De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.1
[0617] Haud mirum esse quod homines in Christi cognitione erraverint, sed quod Scripturae non obtemperaverint: illum quoque nec ab angelis nisi revelatione fuisse cognitum, sicut nec ab ipso Praecursore.
PL 16, 617B人々がキリストの認識において誤ったのは驚くに当たらず、聖書に従わなかったことこそ驚くべきである。キリストは天使たちにも、啓示によらなければ知られていなかった。先駆者自身にも同じであった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.2
Ejusdem Christi in coelum ascendentis triumphus qualis, et raptu prophetarum quorumdam quanto praestantior? Tum descripto angelorum hac de re colloquio, contra Arianos Filius omnipotens esse ostenditur.
PL 16, 617B天に昇るこのキリストの凱旋はどのようなものか。また、幾人かの預言者たちが引き上げられたことより、どれほど優れているか。ついで、この件についての天使たちの対話が描かれ、アレイオス派に対して、子が全能であることが示される。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.3
1. Consideranti mihi, Imperator auguste, qua ratione sic erraverit genus hominum, ut de Dei Filio plerique, vae mihi, diversa sequerentur; nequaquam satis mirum videtur quia erravit humana scientia de supernis, sed quod Scripturis non detulit obedientiam.
PL 16, 617C1. 皇帝アウグストゥスよ、人類がなぜこれほど誤ったのか、神の子について、ああ悲しいことに、多くの者が異なる説に従ったのかを考えるとき、人間の知恵が天上のことについて誤ったことは決して大きな驚きとは思えない。驚くのは、聖書に従順を示さなかったことである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.4
2. Quid enim mirum, si mysterium Dei Patris et Domini Jesu Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss., II, 3) , per sapientiam mundi non potuerunt homines comprehendere, quod nec angeli cognoscere, nisi ex revelatione, potuerunt?
PL 16, 617C2. 実に、神なる父と主イエス・キリストの奥義、その内にはあらゆる知恵と知識の宝が隠されている奥義(コロサイ2:3)を、人々が世の知恵によって理解できなかったとして、何の不思議があろうか。天使たちでさえ、啓示によらなければ知ることができなかったのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.5
3. Quis enim potuit opinione magis quam fide sequi Dominum Jesum, nunc de coeli altissimis inferna penetrantem, nunc ab inferis ad coelestia resurgentem: subito exinanitum, ut habitaret in nobis; nec umquam imminutum, cum semper Filius in Patre, et in Filio Pater esset?
PL 16, 617D3. 実に、誰が、信仰によってよりも憶測によって、主イエスに従いえたであろうか。あるときは天の最も高い所から冥界に入り込み、あるときは冥界から天上のものへと復活した主に。突然に自らを空にして我々のうちに住みながら、決して減ることのなかった主に。子は常に父のうちに、父は子のうちにいたからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.6
4. Dubitavit in eo ipse Praenuntius, licet per Synagogae typum, dubitavit ipse ante Domini faciem destinatus. Denique missis discipulis, interrogat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus (Matth. XI, 3) ? 5. Obstupuerunt et angeli coeleste mysterium.
PL 16, 618B4. 先触れ自身が彼について疑った。会堂の予型としてではあるが、主の面前に遣わされたその者自身が疑ったのである。実に、弟子たちを遣わして尋ねる。「来るべき者は汝か、それとも我々は別の者を待つべきか」(マタイ11:3)。5. 天使たちも天の奥義に茫然とした。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.7
Unde cum resurgeret Dominus, atque illum quem dudum secundum carnem angustus sepulcri locus texerat, resurgentem ab inferis coeli alta sustinere non possent, haeserunt etiam coelestia opinionis incerto.
PL 16, 618Cそれゆえ主が復活し、かつて肉に従って狭い墓の場所が覆っていた者が冥界から復活するのを天の高みが受け止めきれなかったとき〔sustinere non possent の主語は定かでない。coeli alta(天の高み)と取った〕、天上のものたちさえも、考えの不確かさのうちにためらった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.8
6. Veniebat enim novis victor redimitus exuviis, Dominus in templo sancto suo; praeibant angeli et archangeli, mirantes spolium ex morte quaesitum: et quamvis scirent nihil Deo accedere ex carne potuisse, quia infra Deum omnia sunt, tamen tropaea crucis, cujus principium super humeros ejus, et triumphatoris aeterni manubias intuentes, quasi eum quem emiserant coeli portae, capere non possent; licet numquam ejus capiant majestatem, majorem viam quaerebant aliquam revertenti: adeo nihil exinanitus amiserat!
PL 16, 618C6. 主はその聖なる神殿に、新しい戦利品を身にまとう勝利者として来ていた。天使と大天使が先に進み、死から勝ち取られた分捕り品に驚嘆していた。肉によって神に何かが加わりえたはずがないこと、神の下にはすべてがあることを知ってはいたが、それでも十字架の戦勝記念碑——その主権は彼の肩の上にある〔principium は「始まり」とも読めるが、「主権」と取った〕——と、永遠の凱旋者の分捕り品とを見つめながら、あたかも天の門が自らが送り出した者を収めきれないかのようであった。門がその威光を収めることは決してないにせよ、彼らは帰還する者のために何かより大きな道を求めていた。それほどに、自らを空にしても何も失っていなかったのである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.9
7. Debuit tamen novo victori novum iter parari; semper enim victor tamquam major et praecelsior est: sed quia aeternae sunt justitiae portae, eaedemque novi et veteris Testamenti, quibus coelum aperitur, non mutantur utique, sed elevantur; quia non unus homo, sed totus in omnium redemptore mundus intrabat.
PL 16, 618D7. それでも、新しい勝利者には新しい道が備えられるべきであった。勝利者は常に、より大きく、より高いものだからである。しかし、正義の門は永遠であり、それは新約と旧約に共通の、天が開かれる門であるから、変えられるのではなく、高く上げられる。一人の人ではなく、すべての人の贖い主において全世界が入っていたからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.10
8. Translatus erat Enoch (Gen. V, 11) , raptus Elias (IV Reg. II, 12) : sed non est servus supra Dominum. Nullus enim ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo (Joan. III, 13) .
PL 16, 619A8. エノクは移され(創世記5:11)〔ミーニュは5:11と刷る。エノクが移されたことは創世記5:24 に当たる〕、エリヤは引き上げられた(列王記四2:12)。しかし僕は主の上にはいない。実に、天から降った者でなければ、誰も天に昇らない(ヨハネ3:13)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.11
Nam et Moysen, licet corpus ejus non apparuerit in terris, nusquam tamen in gloria coelesti legimus, nisi posteaquam Dominus resurrectionis suae pignore vincula solvit inferni, et piorum animas elevavit.
PL 16, 619Aモーセについても、その体は地上に現れなかったとはいえ、天の栄光のうちにいると我々が読むのは、主が復活の保証によって冥界の鎖を解き、敬虔な者たちの魂を引き上げたあとにほかならない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.12
Translatus ergo Enoch, raptus Elias; ambo famuli, ambo cum corpore: sed non post resurrectionem, non cum manubiis mortis, et triumpho crucis viderant illos angeli.
PL 16, 619Aそれゆえエノクは移され、エリヤは引き上げられた。二人とも仕える者であり、二人とも体を伴っていた。しかし天使たちが彼らを見たのは、復活ののちでも、死の分捕り品と十字架の凱旋を伴ってでもなかった。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.13
9. Et ideo Dominum omnium primum ac solum de morte triumphantem venire cernentes, tolli portas principibus imperabant, cum admiratione dicentes: Tollite portas, principes, vestri; et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae (Psal. XXIII, 7) .
PL 16, 619A9. それゆえ、すべての者の主が、死に対して凱旋する最初のただ一人の者として来るのを見て、天使たちは感嘆しつつ、長たちに門を上げるよう命じて言った。「長たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入る」(詩篇23:7)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.14
10. Erant tamen adhuc et in coelestibus qui stuperent, qui admirarentur novam pompam, novam gloriam; et ideo requirebant: Quis est iste rex gloriae (Ibid., 8) ?
PL 16, 619B10. しかしなお、天上の者たちの中にも、驚く者、新しい行列、新しい栄光に感嘆する者がいた。そこで彼らは問うた。「この栄光の王とは誰か」(詩篇23:8)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.15
Sed quia et angeli processus habent scientiae, et capacitatem profectus, habent utique discretionem virtutis, atque prudentiae: solus enim sine processu Deus; quia in omni perfectione semper aeternus est.
PL 16, 619Bしかし、天使たちにも知識の進歩があり、前進の余地がある以上、徳と思慮の見分けも確かに持っている。進歩なしにあるのは神のみである。神はあらゆる完全さにおいて常に永遠だからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.16
11. Dicebant alii, illi utique qui adfuerant resurgenti, illi qui viderant vel jam cognoverant: Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
PL 16, 619B11. 他の者たちは言っていた。復活する主のそばにいた者たち、すでに見たか知っていた者たちである。「主は強く力あり、主は戦いにおいて力あり」。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.17
12. Iterum multitudo Angelorum triumphali agmine praecinebant: Tollite portas, principes, vestri; et elevamini, portae aeternales: et introibit rex gloriae. 13. Rursus alii stupentes dicebant: Quis est iste rex gloriae (Ibid., 10) ?
PL 16, 619C12. 再び天使たちの群れが、凱旋の隊列で先に歌った。「長たちよ、汝らの門を上げよ。永遠の門よ、高く上がれ。栄光の王が入る」。13. 再び、他の者たちが驚いて言った。「この栄光の王とは誰か」(詩篇23:10)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.18
Vidimus eum non habentem speciem neque decorem (Esai. LIII, 2) : si ergo ipse non est, Quis est iste rex gloriae? 14. Respondetur a scientibus: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Ergo Dominus virtutum ipse est Filius.
PL 16, 619C「我々は彼を見たが、姿も美しさもなかった」(イザヤ53:2)。それなら、これが彼でないなら、この栄光の王とは誰か。14. 知っている者たちが答える。「諸力の主、これこそ栄光の王である」。それゆえ、諸力の主こそ子である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.19
Et quomodo infirmum Ariani dicunt, quem Dominum virtutum, sicut et Patrem, credimus? Quomodo Ariani discretionem faciunt potestatis, cum Dominum sabaoth Patrem, Dominum sabaoth Filium legerimus?
PL 16, 619Cでは、我々が父と同じく諸力の主と信じる子を、アレイオス派はどうして弱いと言うのか。サバオトの主が父であり、サバオトの主が子であると我々が読んでいるのに、アレイオス派はどうして権能に区別を設けるのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.20
Nam et hic sic positum plerique codices habent, quod Dominus sabaoth ipse sit rex gloriae: sabaoth autem interpretes alicubi Dominum virtutum, alicubi regem, alicubi omnipotentem interpretati sunt.
PL 16, 619C実際、ここでも多くの写本は、サバオトの主こそが栄光の王であると、そのように置いている。サバオトという語を、翻訳者たちはある所では「諸力の主」、ある所では「王」、ある所では「全能者」と訳した。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.1.21
Ergo quoniam qui ascendit Filius est: qui ascendit autem, Dominus est sabaoth; omnipotens utique Dei Filius est.
PL 16, 619Dそれゆえ、昇った者は子であり、昇った者はサバオトの主である。ゆえに神の子は確かに全能である。