De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.1
Caeptam objecti loci expositionem urgens, rationes quatuor quibus aliquid fieri non posse affirmamus, explicat, et earum primas tres in Christum non cadere, solutis quibusdam objectiunculis, demonstrat, et Filium propter solam potestatis cum Patre unitatem nihil a se facere posse deducit.
PL 16, 626C始めた箇所の解き明かしを推し進め、何かが不可能であると我々が断言する四つの理由を説明し、そのうち最初の三つはキリストには当てはまらないことを、いくつかの小さな反論を解いたうえで示し、子が何も自分からはなしえないのは、ただ父との権能の一体性のゆえであると導く。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.2
48. Quomodo non potest Filius facere a se quidquam? Quaeramus quid sit quod facere non possit. Multae sunt impossibilitatum differentiae. Est aliquid natura impossibile, et est aliquid quod est possibile per naturam, impossibile per infirmitatem.
PL 16, 626C48. 子が自分からは何もなしえないとは、どういうことか。なしえないこととは何かを探ってみよう。不可能には多くの区別がある。本性によって不可能なことがあり、本性によっては可能であっても弱さによって不可能なこともある。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.3
Est etiam tertium quod sit possibile per corporis et animi firmitatem, impossibile per imperitiam aut impotentiam. Est etiam quod per definitionem immutabilis propositi, et constantis perseverantiam voluntatis atque amicitiae fidem sit impossibile mutari.
PL 16, 627Aさらに第三に、体と心の強さによっては可能であっても、未熟さまたは無力によって不可能なことがある。また、変わらぬ意図の定めと、意志の恒常な堅持と、友情の信義によって、変えることが不可能なこともある。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.4
49. Sed haec ut evidentius possimus advertere, per exempla nobis disputatio dirigatur. Impossibile est ut avis sapientiae disciplinam aliquam assequatur aut artem: impossibile est et lapidem prodire quoquam; impossibile est enim lapidem moveri, nisi motu moveatur alterius: non potest ergo lapis per se ipsum moveri, et transire de loco.
PL 16, 627A49. だが、これをいっそう明らかに見て取れるように、我々の論を例によって進めよう。鳥が知恵の学問や技芸を身につけることは不可能であり、石がどこかへ進み出ることも不可能である。実に、石は他のものの動きによって動かされるのでなければ動かされえない。それゆえ石は自分自身では動かされえず、場所から移ることもできない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.5
Non potest etiam aquila humanis imbui disciplinis. Habes unam speciem, cui impossibilitatis causa natura est.
PL 16, 627Aワシもまた人間の学問を教え込まれることができない。ここにあなたは、不可能の原因が本性である一つの種類を得た。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.6
50. Impossibile est et debili facere opera robusti; sed huic alia impossibilitatis causa est; quod enim facere potest per naturam, per infirmitatem non potest. Causa igitur huic quoque impossibilitati infirmitas.
PL 16, 627B50. また、弱い者が強い者の業をなすことも不可能である。だがこれには別の不可能の原因がある。本性によってはなしうることを、弱さによってはなしえないのである。それゆえ、この不可能の原因もまた弱さである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.7
Alia ergo impossibilitatis haec species; quoniam a faciendi possibilitate, corporis infirmitate revocatur.
PL 16, 627Bしたがって、これは不可能の別の種類である。なすことの可能性から、体の弱さによって引き戻されるからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.8
51. Tertia quoque impossibilitatis est causa, qua etiamsi per naturam quis, et firmitatem corporis facere aliquid possit; non potest tamen facere per imperitiam vel impotentiam, ut aut indoctus, aut servus.
PL 16, 627B51. 不可能の原因は第三にもある。それによれば、本性により、体の強さによって何かをなしうる者であっても、未熟さまたは無力のゆえになしえない。たとえば無学の者、あるいは僕がそうである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.9
52. Quis igitur harum, quas enumeravimus, impossibilitatum causas, ut quartam interim sequestremus, Filio Dei existimas convenire? Numquid in sensibilis per naturam, et immobilis, sicut lapis? Lapis quidem est impiis in ruinam, fidelibus angularis.
PL 16, 627B52. では、我々が数え上げたこれらの不可能の原因のうち、第四のものはひとまず除いて、どれが神の子に当てはまるとあなたは考えるか〔刷りの文字が欠けて定かでないが Quas と読み、「どれが」と解した〕。本性によって感覚がなく〔底本は行末で in / sensibilis と分かれ、ハイフンを欠く。insensibilis と読む〕、石のように動かないというのか。石は不敬虔な者たちには転落のもと、信仰ある者たちには隅の石である。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.10
Sed non insensibilis, supra quem sensibilium populorum fideles aedificantur affectus. Non immobilis petra: Bibebant enim ex consequenti petra; petra autem erat Christus (I Cor. X, 4) . Non ergo paternum opus per naturae distantiam impossibile Christo.
PL 16, 627Cだが感覚のないものではない。その上に、感覚ある民の信仰者たちの心の動きが建てられているのである。岩であって動かないものでもない。「実に、彼らはついて来る岩から飲んだ。その岩はキリストであった」(一コリント10:4)。それゆえ、父の業が本性の隔たりによってキリストに不可能なのではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.11
53. Numquid forte per debilitatem impossibile ei aliquid existimamus? Sed non ille debilis, qui aliorum debilitates imperiali sermone sanabat.
PL 16, 627C53. では我々は、弱さによって彼に何かが不可能であると考えるのか。だが、他の者たちの弱さを帝王のごとき言葉で癒した者が、弱いはずはない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.12
An debilis videbatur, cum paralytico praecipiens: Tolle grabatum tuum, et ambula (Marc. II, 11) , sanitatis jam mandabat officium, cum adhuc ille remedium debilitatis oraret?
PL 16, 627C中風の者に命じて「汝の寝床を取り上げて歩け」(マルコ2:11)と言い、その者がなお弱さの癒しを願っている間に、すでに健やかさの務めを命じていたとき、彼は弱く見えただろうか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.13
Num debilis Dominus virtutum, cum illuminaret caecos, inclinatos erigeret (Psal. CXLV, 8) , mortuos suscitaret (Matth. XI, 5) , votis nostris medicinae praecurreret effectus, orantes curaret, et fimbriae mundaret attactus (Marc. VI, 56) ?
PL 16, 627C諸力の主が弱いだろうか。盲人の目を開き、かがんだ者を起こし(詩篇145:8)、死者をよみがえらせ(マタイ11:5)、我々の願いに先んじて癒しの効果が及び、祈る者を癒し、衣の裾に触れるだけで清めたのだから(マルコ6:56)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.14
54. Nisi forte debilitatem illam, impii, putabatis, quando vulnera videbatis. Erant quidem illa corporis vulnera, sed non erat vulneris illius ulla debilitas, ex quo omnium vita profluebat. Unde et propheta dixit: Livore ejus nos sanati sumus (Esai. LIII, 5) .
PL 16, 627D54. それとも、不敬虔な者たちよ、諸君は傷を見たとき、それを弱さと思ったのか。確かにそれらは体の傷であったが、その傷には弱さはなかった。そこからすべての者の生命が流れ出たからである。それゆえ預言者も言った。「彼の打ち傷によって、我々は癒された」(イザヤ53:5)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.15
An qui in vulnere debilis non erat, erat in majestate? Quomodo quaere. Cum daemoniis imperaret, et reis peccata dimitteret; an cum rogaret Patrem? 55. Quo loco fortasse dicant: Quomodo Pater et Filius unum sunt, si Filius nunc imperat, nunc precatur?
PL 16, 627D傷において弱くなかった者が、威光において弱かったというのか。どのようにか、問うてみよ。悪霊に命じ、咎ある者たちの罪を赦したときか。それとも父に願ったときか。55. この点で彼らはおそらく言うだろう。「父と子が一つであるなら、どうして子はあるときは命じ、あるときは祈るのか」と。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.16
Et unum sunt, et imperat, et precatur: sed neque cum imperat, solus; nec cum precatur, infirmus.
PL 16, 628A〔父と子は〕一つであり、しかも〔子は〕命じもし、祈りもする。だが命じるときにも独りではなく、祈るときにも弱くはない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.17
Solus non est, quia quaecumque Pater facit, eadem similiter et Filius facit: infirmus non est, quia etsi in carne infirmatus est propter peccata nostra, tamen illud nostrae erat in eo pacis eruditio, sicut scriptum est, non suae majestatis infirmitas.
PL 16, 628A独りではないのは、父がなすことは何であれ、子もそれと同じように行うからである。弱くないのは、肉において我々の罪のゆえに弱くなったとしても、それは、書かれているとおり、彼のうちにあった我々の平和の教えであって、彼の威光の弱さではなかったからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.18
56. Denique ut scias quia secundum hominem rogat, divinitate imperat, habes in Evangelio quia Petro dixit: Rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII, 32).
PL 16, 628A56. 実に、彼が人間に従って祈り、神性によって命じることをあなたが知るために、福音書にあるとおり、彼はペトロに言った。「私は汝のために祈った、汝の信仰が失われないように」(ルカ22:32)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.19
Eidem autem supra dicenti: Tu es Christus Filius Dei vivi, respondit: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 18) .
PL 16, 628Bまた、先に「汝はキリスト、生ける神の子である」と言った同じ者に、彼は答えた。「汝はペトロである。この岩の上に私は私の教会を建てよう。そして汝に天の国の鍵を与えよう」(マタイ16:18)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.20
Ergo cui propria auctoritate regnum dabat, hujus fidem firmare non poterat; quem cum petram dicit, firmamentum Ecclesiae indicavit? Quando igitur roget, quando imperet, considera. Rogat quando passurus ostenditur, imperat quando Filius Dei creditur.
PL 16, 628Bそれゆえ、固有の権威によって国を与えていた者が、その者の信仰を固めることができなかったというのか。彼がその者を岩と呼んだとき、教会の土台を示したではないか。ならば、いつ祈り、いつ命じるかを考えよ。受難を受けようとする者として示されるときに祈り、神の子と信じられるときに命じる。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.21
57. Duas igitur species impossibilitatis vacare jam cernimus, quod neque insensibilis, neque infirma potest esse Dei virtus. Numquid tertium profertis in medium, quod quasi imperitus sine magistro facere nihil possit, aut servus sine domino?
PL 16, 628B57. こうして我々は、不可能の二つの種類がすでに当てはまらないのを見る。神の力は感覚のないものでも弱いものでもありえないからである。諸君は第三のものを持ち出すのか。すなわち、未熟な者のように師なしには何もなしえず、あるいは僕のように主人なしには何もなしえない、と。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.22
Ergo mentitus es, Domine Jesu, qui te et magistrum, et dominum ipse dixisti; et fefellisti discipulos tuos, dicens: Vos vocatis me magistrum et dominum, et bene dicitis; sum etenim (Joan. XIII, 13) . Sed non falleres, veritas, eos praesertim quos amicos vocasti.
PL 16, 628Bそれでは、主イエスよ、汝は偽ったことになる。汝は自らを師とも主とも言ったのだから。そして汝の弟子たちを欺いたことになる。「汝らは私を師とも主とも呼ぶ。その呼び方は正しい。実に、私はそうなのだから」(ヨハネ13:13)と言ったのだから。だが汝は欺くはずがない、真理よ、とりわけ汝が友と呼んだ者たちを。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.23
58. Tamen si ut imperitum te ab artifice secernunt, viderint ut tibi, hoc est, Dei sapientiae dicant peritiam defuisse; unitatem tamen substantiae inter te et Patrem separare non possunt.
PL 16, 628C58. しかし、彼らが汝を未熟な者として職人から区別するなら、汝に、すなわち神の知恵に、熟練が欠けていたと言うのは彼らの勝手である。それでも、汝と父との間の実体の一体性を引き離すことはできない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.24
Artificem namque ab imperito imprudentia, non natura secernit: sed non in Patre artificium, neque in te insipientia; non est enim insipiens sapientia.
PL 16, 628C職人を未熟な者から分けるのは、思慮のなさであって、本性ではない。だが、技が父にのみあるのでも、汝のうちに愚かさがあるのでもない〔non in Patre artificium の係りは定かでない。「技は父にのみあるのではない」と取った〕。知恵は愚かではないからである。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.25
59. Ergo si neque insensibilis in Filio natura, neque debilitas, neque imperitia, neque servitus potest esse; considerent quod et per naturam et majestatem unum sit cum Patre Filius, et per operationem non discrepet a Patre virtus; cum omnia quae Pater fecerit, eadem Filius faciat similiter: neque enim similiter potest quisquam facere idem opus, quod alius fecerit; nisi qui et inaequalitatem non habeat operationis, et naturae ejusdem habeat unitatem.
PL 16, 628C59. それゆえ、子において本性が感覚のないものではなく、弱さも、未熟も、隷属もありえないのなら、彼らは考えるべきである。子は本性においても威光においても父と一つであり、働きにおいても力は父と食い違わない。父が行ったことはすべて、子も同じように行うのだから。実に、他の者が行った同じ業を同じように行いうるのは、働きの不等を持たず、かつ同じ本性の一体性を持つ者のほかにない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.26
60. Adhuc tamen requiro, quid sit quod non possit facere a se Filius, nisi viderit facientem Patrem (Joan. V, 19) ; et insipienter aliqua de vilioribus exempla propono: Factus sum insipiens, vos me coegistis (II Cor. XII, 11) .
PL 16, 628D60. それでもなお私は問う。子は、父が行っているのを見るのでなければ自分からは行いえない(ヨハネ5:19)とは、どういうことか。そして私は愚かにも、いくつかの卑近な例を持ち出す。「私は愚かになった。汝らが私に強いたのだ」(二コリント12:11)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.27
Nam quid insipientius, quam de majestate Dei argumenta discutere, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei, quae est in fide (I Tim. I, 4, 5) ?
PL 16, 628D実に、神の威光について論証を論じ立てることほど愚かなことがあろうか。そのような論証は、信仰にある神の建て上げよりも、むしろ詮索を生むものである(一テモテ1:4, 5)。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.28
Sed argumentis argumenta respondeant: illis verba, nobis charitas, quae in Deo est, de corde puro et conscientia bona, et fide non ficta. Ergo ad infirmationem tam ineptae propositionis, non piget etiam ridicula derivare. 61. Quomodo ergo videt Filius Patrem?
PL 16, 629Aだが論証には論証が答えればよい。彼らには言葉を、我々には、神のうちにある愛を――清い心と正しい良心と偽りのない信仰から出る愛を。それゆえ、かくも不合理な命題を無効にするために、滑稽な例を引き出すことさえ恥としない。61. では、子はどのように父を見るのか。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.29
Videt equus picturam, quam per naturam imitari non potest: non utique sic videt Filius. Videt parvulus viri opera majoris, sed imitari non potest: nec utique sic videt Dei Filius.
PL 16, 629A馬は絵を見るが、本性によってそれを模倣できない。子が見るのは決してそのようにではない。幼子は年長の男の業を見るが、模倣できない。神の子が見るのも決してそのようにではない。
De fide ad Gratianum Augustum libri quinque 4.5.30
62. Ergo si Filius per ejusdem cum Patre arcanum commune naturae invisibiliter et videre et facere potest, et per plenitudinem divinitatis quod voluerit exsequi: quid superest, nisi ut per unitatem inseparabilem potestatis nihil credamus Filium facere, nisi quod viderit Patrem facientem; quia per incomparabilem charitatem nihil a se facit Filius; quoniam nihil vult, quod Pater nolit? Quod utique non infirmitatis, sed unitatis est.
PL 16, 629A62. それゆえ、子が父と同じ本性の共通の秘密によって、見えない仕方で見ることも行うこともでき、神性の充満によって欲したことを遂げうるなら、何が残るか。権能の分かちがたい一体性によって、子は父が行っているのを見たこと以外は何も行わないと信じるほかはない。比べようのない愛によって、子は自分からは何も行わない。父が欲しないことを何も欲しないからである。これは決して弱さではなく、一体性に属することである。