De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.1
Quam impii sint Ariani, dum illud in quo humana felicitas constat, impugnant. Joannem semper cum Patre Filium conjungere, maxime ubi ait: Ut cognoscant te solum verum, etc. Illic igitur verum Deum etiam intelligendum de Filio, quando is nec Deus negari possit, nec falsus dici; immo nec etiam nuncupativus.
PL 16, 652Bアレイオス派は、人間の幸福がそこに成り立つものを攻撃するのだから、いかに不敬虔であるか。ヨハネは子をつねに父と結びつけており、とりわけ「彼らが汝を唯一の真の〔神〕と知るために」などと言う箇所でそうである。ゆえにそこでも、真の神は子についても解されるべきである。子は神であることを否定されえず、偽りとも言われえず、まして名ばかりの神とも言われえないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.2
Quod ultimum ubi ex Apostolo demonstratum est, Christum verum Deum esse rite conficitur. 16. Unde advertant Ariani quam impii sint, qui de spe nostra et voto nobis faciunt quaestiones.
PL 16, 652Bこの最後の点が使徒から示されると、キリストが真の神であることが正当に結論される。16. したがってアレイオス派は、我々の希望と願いについて我々に問いを仕掛ける自分たちが、いかに不敬虔であるかを悟るべきである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.3
Et quoniam hinc prae caeteris vociferari solent, dicentes separatum a solo et vero Deo Christum, intellectus impios pro nostris viribus confutemus.
PL 16, 652Cそして、彼らはこの箇所から、ほかの何よりもキリストは唯一の真の神から切り離されていると叫び立てるのが常であるから、我々の力に応じて、その不敬虔な解釈を論破しよう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.4
17. Hoc enim loco magis intelligere debent quia haec utilitas, haec merces est perfectae virtutis, hoc divinum et incomparabile munus, ut cognoscamus cum Patre Christum, nec separemus a Patre Filium, sicut Scriptura non separat.
PL 16, 652C17. 彼らはむしろこの箇所で、これこそ完全な徳の益であり報いであり、この神的で比類ない賜物であって、我々が父とともにキリストを知り、聖書が切り離さないように、子を父から切り離さないことだと、悟らなければならない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.5
Namque hoc magis ad unitatem, quam ad distantiam divinae proficit potestatis, quod idem praemium unum honorem nobis dat Patris, Filiique cognitio: quam mercedem habere non poterit, nisi qui et Patrem cognoverit et Filium; sicut enim Patris, ita Filii cognitio vitam acquirit aeternam.
PL 16, 652D実に、父と子の認識が我々に同じ報い、一つの栄誉を与えるということは、神の権能の隔たりよりも、むしろ一体性に資する。この報いを得られるのは、父をも子をも知った者だけである。父の認識と同じく、子の認識も永遠の生命を獲得するからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.6
18. Itaque sicut in principio statim Verbum cum Deo Patre pia confessione junxit Evangelista dicens: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1) , ita et hic scribendo verba Domini: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) ; conjunctione illa Patrem utique copulavit, et Filium, ut Christum verum Deum a majestate Patris nemo secernat: numquam enim conjunctio separat.
PL 16, 652D18. それゆえ、福音書記者が冒頭でただちに、「そして言葉は神のもとにあった」(ヨハネ1:1)と言って、敬虔な告白をもって言葉を神である父と結びつけたように、ここでも主の言葉を、「彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知るために」(ヨハネ17:3)と書いて、あの接続詞によって父と子を確かに結びつけた。それは、真の神キリストを父の威光から誰も切り離さないためである。接続詞は決して切り離さないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.7
19. Et ideo dicendo: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum, et Sabellianos interficit, et Judaeos exclusit eos utique qui audirent loquentem; ne aut illi eumdem Patrem putarent esse quem Filium, si non addidisset et Christum: aut isti a Patre Filium separarent.
PL 16, 653A19. それゆえ、「彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知るために」と言うことで、彼はサベリオス派を葬り、語る声を聞いていたユダヤ人たちを締め出した。もし「キリストをも」と付け加えなかったなら、前者は父を子と同じ者と考え、後者は子を父から切り離したであろうからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.8
20 et 21. Quaero autem cur non putent subaudiendum, et ex superioribus colligendum; ut quia praemisit solum verum Deum Patrem, subaudiamus etiam Jesum Christum solum verum Deum?
PL 16, 653A20・21. しかし私は問う。なぜ彼らは、これが補って聞かれるべきであり、前の箇所から汲み取られるべきだと考えないのか。すなわち、彼が唯一の真の神として父をまず挙げたのだから、イエス・キリストもまた唯一の真の神であると補って聞くべきではないのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.9
Exprimendum enim aliter non fuit, ne duos deos dicere videretur; nam neque duos dicimus deos, et ejusdem cum Patre divinitatis Filium confitemur. 22. Itaque quaeramus qua ratione divinitatis hic putent factam esse distantiam, utrum Deum negent Christum?
PL 16, 653B別の仕方で言い表すべきではなかったのである。二人の神を説いていると見られないためである。我々も二人の神とは言わず、子を父と同じ神性のものと告白する。22. では問おう。彼らはいかなる理由で、ここに神性の隔たりが生じたと考えるのか。キリストが神であることを否定するのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.10
Sed negare non possunt. An verum Deum negent? Sed dicant, si verum negant, utrum falsum, an nuncupativum Deum judicent? Nam secundum Scripturas aut verus Deus est, aut tantummodo nuncupativus, aut falsus.
PL 16, 653Bしかし否定することはできない。ならば、真の神であることを否定するのか。もし真であることを否定するなら、偽りの神と見なすのか、名ばかりの神と見なすのか、彼らに言わせよ。聖書によれば、神は、真の神であるか、名ばかりの神にすぎないか、偽りの神であるかのいずれかだからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.11
Verus ut Pater, nuncupativus ut sancti, falsus ut daemones atque simulacra. Dicant igitur qua Filium Dei confessione designent, utrum falso praesumptum Dei nomen, an vero quasi nuncupativo inspirationem tantum divinitatis inesse arbitrantur.
PL 16, 653B真の神は父のようであり、名ばかりの神は聖なる者たちのようであり、偽りの神は悪霊と像のようである。それゆえ、いかなる告白によって神の子を指すのか、彼らに言わせよ。偽って僭称された神の名とするのか、それとも、いわば名ばかりの神のように、神性の霊感がただ内にあるだけだと考えるのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.12
23. Falso praesumptum nomen non puto quod dicant, ut apertiore se crimine impietatis involvant; ne ut daemoniis et simulacris, ita etiam Christo falsum Dei inditum nomen insinuando se prodant.
PL 16, 653C23. 偽って僭称された名だとは、彼らは言わないと私は思う。不敬虔のいっそう明白な罪に自らを巻き込まないためであり、悪霊や像と同様にキリストにも偽りの神の名が付けられたとほのめかして、自ら正体を現さないためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.13
Sin autem ideo dictum putant Deum, quia inspirationem divinitatis habuit, sicut et multi sancti viri (eos enim Scriptura deos dixit (Joan. X, 35) , ad quos sermo fiebat Dei) ergo non ultra homines eum praeferunt, sed comparandum hominibus arbitrantur; ut hoc eum putent esse quod hominibus ipse donavit, dicens ad Moysen: Posuit te in Deum Pharaoni (Exod. VII, 1) .
PL 16, 653Cしかし、多くの聖なる人々と同じく、神性の霊感を受けたゆえに神と呼ばれたのだと考えるなら(聖書は、神の言葉が臨んだ人々を神々と呼んだ(ヨハネ10:35))、彼らはキリストを人間以上には置かず、人間に比すべき者と見なしていることになる。つまり、彼自身が人間に与えたものと同じものが彼だと考えるのである。彼はモーセに向かって言った。「彼は汝をファラオにとっての神として立てた」〔刷りは posuit(三人称)。主がモーセに言った言葉として、刷りのまま訳した〕(出エジプト記7:1)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.14
Unde et in psalmo dictum est: Ego dixi, dii estis (Psal LXXXI, 6) . 24. Et hanc tamen sacrilegorum opinionem Paulus excludit, qui ait: Nam et si sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra (I Cor. VIII, 5) . Non dixit, sunt dii, sed sunt qui dicantur.
PL 16, 653Cここから詩篇にもこう言われている。「私は言った、汝らは神々である」(詩篇81:6)。24. しかしこの冒瀆者たちの考えを、パウロは退ける。彼は言う。「実際、天にも地にも、神々と呼ばれる者があるとしても」(一コリント8:5)。彼は「神々がいる」とは言わず、「神々と呼ばれる者がいる」と言ったのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.15
Christus autem, sicut scriptum est, heri et hodie ipse est (Hebr. XXIII, 8) . Est, inquit, hoc est, non solum nomine, sed etiam veritate. 25. Et bene scriptum est: Heri et hodie ipse est; ut Arii impietas astruendi sacrilegii locum invenire non posset.
PL 16, 653Dしかしキリストは、書かれているとおり、「昨日も今日も彼はある」(ヘブライ23:8〔ミーニュの引照のまま。句はヘブライ13:8〕)。「ある」と彼は言う。それは、名においてだけでなく、真実においてもある、ということである。25. そして「昨日も今日も彼はある」と書かれているのは、よいことである。アレイオスの不敬虔が、冒瀆を築き上げる余地を見いだせないようにするためである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.16
Qui cum legeret in psalmo secundo dicentem Filio Patrem: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 7) ; annotavit hodie non heri, ad aeternitatem divinae generationis referens, quod de carnis assumptione memoratum est, sicut Paulus in Actibus apostolorum ait: Et nos vobis annuntiamus, quae ad patres nostros repromissio facta est; quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris, resuscitans Dominum Jesum Christum, sicut scriptum est in psalmo secundo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Act. XIII, 32 et seq.) .
PL 16, 654A彼は、第二詩篇で父が子に「汝は私の子である、私は今日汝を生んだ」(詩篇2:7)と言うのを読んだとき、「昨日」でなく「今日」と書き留め、肉の受け取りについて記されたことを、神的な生まれの永遠性に関わらせた〔この句の係りは定かでない。アレイオスが、肉の受け取りについて言われた「今日」を神的な生まれに当てはめ、子に始まりがあると論じた、の意に取った〕。それは、パウロが使徒言行録で言うとおりである。「そして我々は汝らに告げ知らせる。我々の父祖たちになされた約束を、神は我々の子らに対して成就した。主イエス・キリストをよみがえらせて、第二詩篇に『汝は私の子である、私は今日汝を生んだ』と書かれているとおりに」(使徒言行録13:32以下)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.17
Sancto igitur Spiritu repletus Apostolus, ut illam elideret saevitatem, ait: Heri et hodie ipse est, et in saecula: heri, propter aeternitatem: hodie, propter corporis susceptionem. 26. Est ergo Christus, et est semper; qui enim est, semper est.
PL 16, 654Aそれゆえ使徒は、聖なる霊に満たされて、あの凶暴さを打ち砕くために、こう言った。「昨日も今日も彼はあり、世々にわたってある」。昨日は永遠性のゆえ、今日は体の受け取りのゆえである。26. したがってキリストはあり、つねにある。ある者は、つねにあるからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.18
Christus autem semper est, de quo dicit Moyses: Qui est, misit me (Exod. III, 14) . Erat utique Gabriel, erat Raphael, erant Angeli: sed semper esse, qui aliquando non fuerint, nequaquam pari ratione dicuntur.
PL 16, 654Bしかしキリストはつねにあり、モーセは彼について言う。「ある者が私を遣わした」(出エジプト記3:14)。ガブリエルもいたし、ラファエルもいたし、天使たちもいた。しかし、かつていなかった者たちが、同じ理由で「つねにある」と言われることは決してない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.19
Christus autem, sicut legimus, non fuit, est, et non: sed est in illo fuit (II Cor. I, 19) ; unde vere Dei solius est esse, qui semper est.
PL 16, 654Bしかしキリストは、我々が読むとおり、「ある、またない」ではなかった。「彼においては『ある』があった」(二コリント1:19)。したがって、つねにあるということは、真に神のみに属する。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.20
27. Ergo si et nuncupativum Deum non audent dicere, et falsum cum dicere majoris est impietatis, restat ut Deus verus sit, veri Patris non dissimilis, sed aequalis.
PL 16, 654B27. それゆえ、彼らが名ばかりの神と言う勇気もなく、偽りの神と言うことはいっそう大きな不敬虔であるなら、残るのは、キリストが真の神であり、真の父に似ていないのではなく、等しいということである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.21
Qui cum et justificet et sanctificet quos velit, non foris assumens; sed in se habens sanctificandi potestatem, quomodo non est verus Deus?
PL 16, 654B彼は望む者を義とし、聖とするが、その権能を外から受けるのでなく、自らのうちに聖とする権能を持っている。それなのに、どうして真の神でないことがあろうか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 5.1.22
Nam Apostolus eum utique verum Deum dixit, qui naturaliter Deus esset, sicut habes: Quia tunc, inquit, nescientes Deum, servistis his qui natura non erant dii (Galat. IV, 8) ; hoc est, qui veri dii esse non poterant, quibus hoc naturaliter minime suppetebat.
PL 16, 654B使徒は、本性において神である者をこそ、真の神と呼んだ。あなたが読むとおりである。「そのとき汝らは神を知らず、本性として神々でない者たちに仕えた」と彼は言う(ガラテヤ4:8)。すなわち、真の神々ではありえなかった者たちであり、彼らにはこれが本性のうえでまったく備わっていなかったのである。