De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.1
Objectioni quae hic nasci poterat, occurrens, cur Dominus Stephano stare visus sit, explicat: et ex hujus ad Filium precibus ejusdem ac Patris aequalitate confirmata, librum terminat.
PL 16, 616C反論がここで生じうることに先手を打って、なぜ主がステファノに立っているように見えたのかを説明する。さらに、ステファノの子への祈りによって、父と子の等しさが確証されたとして、この巻を終える。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.2
137. Uno tantum loco stantem ad dexteram Dei Jesum Stephanus vidisse se dixit (Act. VII, 55) . Et hoc disce, ne quam hinc moveas quaestionem. Cur enim ubique ad dexteram sedere ostenditur, uno legitur in loco stare?
PL 16, 616D137. ステファノは、ただ一箇所でのみ、イエスが神の右に立っているのを見たと言った(使徒言行録7:55)。また次のことも学べ。ここから何の問題も持ち出すな。どこでも右に座していると示されるのに、なぜ一箇所でだけ立っていると読まれるのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.3
Sedet quasi judex vivorum et mortuorum: stat quasi advocatus suorum. Stabat ergo quasi sacerdos, quando Patri hostiam boni martyris offerebat: stabat quasi bono luctatori bravium tanti praesul certaminis redditurus.
PL 16, 616D〔主は〕生者と死者の裁き手として座し、自らの者たちの弁護人として立つ。それゆえ、善き殉教者の献げ物を父に献げていたとき、祭司のように立っていた。善き闘士に、これほどの闘いの主宰者として勝利の賞を授けようとして立っていた。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.4
138. Accipe et tu spiritum Dei, ut ista distinguas, sicut accepit et Stephanus; et dicas sicut dixit et martyr: Ecce video coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram Dei.
PL 16, 617A138. あなたもステファノが受けたように神の霊を受け、それらを区別せよ。そして殉教者が言ったように言え。「見よ、私は天が開かれ、人の子が神の右に立っているのを見る」。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.5
Qui coelos apertos habet, Jesum ad dexteram Dei cernit: qui clausos oculos habet mentis, Jesum ad dexteram Dei non videt. Confiteamur ergo Jesum ad dexteram, ut coelum et nobis aperiatur. Claudunt sibi coelum, qui aliter confitentur.
PL 16, 617A天が開かれている者は、イエスが神の右にいるのを見分ける。心の目が閉じている者は、イエスが神の右にいるのを見ない。それゆえ、イエスが右にいると告白しよう。天が我々にも開かれるために。別の仕方で告白する者たちは、自分で自分に天を閉ざしている。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.6
139. Quod si qui objiciunt quod Filius stabat, ostendant hoc loco quod Pater sedebat. Nam licet Filium hominis stare dixerit; tamen hoc loco nec Patrem sedere commemoravit.
PL 16, 617A139. 子が立っていたと反論する者がいるなら、この箇所で父が座していたことを示してみせよ。というのも、人の子が立っていると〔ステファノは〕言ったが、この箇所で父が座していると述べてはいないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.7
140. Ut autem evidentius cognosceretur nulla esse stantis injuria, sed potestas, Filium Stephanus obsecrabat, ut se amplius commendaret Patri, dicens: Domine Jesu, recipe spiritum meum (Act. VII, 58) .
PL 16, 617A140. 立つことに屈辱はなく、権能があることがいっそうはっきりと知られるように、ステファノは子に嘆願し、自分をさらに父にゆだねてほしいと言った。「主イエスよ、私の霊を受け入れよ」(使徒言行録7:58)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.8
Et ut eamdem Patris et Filii potestatem esse ostenderet, repetivit dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum (Ibid., 59) . Hoc Dominus in passione propria quasi Filius hominis Patri dicit: hoc et Stephanus Filium Dei in suo martyrio deprecatur.
PL 16, 617Bそして父と子の権能が同一であることを示すために、重ねて言った。「主よ、この罪を彼らに負わせるな」(使徒言行録7:59)。これを主は自らの受難において人の子として父に言い、これをステファノは自らの殉教において神の子に願う。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.9
Cum eadem gratia a Patre Filioque deposcitur, eadem potentia declaratur. 141. Aut si volunt Stephanum Patri dixisse, videant quid propria testificatione significent.
PL 16, 618A同じ恩寵が父にも子にも求められるとき、同じ力が明らかにされる。141. あるいは、ステファノが父に言ったのだと彼らが望むなら、自らの証言が何を意味するか見るがよい。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.10
Licet nos ista non moveant, advertant tamen qui totum in littera constituunt et in ordine, quod Filius prius sit rogatus.
PL 16, 618A我々はこれらに心を動かされないが、すべてを文字と順序に置く者たちも、子が先に求められたことに気づくがよい。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.11
Nos autem et secundum eorum interpretationem ostendimus unitatem Paternae majestatis et Filii; nam cum Pater rogatur et Filius, aequalitas precationis operationis indicat unitatem.
PL 16, 618A我々は、彼らの解釈に従ってさえ、父の威光と子の威光の一体性を示す。父と子が求められるとき、祈りの等しさが働きの一体性を示すからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.12
Si autem illis non placet Filio dictum, Domine, videmus quod etiam Dominum eum negare conantur. 142. Sed jam quia martyris tanti corona processit studia certaminis relaxemus, ferias hodierni sermonis habeamus.
PL 16, 618Aしかし、「主よ」という呼びかけが子に向けられたことが彼らに気に入らないなら、我々は彼らが子を主と呼ぶことさえ否定しようとしているのを見ることになる。142. さて、これほどの殉教者の冠がすでに授けられたのだから、闘いの熱意を緩め、今日の語りに休みを与えよう。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 3.17.13
Prosequamur sanctum martyrem laudibus, sicut post magna decebat certamina, vulneribus quidem adversarii cruentatum, sed Christi praemiis coronatum.
PL 16, 618B聖なる殉教者を賛美でたたえよう。大きな闘いの後にふさわしいとおり、敵対者の傷によって血にまみれてはいるが、キリストの報いによって冠を授けられた者を。