と子の業が同じだと聞いて、父と子を同一の者と信じることのないためである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.6.18

18

Nam ut cognosceres non quasi infirmum gratias egisse, sed quasi Dei Filium semper sibi divinam potentiam vindicare, clamavit: Lazare, veni foras. Imperantis utique vox ista est, non precantis.

PL 16, 631A

実に、彼は弱い者として感謝したのではなく、神の子として常に神的な能力を自らのものと主張することを、あなたが認めるために、叫んだ。「ラザロよ、外に出て来い」。これは命じる者の声であって、祈る者の声ではない。