ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 16 › De fide ad Gratianum Augustum libri quinque

Liber I, Caput XV 第I巻 第XV章

Ambrose of Milan · De fide ad Gratianum Augustum libri quinque · PL 16, 550C · 11 sectiones

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.1

1

Duobus Scripturae locis quibus factus et creatus Christus dicitur, ut satisfaciat sanctus Praesul: illos non nisi secundum naturam hominis ipsi convenire declarat: in quibus etiam praeteritum pro futuro positum esse ex sacrorum codicum auctoritate planum facit.

PL 16, 550C

キリストが「作られた」「造られた」と言われる聖書の二つの箇所について、聖なる司教は答えるために、それらは人の本性に従ってのみ彼に当てはまると明言する。そこで過去が未来の代わりに置かれていることをも、聖なる書物の権威によって明らかにする。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.2

2

95. Unde et illud vane jactare consuerunt quod scriptum est: Et Dominum eum et Christum fecit Deus. Imperiti legant totum, et intelligant; sic enim scriptum est: Et Dominum eum fecit, et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis (Act. II, 36) .

PL 16, 550C

95. そこで彼らは、「神は彼を主ともキリストとも作った」と書かれているあの句を、むなしく誇示するのが常である。無知な者たちは全体を読み、理解せよ。実に、こう書かれている。「神は彼を主として作り、また、汝らが十字架につけたこのイエスをキリストとして作った」(使徒言行録2:36)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.3

3

Non divinitas crucifixa, sed caro est. Hoc utique fieri potuit, quod potuit crucifigi. Non ergo factura Dei Filius. 96. Facessat igitur et illud, de quo calumniari solent, et discant quemadmodum dictum sit: Dominus creavit me. (Prov. VIII, 22) .

PL 16, 550C

十字架につけられたのは神性ではなく、肉である。確かに、十字架につけられえたもの、それが作られえたのである。それゆえ神の子は、作られたものではない。96. したがって、彼らがいつも言いがかりの種にするあの句についても、言いがかりはやめ、それがどのような意味で言われたかを学ぶがよい。「主は私を造った」(箴言8:22)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.4

4

Non dixit: Pater creavit, sed Dominus creavit me. Caro Dominum agnoscit, gloria Patrem significat: creatura nostra Dominum confitetur, charitas Patrem novit. Itaque quis ignoret quia ob causam incorporationis hoc dicitur?

PL 16, 551A

「父が造った」とは言わず、「主が造った」と言う。肉は主を認め、栄光は父を指す。我々の被造性は主を告白し、愛は父を知る。それゆえ、これが受肉のゆえに言われていることを、誰が知らないだろうか。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.5

5

In eo igitur se creatum dicit, in quo et hominem testificatur dicens: Quid me quaeritis occidere hominem, qui veritatem locutus sum vobis (Joan. VII, 20) ? Hominem dicit, in quo et crucifixus et mortuus, et sepultus est.

PL 16, 551A

したがって彼は、自分が人であることを証しする、その点において自分が造られたと言うのである。彼は言う。「なぜ汝らは、汝らに真理を語った人である私を殺そうとするのか」(ヨハネ7:20〔この句はヨハネ8:40。引照はミーニュの刷りのまま〕)。彼が「人」と言うのは、その点において十字架につけられ、死に、葬られたからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.6

6

97. Nec dubitandum quod praeteritum posuit, quod erat futurum: haec enim consuetudo est prophetiae, ut quae futura sunt, vel quasi praesentia, vel quasi facta dicantur.

PL 16, 551A

97. 未来であったことを過去形で置いたことを、疑ってはならない。未来のことを、現在のように、あるいは成就したもののように言うのが、預言の慣わしだからである。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.7

7

Denique in psalmo XXI legisti: Tauri pingues obsederunt me (Psal. XXI, 13) ; legisti etiam: Diviserunt sibi vestimenta mea (Ibid., 19) : quod evangelista de tempore passionis prophetatum esse significat; Deo enim quae sunt futura, praesentia sunt: et ei cui praecognita sunt omnia, ventura pro factis sunt, sicut scriptum est: Qui fecit quae ventura sunt (Esai. XLV) .

PL 16, 551A

実に、あなたは詩篇21篇で読んだ。「肥えた牛が私を取り囲んだ」(詩篇21:13)。また読んだ。「彼らは私の衣を分け合った」(詩篇21:19)。福音書記者は、それが受難の時について預言されたことだと示している。神にとって、未来のことは現在だからであり、すべてをあらかじめ知っている者にとって、来るべきことは成就したことだからである。書かれているとおり、「来るべきことを作った者」(イザヤ45)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.8

8

98. Nec mirum si ante saecula fundatum se esse dicit, cum legeris praedestinatum ante tempora saecularia.

PL 16, 551B

98. 彼が、世々の前に自分が据えられたと言うことも、不思議ではない。あなたは、世の時々の前に予定されたと読んでいるのだから。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.9

9

Quam vere de incarnatione id videatur expressum, declarant sequentia: Sapientia, inquit, aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem, et interfecit suas hostias: miscuit in cratera vinum suum, et paravit suam mensam; et misit suos servos, convocans cum altissima praedicatione, dicens: Qui est insipiens declinet ad me (Prov. IX, 1 et seq.) .

PL 16, 551B

これが受肉について言われたことがいかに真実であるかは、続く句が明らかにする。「知恵は自分のために家を建て、七本の柱を据え、自分の犠牲をほふり、鉢にぶどう酒を混ぜ、自分の食卓を整え、僕たちを遣わし、いと高い宣べ伝えをもって呼び集め、こう言った。『愚かな者は、私のもとに立ち寄れ』」(箴言9:1以下)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.10

10

Nonne in Evangelio post incarnationem haec omnia videmus esse completa, quod sacri convivii celebravit mysteria, quod apostolos misit, voce magna clamavit dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan. VII, 37) ?

PL 16, 551C

福音書において、受肉ののち、これらすべてが成就したのを我々は見るではないか。彼は聖なる饗宴の奥義を執り行い、使徒たちを遣わし、大声で叫んで言った。「渇く者があれば、私のもとに来て、飲め」(ヨハネ7:37)。

De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 1.15.11

11

Ergo sequentia respondent prioribus, et totius cursum incarnationis videmus prophetiae expositione digestum. 99. Multa alia documenta praesto esse possent hujusmodi de incarnatione dicta videri: sed non me involvo libris, ne tractatus videatur esse diffusior.

PL 16, 551C

それゆえ、続く句は先の句に応じており、受肉の全過程が預言の説明によって整えられているのを、我々は見る。99. このような、受肉について言われたと見えるほかの証拠は、まだ多く手元にあるだろう。しかし私は書物に巻き込まれはしない。論述が冗長に見えないようにするためである。